Skip to the text

Articulus 61

ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI TERTII : BENEDICTUS DOMINUS DEUS MEUS.

PRÆSENTIS psalmi titulus talis est: Psalmus David, adversus Goliath. Ad litteram enim, secundum Hieronymum, David fecit hunc psalmum, processurus ad pugnam contra Philistæum, seu Goliath Gethæum:1 quam pugnam iniit David ex revelatione divina, ex qua etiam certificatus fuit de victoria, secundum Augustinum. Litteralis igitur expositio psalmi hujus, est de ipso David contra Goliath præliante. Hanc autem expositionem breviter tangam, ubi aliquid obscuritatis includit. Moraliter vero, exponitur de homine virtuoso contra diabolum atque peccata pugnante.

IN talis igitur viri persona loquens Psalmista, ait: (1) Benedictus exsistat, imo in se ipso æternaliter sanctus, et omni benedictione seu laude dignus est, Dominus Deus meus, qui est omnium Dominus per gubernationem, Deus per creationem, Deus meus per specialem cultum, devotionem et gratiam; qui docet manus meas, id est potentias operativas, videlicet intellectum practicum et voluntatem, ad prælium contra occasiones seu causas peccandi. Non enim vitari potest peccatum, nec spiritualis victoria adipisci, nisi occasiones peccati vitentur. Qui docet et digitos meos, id est habitus virtuosos seu discretionem, ad bellum spirituale contra aerias potestates et ipsa peccata. Non enim est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.2 Prælium autem proprie dicitur, quod de longinquo imminet atque committitur, sicut dum sagittando bellatur: idcirco per prælium intelligitur pugna animæ contra occasiones peccandi. Bellum vero vocatur, quod fit de propinquo, ut quum pugnatur manu ad manum: sicque per bellum exprimitur pugna quæ est directe contra ipsum peccatum.

Tunc insuper docet Deus manus nostras ad bellum, dum confert nobis discretionem spirituum, ita ut cum Apostolo dicere valeamus: Non ignoramus cogitationes Satanæ.3 Qui sic docentur a Deo, agnoscunt qualiter sit singulis vitiis resistendum. Quædam enim peccata aptius superantur per hoc, quod cogitationem nostram ab eis omnino avertimus, ut sunt gula, luxuria, atque similia. Cujus ratio est: nam quanto cogitatio illis diutius immoratur, tanto affectus magis illicitur, propter delectationem materiæ circa quam versantur, videlicet quoniam actus in quibus fundantur talia vitia, in se ipsis delectabiles sunt. Omnino ergo vitare debemus memoriam, adspectum et materiam eorum ex quibus talia oriuntur peccata. Cetera vero vitia superantur per hoc, quod contra ea bellum assumitur, scilicet discutiendo, et considerando diligenter naturam et qualitatem eorum, ut sunt ira, impatientia, amaritudo, invidia, etc. Talia enim in se amara atque pœnalia sunt: ideo quanto diligentius considerantur, tanto plus displicent, sicque facilius exstirpantur. Docet etiam Deus habitus virtutum quæ in nobis sunt, quomodo unaquæque obviet vitio sibi opposito; prudentiam vero docet, ad repugnandum vitiis universis. Hæc autem docet, infundendo nobis dona Spiritus Sancti, quæ virtutes perficiunt, movent atque expediunt, sicut virtutes perficiunt et movent potentias in quibus subjective consistunt. Per donum namque scientiæ, anima edocetur quis sit compendiosior modus proficiendi in omni virtute: quod sciri non potest, nisi sciatur modus resistendi impedimentis spiritualis profectus. Quoniam vero contra invisibiles, expertissimos ac subtilissimos hostes luctamur, indigemus incessabiliter Dominum invocare: ut doceat manus nostras ad prælium, ut occasiones peccandi abscindamus; et digitos nostros ad bellum, ut sit rationabile obsequium nostrum, ut neque ad dexteram, neque ad sinistram declinemus, ut in omnibus debitas virtutis circumstantias observemus.45

Ad litteram vero dixit David hunc versum, Domino gratias referendo quod sibi modum pugnandi contra Philistæum ostendit seu inspiravit.

(2) Misericordia mea et refugium meum. Ponit abstractum pro concreto, ad designandum ineffabilem magnitudinem divinæ pietatis circa se, seu miserationis divinæ sibi exhibitæ. Ait ergo: Misericordia mea, id est, Deus est miserator meus, mihi adeo clemens, ut melius eum appellem misericordiam meam, quam miseratorem meum. Ipse est etiam refugium meum, id est terminus fugæ meæ, videlicet is ad quem in omni necessitate confidenter confugio, in quo solo tota salus mea consistit. Susceptor meus, id est precum mearum pius auditor et animæ meæ misericors amplexator: qui venientem ad se corde contrito ac humili nunquam repellit nec despicit, sed ulnis clementiæ recipit.6 Unde per Osee dicit:7 Ego quasi nutricius portavi eos in brachiis meis. Et Moyses loquitur: Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.89 Et liberator meus ab hostibus atque periculis. (3) Protector meus in adversis, et in ipso speravi, tanquam in summo bono, in quo solo finaliter est sperandum.

