Skip to the text

Articulus 55

EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI CENTESIMI TRICESIMI OCTAVI, DE MEMBRIS CHRISTI SEU QUOCUMQUE FIDELI.

DENIQUE psalmus iste exponi potest de homine justo. Qui ait : Domine, probasti me, id est, per prospera et adversa inquisisti et examinasti me, qualis essem; et cognovisti me, id est, fidelem atque constantem me invenisti, ex tali probatione, eo quod nec in prosperis, nec in adversis a recta via abierim.

Dicitur autem Deus probare et tentare, non ut ipse cognitionem recipiat, sed ut homo se ipsum cognoscat, et ab aliis cognoscatur qualis sit; vel, quia per modum probantis se habet. Sic enim ait ad Abraham quem tentavit : Nunc cognovi quod timeas Deum, et non peperceris filio tuo unigenito propter me.1 Utrumque enim cognovit, antequam eum tentaret; sed dicitur tunc cognovisse, quia tunc fecit alios illud cognoscere per tam solennem obedientiam Abrahæ. Sic quoque Dominus loquitur filiis Israel, qui vitulum aureum adoraverunt : Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.2 Numquid ante non scivit quid faceret eis? Dicitur itaque Deus probare et tentare, sicque cognoscere homines, quoniam probando facit homines cognosci, ostendendo eos ex probatione fideles aut inconstantes : quod evidenter patet ex eo, quod Moyses ait populo Judæorum : Recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non.3 Ita a Deo probatus est Job, et probus inventus est, qui ait : Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit.45 Et legitur apud Salomonem : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus.6

Nequaquam ergo deficiamus, dum a Deo corripimur, dum per adversa probamur, dum injurias patimur, sed nec prosperis extollamur : imo prædicta mala patiendo lætemur, sperantes nos pertinere ad numerum electorum, de quibus Dominus ait :7 Deducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Et exaudiam eos et dicam : Populus meus tu es.8

Tu cognovisti sessionem, id est humiliationem, contritionem, seu dejectionem, meam, et resurrectionem meam, qua a somno peccati resurgo, et justus de injusto (Deo operante) efficior. Unde Apostolus clamat:

Hora est nos jam de somno surgere;9 et iterum, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.10 Intellexisti cogitationes meas de longe, id est, in te ipso ab æterno eas vidisti : quoniam in divina essentia universa resplendent, sicut in prima causa et exemplari principio. Propter quod Dominus in Apocalypsi testatur :11 Scient omnes Ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda.

Semitam meam, id est actionem seu conversationem meam, et funiculum meum, id est vitæ meæ mensuram, modum seu limitem, investigasti, id est, diligenter pensasti, considerando quousque pervenero, quidve profecero. Unde a beato Job dicitur : Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti.12 Et omnes vias meas, id est cogitationes, verba et opera : quæ viæ dicuntur, quia per ea tendo ad ultimum finem; prævidisti ab æterno antequam sint : juxta illud, Domino Deo, antequam crearentur, omnia sunt cognita ; quia non est sermo in lingua mea, quo tibi respondere sufficiam, rationem reddendo pro singulis quæ commisi aut omisi :13 secundum quod alibi scriptum est : Non justificatur homo compositus Deo; et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille.14 Hinc rursus sanctus Job ait : Deus, cujus iræ nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Quantus ergo ego sum ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?15

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima, id est ultima, et antiqua, id est prima, videlicet omnia quæ sunt, erunt vel fuerunt. Tu formasti me in utero, corpus organizando et animam infundendo. Vel, Formasti, id est, perfecisti me, gratiam tribuendo, secundum quod protestaris : Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Hinc quoque dicitur : Pater noster tu es, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Et posuisti super me manum tuam, id est potentiam tuam, conservando me in esse. Vel, Posuisti super me manum tuam, castigando me quando peccavi : quemadmodum in Apocalypsi dicis, Ego, quos amo, arguo et castigo. Vel, Posuisti super me manum tuam, id est, pie et gratiose sustentasti, et confortasti me in spiritualis conversationis processu. Mirabilis facta est omni menti creatæ scientia tua, o Deus, ex me, id est ex consideratione mea. Scientia enim Creatoris, in creaturis relucet; et ex earum consideratione mirabilis apparet consideranti tanto amplius, quanto creaturæ fuerint digniores, seu mirabilius institutæ. Quum igitur homo sit creatura excellens, et valde mirabiliter instituta, scilicet ex corruptibili carne et immortali spiritu constans, mirabilis facta est scientia Creatoris ex consideratione hominis, ita quod consideranti miranda apparet. Confortata est, et non potero ad eam. Hoc est quod in libro Job dicitur : Ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram.

