Skip to the text

Articulus 56

EXPOSITIO DE CHRISTO, PSALMI CENTESIMI TRICESIMI NONI : ERIPE ME, DOMINE, AB HOMINE MALO.

ASSIGNATUR insuper psalmo nunc declara rando titulus talis : In finem, psalmus David : id est, psalmus iste a sancto David conscriptus ac editus, dirigit nos in finem, qui Christus est : qui testatur, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis;1 de quo etiam dicit Apostolus, Finis legis est Christus omni credenti.2 Doctores autem catholici exponunt hunc psalmum de Ecclesia in tribulationibus constituta, ad Deum clamante. Quidam tamen exponunt eum ad litteram de David : quæ expositio insipida est. Imo quum multi psalmi exponantur ad litteram de Christo, eo quod in Scriptura canonica novæ legis allegentur de Christo, qui tamen minus conveniunt Christo quam psalmus iste : ut patet de psalmo tricesimo nono, qui incipit, Exspectans exspectavi Dominum. Cujus scripturam de Christo prædictam allegat Apostolus :3 in quo tamen psalmo inter cetera dicitur, Comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem :4 quod certum est Christo non convenire ratione propriæ personæ, aut naturæ suæ divinitati unitæ. Idem patet de psalmo immediate sequenti, qui incipit, Beatus qui intelligit. Cujus scripturam allegat Christus de se prædictam, videlicet illum versiculum, Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos.5 Hoc enim inducit de Juda proditore vaticinatum : et tamen in psalmo illo inter alia scribitur, Sana animam meam, quia peccavi tibi :67 quod Christo non convenit. Idem etiam patet de illo psalmo, cujus exordium est, Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.8 Cujus scripturam allegant Joannes et Paulus de9

A Christo loquentem : et tamen in psalmo hoc scriptum est, Delicta mea a te non sunt abscondita.10 Quum ergo singula verba hujus psalmi proprie congruant Christo, sicut patebit in prosequendo, videtur quod de ipso proprie debeat explanari : quod etiam inde probatur, quia Ecclesia in die Parasceves in officio Missæ canit hunc psalmum pro Tractu. De Christi igitur passione conscriptus est psalmus præsens.

UNDE Christus, ut homo passibilis passionique proximus, ait ad Patrem : (1) Eripe me, Domine, ab homine malo. Non ita oravit Christus ab iniquis hominibus eripi, ut non traderetur in manus eorum : imo quum Petrus ei dixisset, Non erit tibi hoc, respondit ei :11 Vade retro me, satana, quoniam non sapis ea quæ Dei sunt, etc. Nec sic oravit ab eis eripi, ne per eos induceretur ad malum culpæ, quia sciebat se non posse peccare ; sed oravit eripi, ne detineretur in morte, et ut tertia die resurgeret, et glorificaretur in corpore. Sic igitur ait : Eripe me, Domine, Pater æterne, ab homine malo me persequente, puta Judæo quocumque, qui me lingua crucifixit, dicendo :12 Tolle, tolle, crucifige eum. A viro iniquo me actualiter crucifigente, qui Judæi clamorem ad opus perduxit, videlicet a gentili quocumque Pilati ministro, eripe me.

(2) Qui, homo malus et vir iniquus, cogitaverunt iniquitates in corde, proponentes me persequi atque occidere. Unde ab Evangelista dicitur : Ab illo die cogitaverunt interficere eum.13 Tota die, non solum in die Parasceves, sed multis diebus præcedentibus, constituebant prælia, id est, inter se ordinabant qualiter mihi resisterent, repugnarent et prævalerent :14 secundum quod apud Matthæum habetur, Congregati sunt principes sacerdotum et seniores, ut Jesum dolo tenerent et occiderent.15 (5) Acuerunt linguas suas sicut serpentes, id est, verba acuta, pungitiva et aspera contra me protulerunt, conantes mihi nocere, sicut nocent serpentes. Acuerunt plane Judæi linguas suas, quando Pilato, tot occasiones liberandi Jesum quærenti, dixerunt : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris ;16 et, Sanguis ejus super nos et super filios nostros.17 Venenum aspidum, id est sermo letalis, venenosus, invidiosus et pestifer, sub labiis eorum, id est, paratus est in ore ipsorum, ut illum effundant. Hoc venenum aspidum effuderunt Judæi in Christum, dicentes :18 Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Unde Christus per Osee ait : Ego redemi eos, et ipsi contra me locuti sunt mendacium ;19 et apud Jeremiam : Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva ;20 dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam.

(4) Custodi me, Domine, de manu peccatoris, id est de potestate principis sacerdotum, et ab hominibus iniquis, id est ejus fautoribus, eripe me, ne mihi eveniat quod mihi conati sunt facere, dicentes illud Jeremiæ : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra.21 Idcirco namque fecerunt custodiri sepulcrum, ut corpus Christi in eo teneretur et corrumperetur, sicque memoria ejus omnino periret, nullo in ipsum credente.22 Nunc igitur orat Christus homo custodiri et eripi, ne hoc fiat.