Qui subdit populum meum sub me. Hoc ad litteram dixit David de populo quorum vel erat vel paulo post futurus fuit princeps. Postquam Philistæum dejecit, constituit eum Saul super viros bellatores;10 eratque educens et reducens11 Israel, atque in omnibus se prudenter gerebat, ut scribitur primo et secundo Regum. Prælati quoque et principes Christianorum, qui populum sibi subjectum pacifice regunt, istud verissime dicere possunt, imo et debent, quia non suæ industriæ, sed gratiæ Dei adscribere obligantur quod eorum subjecti eis virtuose et prompte obediant:12 quoniam superiorum prudens gubernatio, et inferiorum bona subjectio, dona sunt Dei. De quo in libro Job habetur: Potestas et terror apud ipsum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.13 Propter quod ait Apostolus: Deus solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum.14 Aliqui vero subduntur suis prælatis etiam in rebus illicitis, sed istam subjectionem Deus non facit. Potius vero fit a timore humano aut propria cupiditate, aut dæmone, seu simili malo principio. Verumtamen, sicut Petrus in sua Canonica docet, servi subditi esse debent dominis suis, et inferiores superioribus, non solum modestis et bonis, sed etiam dyscolis:15 non autem in omnibus, sed in licitis et honestis.

Spiritualiter quoque quilibet virtuosus dicere potest: Qui subdit populum meum, id est cogitationes, affectiones, et actus animæ meæ, sub me, id est sub rationis meæ imperio, ne inordinati motus et cogitatus mihi dominentur, sed per rationem refrenentur et exstirpentur. Sicque similis reddar fidelissimo illi centurioni, qui dixit huic, Vade, et ivit; et huic, Veni, et venit; et servo suo, Fac hoc, et fecit.16 Simili modo ego populo animæ meæ sic dominer, ut dicam huic cogitationi affectionive malæ, Vade, id est, recede a me, et vadat, nec diutius me pulset; et huic cogitationi et affectioni laudabili, Veni, id est, mane et esto in me, et veniat;17 et servo meo, id est appetitui meo sensitivo seu corpori, Fac hoc, scilicet jejunando, continendo, vigilando, et faciat.

Consequenter Propheta admirans inæstimabilia viscera misericordiæ Dei circa totum genus humanum, adjungit: (4) Domine, quid est homo, id est, cujus nobilitatis et perfectionis exsistit, quia innotuisti ei per fidem, per supernaturalem cognitionem, per tui ipsius incarnationem, gratiamque multiplicem? aut quid est filius hominis, id est Adæ seu primi parentis, quia reputas eum, id est, quod dignum ducis tantam gratiam ei conferre, quod tanta pro ejus redemptione fecisti? Quasi dicat: Tantæ dignitatis es tu, et tantæ vilitatis est homo, quod vehementer mirandum est quia sic ei innotuisti, et taliter eum reputasti. Hinc quoque sanctus Job ait: Quid est homo quia magnificas eum?18 aut quid apponis erga eum cor tuum? (5) Homo vanitati similis factus est peccando. Peccatum enim est nihil et vanitas. Unde dum peccat homo, non solum vanus, sed etiam vanitas, id est vehementer vanus ac nihil efficitur.19 Deus autem fecit hominem ab initio rectum; ipse vero per culpam fecit se ipsum vanitati consimilem. Itaque propter multiplicem fragilitatem, instabilitatem et culpam, dicitur homo vanitati similis factus. Unde supra dictum est:20 Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Dies ejus sicut umbra prætereunt, id est, cito et indesinenter defluunt atque deficiunt. Propter quod in primo libro Paralipomenon habetur: Peregrini sumus coram te, Domine; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.2122 In libro quoque Job ait quidam: Hesterni sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri super terram.2324 Et sanctus Job orat: Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.25