Quo ibo a spiritu tuo?1617 qui omnia perscrutatur, secundum Apostolum.18 De quo scriptum est : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Et quo a facie tua fugiam? tanquam dicat : Tuum conspectum fugere nequeo. Unde in libro Sapientiæ dicitur :19 Effugere manum tuam, Domine, impossibile est.20 Si ascendero in cœlum, id est, si per mentis elationem me ipsum erexero, justum putavero, ceterisque prætulero, tu illic es, ut superbum humilies : sicut Abdias propheta testatur, Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus. Vel, Si ascendero in cœlum, per contemplationem et desiderium bonorum cœlestium, tu illic es, qui dicis : Numquid non cœlum et terram ego impleo? Si descendero in infernum, id est in profundum vitiorum, ita ut vel desperem, vel divinam providentiam negem, ades tanquam inspector et ultor. Vel, Si descendero in infernum, considerando ipsius tormenta, ades. Si sumpsero pennas meas, id est alas contemplationum, diluculo, id est in principio diei sensibilis seu spiritualis, et habitavero in extremis maris, id est in ultimis finibus pelagi, seu in quocumque termino mundi; etenim illuc manus tua deducet me, quocumque tibi placuerit, nec potero illinc evadere, sed comprehendar a te : sicut subjungitur, et tenebit me dextera tua, id est omnipotens virtus tua.

Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me, id est, operient atque abscondent me, sicut absconditur quod conculcatur. Hoc dicitur derisorie, secundum opinionem eorum qui existimant Deum illa conspicere, quæ fiunt in die seu luce, non autem quæ fiunt in nocte seu tenebris. Contra quos Dominus per Jeremiam loquitur : Putasne Deus e vicino ego sum, et non Deus de longe?21 Si occultabitur vir in absconditis suis, et ego non videbo eum?22 Dixi etiam : Forsitan et nox illuminatio mea, id est, tempus nocturnum et tenebrosum erit exsultatio mea, quia tunc libere faciam quæ delectant, tanquam a Deo videri non potens, in deliciis meis, id est delectationibus vitiorum. Sæpe autem accipitur illuminatio pro exsultatione. Deinde reprobatur

12 opinio talis. Quia tenebræ non obscurabuntur a te, id est, opera tenebrosa seu tempus nocturnum te nequaquam latebunt; et nox sicut dies illuminabitur, id est, tam evidenter a divina luce videbitur opus noctis et nox, sicut opus diei et dies. Sicut tenebræ ejus, id est, sicut tenebræ noctis cognoscuntur a Deo, ita et lumen ejus, id est, sic lumen diei videbitur ab eo.23 Omnia namque æque clare Deo patescunt.

Quia tu possedisti renes meos, id est, appetitum sensitivum animæ meæ per gratiam possedisti, exstinguendo in me inordinatos concupiscentiæ motus. In renibus enim viget luxuria: quos Deus dicitur possidere, dum eos dignatur per gratiam gubernare. Suscepisti me de utero matris meæ, id est, ab hora nativitatis meæ usque in præsens conservasti me, et a diversis periculis protexisti me, et tanquam pius pater custodisti me.

Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet ea nimis, id est multum præclare, secundum quod eam illuminare dignaberis. Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto. Hoc, secundum expositionem in præcedenti articulo positam, convenit eis qui dicere possunt Deo: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.24 Quibus Deus ostendit opera sua occulta tanquam filiis et amicis ac fa-miliaribus suis, sicut Salvator ait discipulis suis: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.25 Et apud Amos legitur: Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.26 Quidam vero exponunt de osse corporis, quod non est occultatum a Deo, sed notum est ei: quod dicitur factum in occulto, quia latet sub carne. Alii autem de osse spirituali, videlicet de firmitate seu fortitudine animæ: quæ nota est Deo, et dicitur facta in occulto, quoniam Deus facit eam per creationem in interioribus animæ viribus. Et substantia, id est natura mea, quæ ex anima rationali et corpore constat, in inferioribus terræ, id est, in hoc inferiori mundo versatur, terrenis inquietudinibus occupatur, multisque modis distrahitur. Unde tibi confiteri et dicere cogor: Imperfectum meum, id est non solum excessum vitiorum, verum etiam defectum operum meorum bonorum, viderunt oculi tui. Mala etenim mea, omnino et pure mala sunt. Bona autem quæ facio, non sunt pure bona, sed imperfectionibus multis admixta, sicut apud Isaiam legitur: Ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.27 Semper ergo cum omni humilitate confiteamur Domino, et cognoscamus ex corde imperfectum nostrum, scientes quoniam quidquid boni in nobis et actibus nostris invenitur, divinitus nobis præstatur, et Deo adscribendum est; quidquid vero mali in nobis et nostris operibus reperitur, ex nobis oritur, nobisque attribuendum est. Dies formabuntur, id est, dies futuri a te producentur, et nemo in eis, id est, nullus eorum qui nunc est, in eis erit, sed interim morientur qui nunc sunt. Hoc certius dici poterat tempore veteris Testamenti, quam modo. Tunc namque certum erat, mundum diutissime duraturum: quod modo incertum est; imo nescimus an per tempus naturalis periodi unius hominis mundus durabit.

Exsurrexi per gratiam tuam a morte peccati, a consuetudine prava, a somno pigritiæ, et adhuc sum tecum, per caritatem tibi fideliter adhærendo. Hoc est verbum bonæ spei. Non enim hoc scire possumus certitudinaliter, sed conjecturaliter, nisi ex speciali instinctu.

