Skip to the text

Articulus 60

EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI SECUNDI : DOMINE, EXAUDI ORATIONEM MEAM.

HABET hic psalmus nunc exponendus, pro titulo : Psalmus David, quando persequebatur eum filius suus Absalon. Ad litteram enim edidit David hunc psalmum, dum fugeret a facie Absalon filii sui. De qua persecutione habetur in secundo libro Regum. Et quamvis littera psalmi hujus possit applicari ad hoc, sicut et breviter tangetur, aptius tamen est ut exponatur hic psalmus in persona cujuslibet pœnitentis.1

LOQUENS igitur David in persona pœnitentis, ait : (1) Domine, exaudi orationem meam; auribus tuæ immensæ pietatis percipe obsecrationem meam. Aures Dei aliud non sunt, nisi misericordia et sapientia ejus, sicut frequenter inductum est. Sæpe autem loquitur Scriptura de Deo more humano. Dicitur ergo Deus auribus percipere, non quod aliquid de novo cognoscat, sed quia gratiam largiendo, ostendit se scire atque attendere preces nostras.

Quamvis autem inter orationem et obsecrationem possit poni distinctio, quoniam obsecratio proprie dicitur, dum aliquid postulamus a Deo per aliquod sacrum, sicut quum dicimus, Per nativitatem tuam libera nos, Domine; vel, Propter misericordiam seu bonitatem tuam exaudi me, Domine: tamen hoc loco accipi possunt pro eodem. Consuetudo namque Scripturæ est, præsertim in his quæ pertinent ad affectum, idem sub aliis verbis frequenter repetere: quod fit propter rationabilissimam ac utilissimam causam, videlicet ut affectus in se ipso incalescat et recalescat, dum proprium desiderium replicatur et renovatur. Una quippe bona affectio aliam nutrit: imo una affectio ardens, aliam sibi in specie similem multum inflammat. Ideo adhuc subditur: in veritate tua exaudi me, id est, sicuti promisisti quod orantem exaudires, ita exaudi me. Scriptum est enim: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum;23 et iterum, Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit; et rursus, Quis invocavit illum, et despexit eum?4 Itaque, In veritate tua exaudi me in tua justitia, id est, sicut hoc justum est coram te, ut facias sicut dixisti. Vel, In tua justitia, id est merito conversationis seu operationis meæ justæ: quæ dicitur tua justitia, quoniam a te mihi collata est, propter quod non mihi, sed tibi, eam adscribo. Hoc modo exaudiri in justitia Dei oravit Ezechias, dicens:5 Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto.6

(2) Et non intres in judicium cum servo tuo. Superius sæpe dixit Psalmista, Judica me, Domine, seu aliquid simile.7 Nunc vero precatur ut Deus non intret secum in judicium. Illic ergo locutus est de judicio discretionis, quo in præsenti vita boni discernuntur a malis voto et merito. Sicque orare debemus ut Deus judicet nos, id est, a malis discernat ac dividat. Nunc vero loquitur de judicio districtæ discussionis, seu justæ ultionis. Est igitur sensus: Non intres in judicium cum servo tuo, id est, noli me servum tuum secundum rigorem tuæ justitiæ judicare et condemnare. Noli mihi reddere secundum exigentiam iniquitatis meæ; sed secundum misericordiam tuam indulge mihi et salva me. — Ad litteram dixit hoc David pro se ipso. Persecutionem enim filii sui patiebatur8 propter adulterium suum cum Bethsabee, homicidiumque Uriæ, sicut Nathan propheta sibi prædixit.9 Secundum rigorem vero divinæ justitiæ, meruit mortem propter utrumque. Lex namque tam adulterium, quam homicidium ulciscitur morte.1011 Idcirco David oravit ne sicut justitia exigebat, reciperet. Adducit autem et persuasionem ad hoc:

Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: id est, nullus homo vivens in sæculo isto, justus est coram te perfecta justitia, quasi nihil habeat de injustitia seu peccato; sed omnis homo viator aliquid habet de injustitia, propter quam petere debet ne intres secum in judicium. Hinc enim Joannes: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.1213 Paulus quoque: Omnes peccaverunt et egent gloria (id est gloriosa misericordia) Dei. Denique, Salomone testante, septies in die cadit justus.1415 Et: Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Hinc in Ecclesiastico dicitur: Non te justifices ante Deum. Sed si hæc ita se habent, quid est quod Ezechias, Jeremias, Esther, Judith, et alii multi leguntur suas coram Deo justitias atque perfectiones præcipuas allegasse, sicut nunc sæpe commemoratum recordor?16 Et respondendum, quod non simpliciter, sed humano modo se justos dixerunt, scientes utique quod omnes eorum justitiæ essent coram Deo sicut pannus menstruatæ.17 Unde quod dictum est, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, non est ita intelligendum, quod nullus homo vivens, coram Deo aliquo modo justificabitur: imo in die judicii non solum in conspectu Dei, sed etiam a Deo justificabuntur, seu justi dicentur, omnes qui audient, Venite, benedicti Patris mei.18 Sic ergo convenienter accipitur : Non justificabitur in conspectu tuo, id est in comparatione tuæ justitiæ, omnis vivens. Propter quod scriptum est :

Non justificabitur homo compositus Deo.19

Et iterum : Ecce luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !20 Hinc rursus apertissime scriptum est :21 Numquid homo Dei comparatione justificabitur? Bene ergo et vere ait sanctus Apostolus : Horrendum est incidere in manus Dei viventis.22 Alia enim sunt judicia Dei, et alia judicia hominum. Indesinenter igitur cum omni humilitate dicamus Deo : Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Idcirco quoque, o Domine, exaudiri precor et egeo : (5) Quia persecutus est inimicus, videlicet dæmon, caro et mundus, animam meam, ipsam tentando, affligendo, contristando. Omnes enim qui volunt23 pie vivere in Christo, hujuscemodi persecutiones patientur. Nam et carnalia desideria militant contra animam. Et caro quæ corrumpitur, aggravat animam. Humiliavit, id est, dejecit, et suo dominio subjugavit, in terra vitam meam, id est conversationem meam, pertrahendo eam ad infima atque illicita. Propter quod facta est vilis, carnalis, et detestanda. Dum enim caro dominatur spiritui, et dum mundus et dæmon prævalent homini, tunc humiliatur, id est, vilis efficitur in terra vita ejus. (4) Collocavit me inimicus jam dictus in obscuris, id est in tenebris vitiorum, in caligine tentationum, in adversitatibus tribulationum, sicut collocavit mortuos sæculi, id est homines sæculares spiritualiter mortuos, in vitiis obstinatos. Et anxiatus est super me spiritus meus, id est, anima mea in se ipsa perterrita est, propter tot mala atque pericula quæ incidit et incidere potest; in me turbatum est cor meum, ex consideratione et dolore malorum pœnalium et peccatorum quibus subjectus sum.

Ad litteram vero David ait : Persecutus est inimicus, scilicet Absalon, animam meam, id est me ipsum ; humiliavit in terra vitam meam, quoniam fecit me fugere, et stratum meum fœdavit, meque gravissime diffamavit.24 Collocavit me in obscuris, id est in locis desertis, tetris et cavernosis, in quibus ejus timore me abscondi, donec Chusai mihi intimavit quid facerem ;25 sicut mortuos sæculi, id est, sicut ponuntur defuncti in monumentis sub terra. — Hæc quoque conveniunt Christo : quem inimicus, id est

Judas proditor seu populus Judæorum, persecutus est ; et vitam ejus humiliavit, quia turpissima morte eam exstinxit. Collocavit etiam eum in obscuris sicut mortuos sæculi, eo modo quo dixit superius : Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis.26 Nam et corpus ejus in sepulcro locatum est, et anima ejus fuit in limbo ;27 et secundum reputationem Judæorum, fuit blasphemus et perditus, sicut et ceteri desperati. Et anxiatus est super eum spiritus ejus, quoniam dixit : Tristis est anima mea usque ad mortem.28 In eo quoque fuit turbatum cor ejus, sicut fatebatur : Nunc anima mea turbata est :29 non quod fuerit aliquo modo inordinata, sed vehementer affecta.