Deinde Propheta de Christi veri Dei incarnatione vaticinatus, subdit: (6) Domine, Fili Dei, inclina cœlos tuos, id est, altitudinem tuam in cœlis habitantem exinanire seu humiliare digneris, et descende, non locum mutando, sed per incarnationem humanam naturam assumendo, inter homines conversando, te ipsum hominibus ostendendo. Hunc Dei descensum concipivit Isaias, dicens:26 Utinam dirumperes cœlos, et descenderes.27 Unde per cœlos intelligi possunt cœli materiales, præsertim cœlum empyreum: quos dicitur Deus inclinare sive dirumpere, non localiter neque realiter, sed per similitudinem quamdam. Loquitur enim Scriptura de Deo modo humano. Homo autem, in loco sublimi nullam aperturam habente exsistens, non valet descendere, nisi locus inclinetur aut dirumpatur. Idcirco rogatur Deus cœlos inclinare atque dirumpere. Vel sic: Domine, inclina cœlos tuos, id est, angelos sanctos, civesque cœlestes, depone et mitte ad nos, et descende, id est, gratiam et misericordiam infundendo veni ad me. Utroque modo Christus descendit. Carnem enim assumpsit, et misericordiæ suæ effectum nobis impendit.

Tange montes, id est superbos, se ipsos inaniter erigentes per vindictam; et fumigabunt, id est dissolventur et corrumpentur, quemadmodum candela dum exstincta fuerit, fumigat. Vel, Tange montes istos per misericordissimam gratiæ infusionem, et fumigabunt, id est, lacrimas pro suis excessibus fundent, gement, et ad cœlestia suspirabunt. (7) Fulgura coruscationes, id est, terribiles exerce ultiones; et dissipabis eos, id est, superbos confringes et condemnabis. Vel: Fulgura, id est, evidenter emitte, coruscationes, id est miracula et verba sanctæ prædicationis ignita ac splendida; et dissipabis eos, id est, superbos a sua elatione disperges, convertes et immutabis, faciendo humiles de elatis, parvos de magnis. Emitte sagittas tuas, id est comminationes horribiles, commemorando per sanctos prædicatores districtionem futuri judicii ac pœnas inferni; vel, Sagittas, id est pœnas castigatorias; et conturbabis, id est terrebis, eos ad pœnitentiam salutarem. Talia namque audiendo impii convertuntur.

Ad litteram, David oravit ut Deus ad ipsum descenderet, sibi adstando et victoriam præstando adversus Goliath.28 Tange montes, id est Philistæos superbos, per vindictam, et fumigabunt, id est deficient, prout de impiis ab Isaia dicitur:29 Radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Nam et Philistæi, occiso suo gigante, fugerunt.30

Deinde vir justus divinum auxilium postulans, subdit: (8) Emitte manum tuam de alto, id est, de cœlo mitte mihi subsidium, tuamque potestatem extende super me; eripe me et libera me de aquis multis, id est ab hominibus malis, a tribulationibus variis, a dæmonum tentamentis. Per aquas enim interdum populi designantur, juxta illud: Aquæ quas vidisti, populi sunt.31 Interdum vero per aquam tribulatio importatur, sicut quum a Jeremia dicitur: Inundaverunt aquæ super caput meum.32 Et de manu filiorum alienorum, id est hominum perversorum ac dæmonum: qui per naturam sunt filii Creatoris, tanquam ad ejus similitudinem conditi; per inobedientiam autem sunt filii iniquitatis: suntque alieni a Deo, et nesciuntur ab eo. (9) Quorum os locutum est vanitatem, id est vana consilia, verba iniqua, et dextera, id est potestas eorum, est dextera iniquitatis, id est origo et causa peccati. Potestate enim sibi divinitus præstita abutuntur, exhibentes vires seu membra sua servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, sicut Apostolus dicit.33 Quoniam vero de his malis misericorditer eripuisti me, Domine, ideo, o (10) Deus, canticum novum, id est laudem recentem, ex recenti devotione prodeuntem, cantabo tibi, gratias referendo; in psalterio decachordo, id est decem chordas habente, videlicet in spirituali psalterio, quod est observatio præceptorum Decalogi, psallam tibi: id est, laudabo te, non solum pulchris sermonibus, sed etiam sanctis operibus, ne inter eos computer de quibus testatus es:34 Populus iste labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me.35 (11) Qui das salutem regibus, id est victoriam principibus. Unde Salomon loquitur: Equus paratur ad prælium;36 Dominus autem salutem tribuit. Et iterum Sapiens protestatur : Per me reges regnant, et principes imperant.37 Vel : Qui das salutem, id est veram prosperitatem seu felicitatem, regibus, id est omnibus sensualitati suæ ac proprio animo dominantibus, quorum ratio regit omnes vires inferiores. adversitatis, seu inimicorum occursus, neque clamor, id est planctus seu vociferatio dolorosa, in plateis, id est in locis seu habitationibus eorum; sed in omnibus bene eis succedit, et domus eorum firmæ et fortes sunt.

