Articulus 57
EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI CENTESIMI TRICESIMI NONI, DE ECCLESIA, SEU QUOLIBET FIDELI.
ECCLESIA itaque, seu anima religiosa, adversitatibus tentationibusque pulsata, proclamet ad Dominum, dicens: Eripe me, Domine, ab homine malo, ne cum perverso pervertar, ne ultra quam ferre possum, molester, ne per impatientiam vincar. Martyres sancti hominesque perfecti, qui in adversis exsultant, in tribulationibus gaudent, non sic petunt ab homine malo eripi, ne persecutionem ejus sustineant, sed ne in adversis deficiant, vel ne plus quam expedit eorum saluti seu bono communi, graventur. Propter quod dicit Apostolus: Orate, ut liberemur a malis et importunis hominibus. A viro iniquo eripe me. Quod prædixit, resumit. Vel per hominem malum intelligit eum cujus malitia non est adeo magna; per virum vero iniquum, eum qui omnino induratus atque subversus est. Qui autem se impatientem et ad mala proclivem cognoscit, orare potest ne persecutionem malorum patiatur, ne per impatientiam gravius prolabatur. Ego, dum versum hunc dico, per hominem malum et virum iniquum, me ipsum intelligo. Neminem enim tam secure, certe atque salubriter malum et iniquum voco ac judico, sicut me ipsum, præsertim quum dicat Apostolus: Quis scit quid agatur in homine, nisi spiritus ejus? Peto igitur eripi a me ipso, ut desinam esse malus et impius, sicque abnegem et relinquam me ipsum, non quantum ad id quod sum per naturam et gratiam, sed quoad id quod sum per propriam voluntatem et culpam. I Cor. II, 11. Luc. IX, 23. Qui cogitaverunt iniquitates in corde, qualiter mihi possint nocere, et ex cogitationibus talibus tota die, id est indesinenter et quasi continue, constituebant prælia, id est contentiones et rixas, seu impugnationem a manu. Acuerunt linguas suas sicut serpentes, proferendo verba adulatoria et fraudulenta more serpentium, qui blandiuntur lingua ut mordeant. Sic injusti interdum amicitiam ostendunt in verbis, sed venenum abscondunt interius. De quibus apud Jeremiam inducitur: Sagitta vulnerans est lingua eorum. In ore pacem cum amico loquitur, et occulte po- 3 4 Jer. IX, 8. II Thess. III, 1, 2. nit ei insidias. Vel, Acuerunt linguas suas sicut serpentes, loquendo verba subtilia, acuta, mordacia et nociva, sicut de quibusdam dicit Apostolus :1 Sermo eorum ut cancer serpit. Venenum aspidum sub labiis eorum. Hoc et cetera quæ nunc transiliuntur, in præcedenti articulo satis exposita sunt.
Custodi me, Domine, de manu, id est de potestate, peccatoris, id est diaboli, qui (sicut apud Joannem habetur) a principio peccat.2 Ab ejus tentationibus me tuere, quoniam naturali virtute nullo modo valeo ei resistere, quum sit invisibilis hostis me incomparabiliter astutior, experientior, agilior, atque robustior.3 Non est enim potestas super terram quæ comparetur ei. Ideo, Domine, custodi me per te ipsum et angelum sanctum meæ custodiæ deputatum. Etenim nisi tu, Domine, custodieris civitatem, id est animam virtutum concordia circumvallatam, munitam et plenam, frustra vigilat qui custodit eam.4 Et ab hominibus iniquis, qui sunt instrumentum et corpus atque ministri diaboli, eripe me, ne illis conformer, et dæmonis ditioni subjiciar.
Qui cogitaverunt supplantare, id est impedire, conterere, annihilare, gressus meos, id est opera bona, quibus ad te proficiscitur anima mea ; absconderunt superbi laqueum mihi : id est, dæmones, Dei similitudinem inordinate appetentes, et homines excæcati qui eorum pompam sequuntur, non solum aperte, sed et occulte ac insidiose mihi nocere disposuerunt, proponendo mala sub specie boni, loquendo sophistice, agendo pestilenter. Et funes, id est mala exempla seu vitia, quibus anima dire ligatur ne Deum prompte ac libere imitetur, extenderunt, id est prolongaverunt, trahendo peccata velut longam restem, in laqueum, id est in deceptionem, videlicet ad hoc ut funibus istis anima mea capiatur, et vitiis substernatur.5 Juxta iter quo ambulo, id est juxta viam Dei, seu observantiam præceptorum, scandalum activum, id est occasionem ruinæ seu offendiculum, posuerunt mihi. Maligni equidem spiritus iter nostrum velut quidam latrunculi obsident, teste Gregorio.6
Quoniam ergo viribus meis evadere aut prævalere non potui, ad misericordiam opemque Creatoris confugi. Dixi Domino: Deus meus es tu, non alius aliquis : nam tu solus potes me liberare atque salvare. Propterea in te solo confido, ad te confidenter recurro. Domine, Domine, virtus salutis meæ, id est fons, origo et conservator totius perfectionis, felicitatis et gratiæ meæ, sine cujus manutenentia nec ad momentum subsistere, aut salvus exsistere queo ; obumbrasti super caput meum, id est, protexisti, confirmasti et consolatus es me, in die belli, id est tempore adversitatis et tentationis : aliter succubuissem. Non tradas me, Domine, a desiderio meo, id est contra desiderium meum rationale et ordinatum, quo cupio tibi semper subesse et