(5) Qui cogitaverunt supplantare, id est a via justitiæ retrahere, gressus meos, id est opera mea. Nitebantur enim Judæi Christum a veritate abducere, nunc terrendo, nunc blandiendo. Propter quod dixerunt : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.23 Dic ergo nobis : Licet tributum dare Cæsari, an non? Vel, Cogitaverunt supplantare, id est reprobare et malos ostendere, gressus meos, dicentes : Tu de te ipso testimonium perhibes ;24 testimonium tuum non est verum. Et iterum : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit.25 In passione quoque coram Pilato : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.2627 Absconderunt superbi, id est principes Judæorum et Pharisæi, de generis nobilitate et falsa justitia præsumentes, laqueum, id est fraudulentas insidias, mihi, id est contra me et ad injuriam meam. Multipliciter enim studuerunt aliquam occasionem invenire, qua Christum reprehendere et accusare valerent, sicut ab Evangelista dicitur :28 Observabant Judæi si sabbatis curaret, ut accusarent eum.29 Ideo etiam obtulerunt ei mulierem in adulterio deprehensam.30 Unde per Jeremiam dicit Salvator :31 Tu, Domine, scis omne consilium eorum adversum me.32 (6) Et funes, id est multas et longas astutias fallendique machinas, extenderunt in laqueum, id est ad hoc, ut me funibus suarum insidiarum capere et reprehendere possent. Longo enim tempore sequebantur perfidi Pharisæi ac Scribæ Dominum Salvatorem, ut aliquid reprehensionis invenire possent in ejus doctrina aut vita. Hinc quippe Christus loquitur per Osee :33 Exosos habui eos propter malitiam adinventionum ipsorum. Juxta iter, id est juxta conversationem hujus viæ, vel juxta legem seu observationem præceptorum, scandalum posuerunt mihi, id est verba et opera quibus me scandalizare quærebant, quamvis non profecerunt.

(7) Dixi Domino : Deus meus es tu. Certum est quod Christus frequenter vocavit Deum omnium, Deum suum. Singulariter etenim erat Deus suus, secundum quod homo, quia præelectus ab eo, et quia ipse præcipue Deum amavit et coluit, sicut ipse testatur : Ego quæ placita sunt ei, facio semper.34 Hinc etiam post resurrectionem dicebat : Ascendo ad Deum meum et Deum vestrum.35 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, quam nunc coram te fudi.

8 (8) Domine, Domine, virtus, id est causa et conservator, salutis meæ creatæ.36 Beatitudo enim creata animæ Christi, a Deo manavit et dependebat. Obumbrasti super caput meum*, id est super cor meum; vel,* Super me, tuam defensionem, cooperationem seu opem extendisti; in die belli, id est tempore passionis, quando dæmones expugnavi et exspoliavi. Contulit enim Deus Christo in passione inconcussam constantiam:37 propter quod factus est potens in prælio. Unde per Jeremiam prædixit:38 Dominus mecum est quasi bellator fortis;39 idcirco qui me persequuntur, cadent.4041 (9) Non tradas me, Domine, a desiderio meo*, id est contra seu extra desiderium meum,* peccatori*, videlicet populo* Judæorum. Aliquo enim modo desideravit Christus eis tradi, videlicet ut pro mundo moreretur; et aliquo modo desideravit eis non tradi, videlicet ne in morte detineretur. Et ideo nunc orat, ne extra tale desiderium eis tradatur. Cogitaverunt contra me, sicut apud Jeremiam dicitur: Super me cogitaverunt consilia, dicentes, Mittamus lignum in panem ejus.42 Ne derelinquas me, quantum ad animam, in limbo; et quantum ad corpus, in tumulo; sed statim me suscita, ne forte exaltentur, id est, prævaluisse videantur, atque inaniter glorientur.

Deinde describitur Judæorum dejectio. (10) Caput, id est princeps sacerdotum, qui erat caput seu princeps circuitus eorum, id est exercitus Judæorum, me tempore passionis circumdantium. Quid autem huic capiti et subditis suis futurum fuerit, subditur: labor labiorum ipsorum, id est laboriosus et gravis sermo, quem contra me loquebantur, dicentes: Blasphemavit; et, Reus est mortis;43 et, Non habemus regem nisi Cæsarem;4445 operiet eos, id est, faciet eos debita pœna operiri atque torqueri. Hoc in Judæis impletum videmus. Volverunt enim Christum regno et fama omnino privari, et ecce ipsi privati sunt regno et fama honesta;46 Christo autem data est omnis potestas in cœlo et in terra.47 Ipsi quoque nitebantur conculcare atque con-

(12) Vir linguosus, id est Judas proditor, non dirigetur in terra: nam abiens laqueo se suspendit. Vel: Vir linguosus, id est Judæus Christo detrahens, eumque blasphemans, et multis vanis rationibus demonstrare laborans Jesum Nazarenum non esse Christum in lege promissum, non dirigetur a Deo in terra*, id est in vita* præsenti, ut salubriter vivat; sed excæcatus manebit et peribit. Virum injustum Christo repugnantem, mala pœnæ et culpæ capient, id est comprehendent, in interitu, id est, dum morietur. Tunc enim opera ejus eum sequentur, et de morte temporali ibit ad mortem æternam.