Præterea loquens Propheta in persona pœnitentis, adjecit : (5) Memor fui dierum antiquorum, id est diu præteritorum ab initio mundi :30 videlicet dierum Adæ, quem pro uno peccato, cum omni sua posteritate, paradiso atque originali justitia destituisti ; dierumque Noe, quibus propter peccata carnis universum mundum mersisti.31 Meditatus sum in omnibus operibus tuis, saltem in genere, considerando qualiter a principio mundi te circa homines habuisti, quosdam ad pœnitentiam misericorditer assumendo, alios juste deserendo et condemnando. Hisque diligenter pensatis, vehementer formido ne ego cum reprobis peream, quibus peccando similis factus sum. Vel, Meditatus sum in omnibus operibus tuis, id est in operibus creationis, recreationis et glorificationis. In factis manuum tuarum prædictis meditabar. (6) Expandi manus meas corporales ad te, id est ad cœlum, ex interiori et magno desiderio consequendi misericordiam tuam. Vel: Expandi, id est dilatavi, manus meas, id est desideria sancta et opera bona, ad te, id est, ad hoc ut ad te merear pervenire, tanquam ad fontem beatitudinis meæ et ultimum finem omnium exercitiorum meorum. Unde Jeremias: Leva, inquit, ad eum manus tuas, et miserebitur tui;32 et Apostolus, Volo viros orare levantes puras manus.33 Anima mea sicut terra sine aqua tibi: id est, sicut terra sicca imbrem seu pluviam sitit, sic anima mea tibi inhiat, quærens rorem gratiæ, pluviam fecunditatis internæ, aquam sapientiæ. Quemadmodum enim terra sine aqua, infecunda est, sicca, et in pulverem decidens; sic anima mea sine gratia tua, o Domine, infructuosa et arida est, atque in spiritualem dissipationem annihilationemque cadens.

(7) Velociter exaudi me, Domine, quoniam omni momento misericordia tua indigeo. Cujus ratio subditur: defecit spiritus meus, id est, anima mea propter adversa infirmata est, et nec bona agere, nec mala cavere potest sine subsidio gratiæ tuæ. (8) Non avertas faciem tuam, id est misericordiæ tuæ adspectum, a me: id est, noli mihi gratiosam tuam præsentiam denegare, noli irasci aut indignari, ne gravius cadam, atque instabilis fiam: quod utique mihi continget, si averteris a me faciem tuam, prout alibi protestaris:34 Abscondi, inquiens, faciem meam, et abiit vagus in via cordis sui. Rursusque Isaias: Ecce, ait, tu iratus es, et peccavimus.35 Imo si eam a me averteris, et similis ero descendentibus in lacum gehennæ. In hac siquidem vita assimilabor eis per culpam, in futuro autem per pœnam.

(9) Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, id est, cito fac me experiri pietatis tuæ effectum, videlicet gratiæ collationem, omniumque eorum quæ postulo, misericordem exauditionem, quia in te speravi, non in rebus creatis et vanis.

Verificetur ergo in me quod dictum est supra: Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.36 Quod tu ipse alibi affirmas: Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam.37 (10) Notam fac mihi per illuminationem Spiritus Sancti, per ministerium angeli, per prædicationem Ecclesiæ, viam in qua ambulem, id est rectum iter perveniendi ad te, seu bonam conversationem qua tibi complaceam; quia ad te tanquam ad creatorem, salvatorem, et ultimum finem, levavi animam meam penna contemplationis, volatu fervidæ dilectionis, longanimiter quoque sperando, et laudabiliter conversando.

(11) Eripe me de inimicis meis visibilibus et invisibilibus, ne mihi eorum impugnatio, detractio, perversitas noceat, sed omnia cooperentur mihi in bonum.38 Domine, ad te confugi, sicut ad Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis, qui solus me defendere, confortare, salvareque potes.39 Doce me facere voluntatem tuam, id est præceptum tuum, et omne quod complacet tibi; quia Deus meus es tu: idcirco me totum tibi debeo, et tibi in omnibus deservire, adhærere, atque subesse obligatus sum. Non ergo quæramus dumtaxat scire, sed insuper facere voluntatem Dei. Scienti enim, et non facienti, peccatum est illi. Sic etiam studeamus Deo uniri et inhærere, ut ei digne veraciterque dicamus:40 Deus meus es tu.41 Deus enim omnipotens, qui omnium Deus est, illorum specialiter Deus est, qui se totos offerunt Deo, et ejus obsequio se totaliter mancipant, extra Deum nihil desiderant, et qualiter Deum semper honorent, indesinenter solliciti sunt.

(12) Spiritus tuus bonus, videlicet Spiritus Sanctus, deducet me in terram rectam, id est in regionem cœlestem, in terram viventium, in qua omnia justa et recta sunt, prout scriptum est:42 Populus tuus, omnes justi. In hanc terram deducet nos Spiritus Sanctus per opera bona et desideria sancta. Propter nomen tuum, id est meam invide atque injuste;43 quoniam ego servus tuus sum: idcirco decet te ut me famulum tuum eripias.