adhærere, peccatori, dæmoni seu impio homini, ne ei assimiler, cui desidero dispar esse. Vel sic : Non tradas me, Domine, id est, non me tradi permittas, a desiderio meo, id est ab hoste intrinseco, a concupiscentia carnis, ab inordinato affectu seu fomite, peccatori, videlicet ne a me ipso seducar et vincar, et potestati dæmonis subdar : quemadmodum de quibusdam ait Apostolus, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam et reprobum sensum.78 Cogitaverunt contra me dæmon et mundus, ut a tuo me obsequio retrahant ; ne derelinquas me vinci ab eis, ne forte exaltentur, id est, triumphent et gaudeant. Nempe qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero.9 Derisores enim patimur, a quibus ad illicita instigamur. Unde in Ecclesiastico dicitur : Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio eorum, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat inimicus meus.10
Caput, videlicet dæmon, qui est princeps hujus mundi, id est reproborum, circuitus, id est exercitus seu turba, eorum, videlicet iniquorum.1112 Istud non regitur, sed præmittitur propter relationem sequentem. Huic itaque capiti et circuitui continget quod subditur : Labor labiorum ipsorum, id est sermo eorum iniquus, quo laboraverunt subvertere innocentes, operiet eos, id est, in eos redundabit, eis nocebit, et tormentis æternis eos involvet, quemadmodum in Ecclesiastico scribitur : Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde illi adveniat illusio. Uniuscujusque etenim malum in proprium redundat auctorem ; et qui alteri quærit nocere, primo propria iniquitate occidit aut lædit se ipsum, secundum quod Salomon profitetur : In impietate sua corruet impius, et in insidiis suis capientur iniqui.
Eccli. xxvii, 30, 31.
Prov. xi, 5, 6.
Vir linguosus, id est verbosus et garrulus, procax ad fabulandum, non dirigetur ad debitum finem a gratia Dei, in terra habitationis vitæ præsentis. Non enim tendit ad ultimum finem, qui est Deus et vita æterna, sed inferno quotidie appropinquat. Unde in Proverbiis habetur : Vidisti aliquem velocem ad loquendum ? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio ; et, Qui multis utitur verbis, lædit animam suam. Faciamus ergo quod Jacobus consulit : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Alibi enim scriptum est : Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens autem differt in posterum. Maxime vero oportet nos solitarios, esse in verbis cautos et circumspectos, si volumus Deo in stabili puritate et pace servire.
Ibid. xxix, 20.
Eccli. xx, 8.
Jacob. i, 19.
Prov. xxix, 11.
Cognovi ex sacra Scriptura, ex revelatione divina, imo ex ratione naturali, quia faciet Dominus judicium inopis. Qui vere et sponte inops ac humilis est, hujus judicium Dominus faciet, justo judicio eum salvando, ejusque persecutores damnando. Ideo additur : et vindictam pauperum : sicut et alibi ait, Mihi vindictam, et ego retribuam. Quamvis enim omnium injuriam Dominus ulciscatur, atque pro omnibus electis judicium faciat, maxime tamen
Hebr. x, 30. ulciscitur injuriam pauperum spiritu, atque pro inopibus judicat. Ei enim derelictus est pauper. Propter quod per Isaiam : Egenum, inquit, et pauperem non derelinquam. Verumtamen justi confitebuntur in prosperis et adversis nomini tuo, duplici confessione, videlicet confessione laudis divinæ, ac propriæ culpæ. Bona enim tibi, mala vero sibi ipsis adscribent; et quidquid eis acciderit, te in omnibus justificabunt, dicentes : Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Et habitabunt recti cum vultu tuo, id est, tibi unientur, teque fruentur, te facie ad faciem in patria contemplabuntur. Porro in isto exsilio justi confitentur Domino duplici confessione, sed confessio laudis eorum est imperfecta. In patria vero non nisi confessione laudis Domino confitentur, sed illa confessio perfecta est atque perpetua. Nunc etiam habitant cum vultu divino, conversando sincere coram Deo, eumque fideliter contemplando. Hæc tamen habitatio non est fixa et proprie dicta : Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. In patria autem vere, fixe et proprie habitare dicuntur cum vultu divino.
Ps. x, 14, sec. Hebr.
Is. xli, 17.
Job i, 21.
1 Cor. xiii, 12.
Hebr. xiii, 14.
Ecce psalmum fervidis orationibus plenum, et morali instructione ornatum audivimus : quem decet nos ardenti affectu proferre, atque ex ejus doctrina discere quod incessanter ad Deum recurrere indigemus, eo quod ipse sit virtus nostræ salutis. Propterea semper ex corde ei dicamus: Salus nostra in manu tua est ; respiciat nos Dominus noster, et læti serviemus regi. Hæc enim fuerunt verba Ægyptiorum ad Joseph. Per Ægyptios autem signantur peccatores ; per Joseph, Christus.
Gen. xlvii, 25.
PRECATIO.
Domine, virtus salutis nostræ, exaudi vocem orationis plebis tuæ, et in miseriis quibus affligimur, nobis adsiste : ut ab omni malo, te protegente, erepti, secure serviamus tibi.
Footnotes
Chapter 233 of 244