Skip to the text

Articulus 59

EXPOSITIO LITTERALIS, TROPOLOGICA ET ALLEGORICA PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI PRIMI : VOCE MEA AD DOMINUM CLAMAVI.

PRÆNOTATUR autem psalmus præsens hoc titulo : Intellectus David, quum esset in spelunca; oratio. Ad litteram, sanctus David fugiens regem Saulem, fecit hunc Psalmum, quum lateret in spelunca Odollam, suppliciter petens liberari divinitus a persecutoribus suis. Et est sensus tituli talis : Intellectus David, id est, psalmus iste est eruditio David, qui et ipse a Spiritu Sancto edoctus est ad scribendum hunc psalmum, quum esset in spelunca prædicta absconditus : qua etiam ipse David nos erudivit. Suo enim exemplo docet nos clamare ferventer fiducialiterque ad Dominum. Expositio autem litteralis psalmi præsentis, difficultatem non habet. Petit enim David a Saule ejusque fautoribus erui, qui sibi varios laqueos paraverunt.

Sed quoniam in principio tituli dicitur, Intellectus David, videtur ipse David scripsisse hunc psalmum magis de re significata, quam de figura significante.1 Quamvis enim David aliquos psalmos ediderit occasione persecutionis suæ, quam sustinuit a Saule et Absalone ac aliis ; tamen, quum esset Propheta, de Christi mysteriis præ universis Prophetis illuminatus, credendum est quod in talibus psalmis potius vaticinetur de Christo, quam orationem sive historiam texat de semetipso : præsertim quum David non ignoraverit se esse figuram Christi, et in Christi figura sibi contingere multa eorum quæ sibi accidisse noscuntur. Sic in præsenti credendum est. David enim est figura Christi ; Saul vero cum populo suo sibi consentiente, typus est principis sacerdotum ac Judæorum persequentium Salvatorem. Spelunca vero significat præsens sæculum, seu corpus passibile. Est itaque tituli sensus : Psalmus iste est intellectus David, id est Christi per David figurati : quem intellectum Christus habuit, quum esset in mundo inferiori seu corpore suo mortali ; et est oratio ejus. Christus ergo ut homo passibilis, in passione constitutus, ait Ecclesiæ se clamasse ad Dominum, ut doceat eam etiam sic agere dum tribulatur.

(1) VOCE mea ad Dominum clamavi, orando pro celeri resurrectione, pro corporis mei glorificatione, pro transgressorum conversione. Voce mea ad Dominum deprecatus sum. Repetit quod prædixit, propter expressionem majorem, et exhortationem efficaciorem. (2) Effundo in conspectu ejus orationem meam, orando eum intente, ejusque præsentiam cogitando sollicite, et tribulationem meam corporalem seu exteriorem, et spiritualem seu interiorem, videlicet tristitiam et timorem : quam tribulationem mihi intulerunt Judæi, vel quam sponte assumpsi, et quam ex compassione errantium habui ; ante ipsum pronuntio, id est, coram Deo Patre exposui. Hæc omnia Christum fecisse, Evangelistæ testantur. Quomodo enim passione instante ter Patrem oravit, Matthæus refert ; et quomodo tunc factus sit sudor ejus sicut guttæ sanguinis, factusque in agonia, prolixius oraverit, in Luca scriptum est.23 (3) In deficiendo ex me spiritum meum, id est, quum spiritus meus creatus, videlicet anima rationalis in me exsistens, deficeret ex se seu sua conditione, non defectu culpæ, sed pœnæ :4 quando videlicet cœpi pavere et tædere, et quando in agonia factus sum, vel quando inclinato capite tradidi spiritum;5 et tu cognovisti semitas meas, id est, tunc tu, o Pater, per approbationem novisti doctrinam conversationemque meam, et omnia quæ pro humana salute assumpsi, feci, atque perpessus sum.

(4) In via hac qua ambulabam, id est in sæculo isto, in via virtutum qua incessi in tota conversatione mea, absconderunt Judæi laqueum mihi, id est contra me, insidiantes mihi occulte, loquentes adulatorie, variisque fraudulentiis quærentes nocere. (5) Considerabam ad dexteram, id est ad partem mihi favorabilem, videlicet ad notos atque discipulos meos, et videbam, an aliquem mihi constanter cohærentem invenirem; et non erat aliquis vir qui cognosceret me cognitione publicæ confessionis. Tempore enim quo captus est Christus, discipuli omnes relicto eo fugerunt; et paulo post princeps eorum cœpit anathematizare, detestari et jurare: Quia nescio hominem istum. (6) Periit fuga a me, quoniam fugere nolui: sicut supra dictum est, Traditus sum, et non egrediebar. Vel, Periit fuga a me, id est, ita ligatus sum vinculis, et circumdatus hostibus, quod, humano modo loquendo, fugere nequeo, quamvis vellem. Non enim nisi supernaturali virtute fugere potuisset, dum erat ligatus, hostibusque vallatus. Et non est qui requirat animam meam, id est, nemo erat qui conaretur me de manu hostium liberare constanter. Quamvis enim Pilatus ad tempus studuerit me eripere, tandem tamen dedit sententiam contra me: qua data, nemo contradixit. Unde Christus testatur: Circumspexi, et non erat auxiliator; itemque, Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Supra quoque prædictum est:67 Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit.8910

