Skip to the text

Articulus 58

EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI : DOMINE, CLAMAVI AD TE.

TITULUS psalmi est : Psalmus David. Ipse enim beatus David auctor est psalmi præsentis, loquens in eo in persona hominis studiosi, perfectionem attingere laborantis : quam quia sine custodia linguæ adipisci non valet, precatur sibi a Domino gratiam condonari, qua linguam refrenet ac regat, et ait :

(1) DOMINE, clamavi ad te, non tam alta voce, quam vehementi ac præcordiali affectu. Non enim remisse aut pigre invocandus est Deus, sed animo timorato, affectuoso, atque pervigili, imo et incessanti, quemadmodum in Ecclesiastico inducitur :1 Non impediaris semper orare ; et, Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo tentans Deum. Idcirco quum dixisset, Domine, clamavi ad te, scilicet tempore præterito, profitetur se in præsenti clamare, et in futuro clamaturum esse, ut pandat se nunquam a prece velle cessare. Sequitur enim : exaudi me nunc in præsenti ; intende voci meæ, dum clamavero ad te, id est, quocumque tempore futuro te invocavero, ostende te mihi intendere, ita ut vocem meam, id est orationem meam, diligenter consideres, et pie exaudias.

(2) Dirigatur oratio mea, id est, ascendat, cœlos penetret, tibi perfecte complaceat, sicut incensum in lege dirigebatur ad te, et fumando ascendit, ac tibi præceteris sacrificiis placuit : non propter se ipsum, sed ex devotione offerentis. Quod autem subjungitur, in conspectu tuo, referri potest ad utrumque horum : videlicet ut oratio dirigatur in conspectu Dei sicut incensum ; vel ut oratio dirigatur ad Deum, sicut incensum dirigebatur in conspectu divino. Dicebatur autem incensum, oblatio quæ tota incendebatur et comburebatur ad Dei honorem :2 per quod designatur obsequium perfectorum, qui se totos mancipant Deo, seque totaliter abnegant et relinquunt. Petitur ergo, ut sicut incensum coram Deo ascendit, et placuit propter devotionem fervidam offerentis, sic oratio nostra coram Deo ascendat atque complaceat. Unde in Ecclesiastico habetur :3 Oratio humiliantis se penetrabit nubes ; et alias, Oratio justi penetrat cœlos. Elevatio manuum mearum, id est exaltatio desideriorum meorum ad superna, directio operum meorum ad divina, erectio manuum mearum corporalium ex cordis elevatione procedens, seu ordinata ad illam, virtualiter sit coram te, Domine, sacrificium vespertinum : quatenus ita placeat tibi, sicut placebat sacrificium vespertinum seu ultimum quolibet die, quando videlicet offerebatur agnus ad vesperam :4 cujus immolatio erat figura immolationis Agni Dei, scilicet Christi in cruce. Unde Christus in cruce pendens, dicere poterat : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

(5) Pone, Domine, custodiam ori meo, id est, da mihi gratiam custodiendi os meum, ne loquar vel taceam inordinate : sed dum tempus est loquendi, prudenter atque utiliter loquar ;5 dum vero tempus tacendi adfuerit, moderate ac laudabiliter taceam. Pone quoque et ostium circumstantiæ, id est clausuram discretam, labiis meis : videlicet ut tunc, ibi, et taliter labia mea ad loquendum aperiam, et ad tacendum recludam, quando, quo loco, et qualiter oportet aut expedit, ut sim in utroque discretus et fructuosus. Hoc est quod ab67

Ecclesiastico inducitur: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat ?8