Ecce psalmum virtuosum et affectuosum, pœnitentialiumque psalmorum novissimum, clare audivimus: in quo pœnitens Deum ardentissime deprecatur. Et in fine psalmi fiducialiter loquitur, dicendo: Spiritus tuus bonus deducet me, etc., usque ad finem: quæ omnia sunt verba bonæ spei, ex singulari caritate conceptæ. Virtualiter quoque talia verba oratio sunt.

Cum præcordiali igitur contritione et vera devotione conemur hunc psalmum cantare, omnesque preces in eo contentas desideranter exprimere.

PRECATIO.

Spiritu nostro deficiente, velociter exaudi nos, Domine; conforta nos, et notam fac nobis viam in qua placentes tibi ambulemus: ut spiritu tuo bono nos deducente, animam nostram de omni educas tribulatione, ac in tua vivifices nos æquitate. propter te ipsum, non propter merita mea, Domine, vivificabis me, nunc vita gratiæ, et postmodum vita gloriæ, in æquitate tua, id est, sicut justum est coram te ut illum vivifices, qui totam spem suam ponit in te; vel, In æquitate tua, id est in justitia mihi a te concessa. Non enim a Deo vivificatur, nisi qui bona et justa operatur. (15) Educes de tribulatione animam meam, in præsenti vita tribulationes ejus minuendo, et in futuro eas totaliter auferendo. Unde habetur: Novit Dominus pios de tentatione eripere;44 et alibi, Præcipitabit Dominus mortem in sempiternum, et auferet lacrimam et opprobrium populi sui.45 Et in misericordia tua, id est misericorditer quantum ad me, disperdes, id est, dissipabis ac perdes, inimicos meos, in tua justitia, eos juste damnando, nisi pœniteant. Vel: In misericordia tua disperdes inimicos meos, citra condignum eos puniendo, aut certe misericorditer ipsos convertendo, destruens in eis non naturam, sed culpam. (14) Et perdes in futuro judicio omnes qui tribulant animam

Footnotes

  1. II Reg. XV-XVIII. ↩

  2. Joel II, 32. ↩

  3. Deut. IV, 29. ↩

  4. Eccli. II, 12. ↩

  5. Is. XXXVIII, 3. ↩

  6. Is. XXXVIII, 3; ↩

  7. Ps. VII, 9; XXV, 1; XXXIV, 24; XLII, 1. ↩

  8. Jer. XV, 15-17; Esther XV, 15-18; Judith XVI, 8-12. ↩

  9. II Reg. XII, 9-11. ↩

  10. Lev. XXIV, 17. ↩

  11. Deut. XXII, 22; ↩

  12. I Joann. I, 8. ↩

  13. Rom. III, 23. ↩

  14. Rom. XX, 9. ↩

  15. Prov. XXIV, 16. ↩

  16. Eccli. VII, 5. ↩

  17. Is. LXIV, 6. ↩

  18. Matth. xxv, 34. ↩

  19. Job ix, 2. ↩

  20. Job xxv, 5, 6. ↩

  21. Ibid. 4. ↩

  22. Hebr. x, 31. ↩

  23. II Tim. III, 12. ↩

  24. II Reg. xv, 14, 16; xvi, 21, 22. ↩

  25. Ibid. xv, 28; xvii, 15, 16. ↩

  26. Ps. LXXXVII, 7. ↩

  27. Matth. XXVII, 60. ↩

  28. Matth. XXVI, 38. ↩

  29. Joann. XII, 27. ↩

  30. Gen. III. ↩

  31. Gen. VII. ↩

  32. Thren. II, 19. ↩

  33. 1 Tim. II, 8. ↩

  34. Is. LVII, 17. ↩

  35. Is. LXIV, 5. ↩

  36. Ps. XXXI, 10. ↩

  37. Jer. XXXIX, 18. ↩

  38. Rom. VIII, 28. ↩

  39. II Cor. I, 3. ↩

  40. Jacob. IV, 17. ↩

  41. Ps. XXX, 15. ↩

  42. Is. LX, 21. ↩

  43. I Tim. II, 8. ↩

  44. II Petr. ii, 9. ↩

  45. Is. xxv, 8. ↩

Chapter 236 of 244