(7) Clamavi ad te, Domine: dicendo in cruce: Eli, Eli, id est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Dixi: Tu es spes mea, id est in quo spero, secundum quod homo sum, et aliquo modo viator. Speravit autem Christus in Deo, non per spem quæ est virtus theologica, quæ in comprehensoribus locum non habet, sed per quamdam præstolationem sive fiduciam, qua omne bonum quod nondum habuit, a Deo longanimiter exspectavit. Portio mea, id est bonum quod ego requiro, intendo et diligo, est in terra viventium, id est in regno cœlorum. Et potest nomine portionis intelligi Deus, de quo dictum est supra, Dominus pars hereditatis meæ;11 vel, retributio gloriæ quæ confertur electis. Vel sic: Portio mea, id est Ecclesia electorum, quæ est pars mea, ex multis mihi proveniens, electa ac data, in terra viventium, id est, mecum erit in regione paradisi cœlestis, sicut dixi: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi.12

(8) Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus, id est contemptus, abjectus, blasphematus, imo turpissima passione afflictus, sum nimis a Judæis: quemadmodum scriptum est, Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.13 (9) Libera me, suscitando me tertia die, a persequentibus me, id est Judæis, atque Pilati ministris me crucifigentibus; quia confortati sunt super me, secundum apparentiam, quia permissi sunt mihi prævalere, quantum ad hoc quod me occidere potuerunt. Interdum enim Christus aliquid dicit, quia sic esse videbatur, quemadmodum apud Jeremiam ait: Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam;14 et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia.

(10) Educ de custodia, id est de clausura seu carcere limbi infernalis: qui alibi vocatur lacus sine aqua; animam meam: quæ ibi fuit quousque corpori reunita est; ad confitendum nomini tuo, id est, ut te laudet novo modo et coram aliis, tam in Ecclesia militanti quam triumphanti, tibique gratias agat de gloria resurrectionis, de eductione patrum ex limbo, de omni præmio accidentali sibi recenter collato. Me exspectant justi exsistentes in limbo, donec retribuas mihi præmium accidentale quod patiendo promerui, videlicet resurrectionem beatam. Non enim educi potuerunt, donec Christus a morte surrexit. Propterea, quamvis anima Christi in limbum venit ante resurrectionem, exspectabant tamen adventum Christi usque ad horam resurrectionis, in qua suos inde captivos eduxit, prout Zacharias ait : Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.1516

PORRO allegorice exponi potest hic psalmus de quolibet fideli, in magnis tribulationibus constituto.17 Qui dicere potest : Vox mea, id est voce propria, voce interioris hominis, non per intermediam vocem, ad Dominum clamavi, qui solus me eripere potest atque salvare. Sunt autem nonnulli, qui negligunt propria voce clamare ad Dominum, sed aliis dicunt : Ora pro me. Effundo in conspectu ejus, id est eo præsente et attendente, orationem meam : sicut in Threnis dicitur, Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.18 Et mater Samuelis : Effudi, inquit, animam meam in conspectu Domini.19 Debemus autem effundere cor nostrum ac preces coram Deo cum omni fiducia, devotione ac perseverantia, sicut coram benignissimo patre, piissimo salvatore, fidelissimo et omnipotenti adjutore : sicque procul dubio suscipiemur ab eo. Et tribulationem meam, quam patior a dæmone, mundo et carne, ante ipsum pronuntio, ut ipse me consoletur et liberet. Dico ergo et conquor ei quanta sustineo, non ut ipse sciat, sed ut confessio miseriæ meæ ejus misericordiam provocet. Unde supra dictum est : Revela Domino viam tuam, et ipse faciet.20 In deficiendo ex me spiritum meum, id est, dum anima mea ex sua fragilitate deficeret, cadendo in vitia vel patiendo adversa, nec sufficienter valendo prosequi quæ requiruntur ad obtinendam salutem : dum ita deficeret anima mea, effundo in conspectu tuo orationem meam, et tribulationem meam ante te pronuntio. Vel refertur ad sequentem partem hujus versus, quo dicitur : Et tu cognovisti semitas meas, quidquid ago et patior, quidquid cogito, appeto, loquor aut facio : juxta illud, Respicit Dominus viam hominis, et omnes gressus illius considerat.