(4) Non declines, id est, non inclinari seu moveri permittas, cor meum in verba malitiæ, ut verba maligna effundat, videlicet ad excusandas, id est excusatorie proferendas, excusationes in peccatis mihi objectis, et a me perpetratis, (5) Cum hominibus operantibus iniquitatem, id est, sicut agunt homines assueti seu habituati in malo; et non communicabo, per consensum seu imitationem hujuscemodi excusationis, cum electis, id est præcipuis, eorum qui se excusant. Electi enim eorum sunt, qui in modo et arte excusandi propria vitia, aliis eminent: quales sunt simulatores et callidi, qui (sicut asseritur) provocant iram Dei.9 Hoc est miserandissimum genus pravorum, qui propria delicta excusant. Hi enim obicem ponunt remedio, vulnus suum abscondunt, manus divini judicii incidunt, insanabilesque consistunt. Multipliciter vero excusat quis sua peccata: Primo, dicendo id quod malum est, non esse malum.10 Contra quos per Isaiam dicitur: Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum. Et Amos ait: Væ qui convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.11 Secundo, negando se peccasse, quum tamen peccaverit. Quod quam damnabile sit, Dominus manifestat, dum ait: Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Tertio, alleviando propriam culpam, dicendo: Non adverto, non pondero, habeo a natura. Quarto, imputando alteri proprium malum, dicendo: Ille me induxit; ille est causa peccati mei. Hinc enim in Proverbiis dicitur: Qui odit increpationes, insipiens est;12 et, Non amat pestilens eum qui se corripit. Et Salomon iterum loquitur: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Propterea, quantum distat cœlum a terra, et ortus ab occidente, tam remote abjiciamus semper a nobis tam pessimum vitium.13

(6) Corripiet me justus, qui neminem palpat, nulli blanditur, in misericordia, id est pie et caritative, non crudeliter et invidiose; et increpabit me propter meos excessus, sicut dilectio fraterna expostulat. Oleum autem, id est adulatio, simulata dilectio, falsa laudatio peccatoris, non impinguet caput meum, id est, non delectet mentem meam, non me demulceat, non mihi complaceat, nec ad consensum illicitum pertrahat. Unde scriptum est: Attende tibi a pestifero. (7) Quoniam adhuc et oratio mea versatur in beneplacitis eorum, id est in his quæ peccatoribus istis placent, quatenus ipsi a suis peccatis desistant, et ne ego ab eis seducar. Hoc igitur continuo oro, ut ipsi convertantur, et ego custodiar. Absorpti sunt juncti petræ judices eorum: id est, principales et magistri istorum juncti petræ, id est Deo seu divinæ justitiæ comparati, absorpti sunt, id est, omnino defecerunt, ita quod nihil veræ justitiæ habent, præsertim quum careant fide per dilectionem operante. Bene autem per petram intelligitur Christus, juxta illud: Dominus petra mea et robur meum.14 Vel, per petram accipitur Christus, qui stultam fecit sapientiam hujus mundi, damnabilemque probavit justitiam confidentium propriis viribus, et philosophorum, qui in suis cogitationibus evanuerunt.151617

(8) Audient, id est, audiant peccatores ad suam correctionem, verba mea informatoria atque salubria, quoniam potuerunt, id est, quoniam verba mea efficacia sive potentia sunt ad instruendum iniquos;18 vel, Quoniam potuerunt ipsi audire verba mea, quum non sint incorrigibiles penitus. Sicut crassitudo terræ, id est pinguedo latens sub terra, erupta est, id est ascendit et apparuit, super terram, quum terra vomere scinderetur, sic verba mea potuerunt eos corrigere.1920 Tanquam dicat: Quemadmodum crassitudo terræ egreditur, terramque fecundat, sic verba mea spiritualiter fecundare possunt corda infructuosa et mala. Melius tamen videtur, ut istud referatur ad versum sequentem, præsertim quoniam in Hebræo hic incipit versus. Eritque sensus: Sicut crassitudo terræ erupta est, id est erupit, super terram aratam, sic (9) Dissipata sunt ossa nostra, id est, virtutes animæ nostræ debilitatæ, dispersæ, seu corruptæ sunt, secus infernum, id est juxta peccata, quæ sunt portæ inferni. Peccando namque virtus animæ dissipatur, atque inferno appropinquat. Mortali enim peccato corrumpitur, veniali vero debilitatur; et dum una amittitur, ceteræ quoque perduntur. Dicuntur autem ossa virtutes, quoniam sicut ossa sunt robur et firmitas corporis, sic virtutes stabilimentum sunt animæ.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei, id est, ex quo, o Domine, Domine, oculi cordis mei diriguntur ad te, idcirco in te speravi, qui non despicis confugientes ad tuam clementiam; non auferas animam meam a consortio electorum, nec eam auferri permittas a te per culpam; sed quando fuerit a te aversa, digneris eam convertere, et tibi inseparabiliter copulare. (10) Custodi me a laqueo, id est deceptione, quem statuerunt mihi dæmon et mundus, ne incidam illum et capiar, et a scandalis operantium iniquitatem, id est a vitiis impiorum scandalizantibus pusillos, videlicet ne ex dicto aut facto inordinato alterius scandalizer, sed in via Dei fortis solidusque persistam. Nam qui scandalizatur, pusillus est. Perfecti vero nec scandalizantur, nec scandalizant active.