Si occideris, id est, quia occides occisione æternæ mortis, o Deus, peccatores, idcirco, viri sanguinum, declinate a me, loco vel opere, ne vobis communicem, et vobiscum occidar ac peream.28 Qui enim tetigerit picem, inquinabitur ab ea.29 Apostolus quoque: Nolite, inquit, communicare infructuosis operibus eorum:3031 nam morte digni sunt non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Vitanda est ergo impiorum societas, familiaritas, atque communio ; appetenda vero familiaritas virtuosi ac docti , quemadmodum in Ecclesiastico inducitur :32 Quum videris sensatum, evigila ad illum ; et, Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei, cujus anima est secundum animam tuam.

Proba me, Deus, adhuc ea probatione, de qua in exordio psalmi præsentis locutus sum : Domine, probasti me. Itaque, Proba me sicut probantur electi, quos corrigis et emendas, non ut tu cognoscas, sed ut illi salubriter se ipsos noscant, ne eis dicatur illud Apostoli : Annon cognoscitis vosmetipsos, quia Jesus Christus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.33 Et scito cor meum, cognitione approbationis, de qua dicit Apostolus : Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Interroga me, id est, per adversa inquire, et vide an vere te diligam, an tibi constanter fidelis sim. Sic velle a Deo probari et interrogari, non pertinet ad imperfectos, sed fortes, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus, qui cum Apostolo dicere possunt illud : Ego didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare ; ubique et in omnibus institutus sum.34 Et cognosce, per acceptationem, approbationem, seu complacentiam, semitas meas, id est desideria, cogitationes, verba et actus ;35 et vide, more pii, diligentis, expertique medici, si via iniquitatis, id est malum propositum seu latens peccatum, in me est, quatenus ab occultis meis mundes me, Domine, et a vulneribus animæ salves me : sicut Jeremias ait :36 Sana me, Domine, et sanabor ; salvum me fac, et salvus ero.37 Denique quum ignoremus qualiter interiora nostra cum Deo se habeant, an pura exsistant, indigemus semper clamare ad Deum : Vide si via iniquitatis in me est. Mihi quoque concede ut interiora mea diligenter discutiam, vere cognoscam, caute custodiam.38 Et deduc me in via æterna, id est in fide catholica, in lege divina, in observatione præcepti : quorum unumquodque dicitur via æterna, quia ad vitam perducit æternam seu patriam supercœlestem, nunquam electis auferendam.

Ecce psalmum mirabilem, difficilem, et omni laude dignum, divinis præconiis plenum, sacris mysteriis altum audivimus : in quo de Christi mysteriis copiose tractatur ; ex cujus doctrina admonemur divinam providentiam considerare, divinam præsentiam honorare, immensam Creatoris majestatem timere. Estque psalmus iste cum ingenti attentione cantandus, quia pene in singulis versibus dirigitur sermo ad Deum, et ubique est sensus sublimis. Ostendit enim hic psalmus incomprehensibilem esse Dei scientiam, infinitam ejus exsistere essentiam, metuendam quoque esse ipsius magnificentiam.

PRECATIO.

Cœli terræque conditor Deus, precamur immensæ majestatis tuæ excellentem virtutem : ut nos in viam directos æternam, illo tuearis brachio, quo amici tui nimis honorificati apud te, felicissime gloriantur in cœlis.39

Footnotes

  1. Gen. xxii, 12. ↩

  2. Exod. xxxiii, 5. ↩

  3. Deut. viii, 2. ↩

  4. Eccl. xxiii, 29. ↩

  5. Job xxiii, 10. ↩

  6. Sap. iii, 6. ↩

  7. Prov. iii, 11. ↩

  8. Zach. xiii, 9. ↩

  9. Rom. xiii, 11. ↩

  10. Ephes. v, 14. ↩

  11. Apoc. ii, 23. ↩

  12. Job xiii, 27. ↩

  13. Eccli. xxiii, 29. ↩

  14. Job IX, 2, 3. ↩

  15. Job xiii, 13, 14. ↩

  16. I Cor. II, 10. ↩

  17. Job XXXVI, 26. ↩

  18. Sap. I, 7. ↩

  19. Abdiæ 4. ↩

  20. Sap. XVI, 15. ↩

  21. Jer. xxiii, 23, 24. ↩

  22. Jer. XXIII, 24. ↩

  23. Hebr. IV, 13. ↩

  24. Ps. L, 8. ↩

  25. Joann. XV, 15. ↩

  26. Amos III, 7. ↩

  27. Is. LXIV, 6. ↩

  28. Eccl. XIII, 1. ↩

  29. Eccli. XIII, 1. ↩

  30. Rom. I, 32. ↩

  31. Ephes. V, 11. ↩

  32. * devoti Eccli. vi, 36. Ibid. xxxvii, 15, 16. ↩

  33. II Cor. xiii, 5. ↩

  34. Philipp. iv, 11, 12. ↩

  35. I Cor. xiv, 3. ↩

  36. Hebr. v, 14. ↩

  37. Jer. xvii, 14. ↩

  38. Ps. xviii, 13. ↩

  39. I Cor. viii, 3. ↩

Chapter 231 of 244