(15) Cognovi quia faciet Dominus justus judex: qui alias affirmat, Ego sum judex et testis;48 judicium inopis, id est justum judicium pro Christo paupere contra adversarios ejus, ipsos juste damnando. Recte quidem nomine inopis Christum designat, qui de se ipso loquitur: Filius hominis non habet ubi caput reclinet.49 De quo etiam a Zacharia inducitur: Ipse pauper et ascendens super asinam. Et vindictam pauperum, id est Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ, quibus Judæi multas intulerunt injurias, ut patet in Actibus Apostolorum.50 Sed Deus fecit vindictam eorum, id est, debitam ultionem inflixit Judæis propter peccata commissa in Christi discipulos, qui valde pauperes erant, postquam exposita erant bona illa, quæ vendiderunt primo ad fidem conversi. Illis namque bonis durantibus, non erat quisquam egens inter eos, ut scribitur in Actibus. Hoc autem judicium inopis Christi, et vindicta pauperum ejus, erat illa devastatio Judæorum a Romanis, quando dirissime occisi sunt, in ultionem sanguinis Christi et discipulorum ipsius, quam Christus prædixisse cognoscitur. Act. IV, 34. Luc. XXI, 24.

(14) Verumtamen justi, videlicet in Christum credentes, confitebuntur nomini tuo, te laudando. Christiani namque in Judæa existentes, instante adventu Romanorum, admoniti sunt ab angelo sancto egredi Judæam, et introire regnum Agrippæ, qui erat confœderatus Romanis : quod et fecerunt ; et illic salvati sunt, propter quod Deum laudabant. Et habitabunt recti, id est justi Christum sequentes fide et opere, cum vultu tuo, id est tecum in tua præsentia, nunc equidem per gratiam, postmodum vero per gloriam. Ecce psalmus iste quam vere et proprie competit Christo, quam evidenter Judæorum malitiam exprimit, quam veraciter eorumdem punitionem describit.

Footnotes

  1. Apoc. 1, 8; xxi, 6; xxii, 13. ↩

  2. Rom. x, 4. ↩

  3. Hebr. x, 5- 9. ↩

  4. Ps. xxxix, 13. ↩

  5. Ps. xl, 10. ↩

  6. Ps. xl, 5. ↩

  7. Joann. xiii, 18. ↩

  8. Joann. ii, 17; ↩

  9. Rom. xv, 3. ↩

  10. Ps. lxviii, 6. ↩

  11. Matth. xvi, 22, 23. ↩

  12. Joann. xix, 15. ↩

  13. Joann. xi, 53. ↩

  14. Apoc. i, 8; xxi, 6; xxii, 13. ↩

  15. Matth. xxvi, 3, 4. ↩

  16. Joann. xix, 12. ↩

  17. Matth. xxvii, 25. ↩

  18. Joann. xix, 7. ↩

  19. Osee vii, 13. ↩

  20. Jer. xii, 8. ↩

  21. Jer. xi, 19. ↩

  22. Matth. xxvii, 66. ↩

  23. Matth. xxii, 16, 17. ↩

  24. Joann. viii, 13. ↩

  25. Joann. ix, 16. ↩

  26. Joann. xvi, 30. ↩

  27. Joann. xviii, 30. ↩

  28. Marc. vi, 2. ↩

  29. Marc. iii, 2. ↩

  30. Joann. viii, 3-6. ↩

  31. Jer. xvi, 23. ↩

  32. Jer. xviii, 23. ↩

  33. Osee ix, 15. ↩

  34. Joann. viii, 29. ↩

  35. Joann. xx, 17. ↩

  36. Is. LXIII, 3. ↩

  37. Coloss. II, 15. ↩

  38. Ps. XXIII, 8. ↩

  39. Jer. XX, 11. ↩

  40. Jer. XXVII, 5. ↩

  41. Matth. XXV, 41. ↩

  42. Jer. XI, 19. ↩

  43. Matth. XXVI, 65, 66. ↩

  44. II Tim. IV, 8. ↩

  45. Joann. XIX, 15. ↩

  46. Jer. XXIX, 23. ↩

  47. Matth. XXVIII, 18. ↩

  48. Zach. IX, 9. ↩

  49. Luc. IX, 58. ↩

  50. Act. IV, etc. ↩

Chapter 232 of 244