9 (11) Cadent in retiaculo, id est in muscipula seu deceptione, ejus (scandali, vel iniquitatis, seu dæmonis) peccatores. Ipsi enim ruunt ad culpam ex deceptione scandali, ex fraude diaboli, ex attractione peccati. Singulariter sum ego, id est, ab impiis sequestratus subsisto, et soli portioni seu societati justorum adhæreo, donec transeam de via ad patriam.

Psalmus iste devotissimis precibus adornatus, nos admonet vigilare circa linguæ custodiam. Magna nempe perfectio est custodia linguæ: imo divina Scriptura beatitudinem in ea aliquo modo constituit. Scriptum est enim: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir; et iterum, Beatus vir qui non est lapsus in verbo ex ore suo. Ad custodiendam autem linguam, primo oportet pensare qualitatem ejus cui loquimur, quatenus verba nostra aptemus capacitati et dispositioni ejus cui loquimur. Secundo, observandum est debitum tempus loquendi, videlicet ut non loquamur, nisi fructus sperari possit ex locutione profuturus. Tertio, considerare oportet ubi et inter quos loquendum sit. Non enim in ecclesia fabulari debemus. Et in Ecclesiastico habetur: Loqui in medio magnatorum non præsumas; et, Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Quarto servanda est quantitas in loquendo, ne plura verba proferamus quam oportet aut expedit. Propter quod a Salomone dicitur: Qui moderatur labia sua, prudentissimus est; et rursus, In multiloquio non deerit peccatum. Quinto, pensandum est qualiter sit loquendum, videlicet modeste, mansuete, suaviter. Scriptum est enim: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos; et iterum, Responsio mollis frangit iram. Sexto, consideremus cur seu propter quem finem loqui intendimus, scilicet ad Dei honorem, et propter rationabilem causam.

Jacob. III, 2.

Eccli. XIV, 1.

Ibid. XXXII, 13.

Ibid. 6.

Prov. X, 19.

Ibidem.

Eccli. VI, 5.

Prov. XV, 1.

PRECATIO.

Clamantium ad te, Domine, intende voci; peccantes nos, non in ira, sed in misericordia increpa: pone custodiam ori nostro, et non declines cor nostrum in verba peccati et malitiæ; sed linguam nostram fac semper exsultare in laude gloriæ tuæ.

Footnotes

  1. Eccli. xvm, 22, 23. ↩

  2. Exod. xxix, 18. ↩

  3. Eccli. xxxv, 21. ↩

  4. Exod. xxix, 38-41. ↩

  5. Eccl. iii, 7. ↩

  6. Eccli. xviii, 22, 23. ↩

  7. Eccle. iii, 7. ↩

  8. Eccli. xxii, 33. ↩

  9. Job xxxvi, 13. ↩

  10. Eccli. xi, 35. ↩

  11. Amos vi, 1, 13. ↩

  12. Prov. xii, 1. ↩

  13. Ps. cii, 12. ↩

  14. Is. v, 20. ↩

  15. Rom. 1, 21. ↩

  16. II Reg. xxii, 2. ↩

  17. I Cor. 1, 20. ↩

  18. Jer. ii, 35. ↩

  19. Ibid. 32. ↩

  20. Jer. xv, 12. ↩

Chapter 234 of 244