In via hac qua ambulabam, id est in conversatione qua præcepta Dei custodire disposui, abscónderunt hostes animæ meæ laqueum mihi, quærentes me in peccati consensum pertrahere.21 Considerabam ad dexteram, id est ad eos a quibus speravi me amplius adjuvandum, et videbam, si quis mihi succurreret ; et non erat qui cognosceret me, id est, qui signa dilectionis mihi ostenderet ; sed velut alieni recesserunt a me : sicut Job ait, Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Periit fuga a me : id est, tot laqueis, tot malis atque periculis circumdatus atque repletus sum, quod ea propria potestate evadere nequeo ; et non est qui requirat animam meam, ut eam salvet, nisi tu, Deus meus : non enim est alius qui pugnet pro me. Hæc atque similia dicit afflictus ex vehementi dolore : vel quia simpliciter nullus est qui eum cognoscat, et vitam ejus requirat ; vel quoniam adeo pauci sunt et impotentes, ut pro nihilo reputentur.

Job xix, 13.

C Idcirco, Clamavi ad te, Domine, qui solus potes me liberare ; clamandoque dixi : Tu es spes mea, id est objectum, causa et finis spei meæ ; in te confido, te exspecto, teque finaliter adipisci spero ; portio mea, id est, hereditas mea, præmium meum atque divitiæ sint in terra viventium, sicut tu, Domine, jubes :22 Thesaurizate, inquiens, vobis thesauros in cœlo. Intende ad deprecationem meam, eam celeriter exaudiendo, quia humiliatus sum nimis, id est, multum afflictus, tentatus, oppressus sum : sed et ego valde humiliavi me ipsum, ut misericordiam invenirem. Unde in Ecclesiastico dicitur : Humilia valde spiritum tuum, quia vindicta carnis impii, ignis et vermis.23 Libera me a persequentibus me, scilicet invisibilibus ac visibilibus hostibus, quia confortati sunt super me. Non enim resistere possum eorum dolis atque insidiis, nisi per gratiæ tuæ subsidium.

Educ de custodia animam meam. In Hebræo habetur, Educ de carcere. Sensus vero permanet idem, qui talis est : Educ de custodia, id est de isto exsilio, de corpore mortis hujus, de valle hac lacrimarum, animam meam, transferendo eam de via ad patriam, ad confitendum nomini tuo, confessione incessabilis hymni cum Sanctis in regno cœlesti.2425 Hoc dicere pertinet ad perfectos qui bona conscientia cupiunt dissolvi et esse cum Christo.26 Ceteri vero dicere possunt : Educ de custodia animam meam quotidie per vitam spiritualem, per contemplationem cœlestium, per desiderium æternorum, ut anima mea carnem transcendat, mundum relinquat, in cœlis conversationem habere laboret;27 sicque ad illos pertineam quibus ait Apostolus : Vos autem in carne non estis, sed in spiritu ;28 et, Nos revelata facie gloriam Domini speculantes.29 Me exspectant justi in patria, quatenus me in suam recipiant domum, societatem et gloriam, donec retribuas mihi vitam æternam pro mercede obsequii tibi impensi : videlicet usque ad horam mortis meæ, vel usque ad horam eductionis de purgatorio, vel usque ad diem universalis judicii, quo electi anima et corpore præmiabuntur. Cum magno desiderio præstolantur Beati nostrum adventum, tanquam vere amantes nos : propter quod merito festinaremus occurrere eis, et eorum jucundissimæ societati uniri, ne nobis dicatur illud : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram quam Dominus dedit vobis ?30

Psalmum istum ignitis affectibus redolentem, et fervidis precibus plenum, decet nos corde devotissimo decantare, et quasi proprii cordis affectu omnia verba ejus formare.

PRECATIO.

In via præsentis vitæ, qua ambulamus, Domine, laqueos hostium absconditos fac nos declinare : ut nos persequentes non prævaleant, sed procul a nobis, te jubente, recedant.

Footnotes

  1. 1 Reg. xxii, 1. ↩

  2. Matth. xxvi, 39, 42, 44. ↩

  3. Luc. xxii, 43, 44. ↩

  4. Marc. xiv, 33. ↩

  5. Joann. xix, 30. ↩

  6. Matth. xxvii, 15-26. ↩

  7. Ps. lxxxvii, 9. ↩

  8. Ps. lxxxvii, 21. ↩

  9. Ibid. 3. ↩

  10. Is. lxxxvii, 5. ↩

  11. Ps. xv, 5. ↩

  12. Joann. xvii, 24. ↩

  13. Is. lxxxvii, 4. ↩

  14. Jer. xi, 19. ↩

  15. Zach. ix, 11. ↩

  16. Zach. ix, 11. ↩

  17. Expositio allegorica. ↩

  18. Thren. II, 19. ↩

  19. 1 Reg. I, 15. ↩

  20. Ps. xxxvi, 5. ↩

  21. Prov. v, 21. ↩

  22. Matth. vi, 20. ↩

  23. Eccli. vii, 19. ↩

  24. Ps. LXXXIII, 7. ↩

  25. Rom. VII, 24. ↩

  26. Philipp. I, 23. ↩

  27. Philipp. III, 20. ↩

  28. Rom. VIII, 9. ↩

  29. II Cor. III, 18. ↩

  30. Josue XVIII, 3. ↩

Chapter 235 of 244