Qui redemisti David servum tuum de ore leonis et ursi, quos occidit, de gladio maligno, scilicet Goliath, eripe me.38 (12) Et erue me de manu filiorum alienorum, scilicet Philistæorum. Iste est sensus litteralis. — Spiritualiter sic : Qui redemisti David, id est fidelem per gratiam manu fortem, et virtutibus speciosum, servum tuum, de gladio maligno, id est ab omni persecutione injusta, eripe me.39 Et erue me de manu filiorum alienorum, etc. Iste versiculus modo expositus est.

Et quoniam reprobi frequenter in hoc sæculo prosperantur in propria persona, in prole, in possessionibus (juxta illud : Justus es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur? plantasti eos, et proficiunt), ideo de eis subjungitur :40

(15) Quorum filii sunt sicut novellæ plantationes, id est fortes, sani, pulchri atque jucundi, in juventute sua. (14) Filiæ eorum compositæ sunt, non moribus virtuosis, sed sæcularibus honestatibus, circumornatæ in vestibus et ceteris ornamentis, ut similitudo templi, id est tantum, quod similes sunt templo undique perornato; vel, Ut similitudo templi, id est, sicut ornatur imago seu statua in templo locata. (15) Promptuaria eorum plena omni genere victualium, eructantia, id est affluentia, ex hoc in illud : quia plenitudine unius aliud adimpletur. (16) Oves eorum fætosæ, id est, prole seu fœtibus plenæ sunt, abundantes numero fœtuum, puta agnorum, in egressibus suis ex ovili, ita quod cum magna multitudine agnorum egrediuntur ad pascua; boves eorum crassæ. Per hæc autem signatur aliorum brutorum affluentia. (17) Non est ruina maceriæ, id est casus parietis, neque transitus

(18) Beatum dixerunt homines excæcati, carnales, sola temporalia considerantes, populum cui hæc sunt, id est, qui prædictis terrenis prosperitatibus florent. Quum enim non nisi bona præsentis vitæ quærant, tanto alios magis beatificant, quanto viderint eos in talibus amplius abundare. Unde dicunt : Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem ædificati sunt facientes impietatem.41

Verumtamen, sicut non omnes infelices et reprobi sunt, qui in prædictis terrenis bonis abundant et abundaverunt (certum est enim quod Abraham, Isaac, Jacob, Gedeon, David et alii sancti, ditissimi erant, multosque filios habuerunt) : sic non omnes perversi et reprobi prædictis bonis abundant; imo multi eorum mendici atque pauperrimi fuerunt et sunt. Non ergo universaliter, sed particulariter intelligenda sunt præinducta verba Prophetæ. Sunt enim aliqui reprobi, qui non solum in futuro, sed etiam in præsenti miseri sunt, tam in spiritualibus, quam in corporalibus. Denique, sicut electis non obest temporalium affluentia, eo quod non afficiantur ad ea inordinato affectu, sed solum eis utantur quantum necesse est aut utile ad propriæ vitæ sustentationem, seu aliam rationabilem causam, omnia ad Dei honorem finaliter referendo, Deumque super omnia diligendo;42 sic reprobis non prodest temporalium rerum carentia, quoniam non sponte, sed coacte seu invite talibus carent. Rebus namque caducis adhærent finaliter, et bona creata plus amant quam summum bonum, quod est bonum essentialiter. Igitur inter bonos et malos hoc interest, quod boni utuntur creaturis, mali vero eis fruuntur. Boni enim utuntur eis tanquam mediis seu instrumentis perveniendi ad Deum; mali autem constituunt sibi finem in eis, adhærentes et inhærentes creaturis magis quam Creatori. Propter quod in libro Sapientiæ legitur: Creaturæ Dei factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.43 Id enim quod amabilitatis, suavitatis, delectationis et pulchritudinis in creaturis invenitur, non ordinant ad Creatoris amorem atque honorem seu cultum, sed sistunt in rebus creatis.

Cur ergo Propheta hæc dixit de prosperitate malorum? nisi quoniam justo Dei judicio, sæpe permittuntur in hoc sæculo prosperari, quatenus eorum damnatio appareat justior, vel ut bonorum quæ forte fecerunt, mercedem in hoc mundo recipiant; et ne homines boni turbentur, dum impios prosperari in transitoriis intuentur, imo transitoria spernant, quæ vident reprobis dari ad damnationem eorum majorem; sed neque mirentur dum cernunt justos affligi, atque in omnibus aspera pati, pensantes quod per talia a reatu vitiorum purgantur, vel præmia copiosiora adipiscuntur.

Postremo, quasi interrogaremus sanctum Prophetam, beatissimum David, quid ipse ad opinionem horum responderet, qui beatum dixerunt populum cui hæc sunt: ipse ostendens falsam et frivolam esse talium opinionem, et veram beatitudinem non nisi in Dei fruitione seu possessione consistere, addit: Beatus populus cujus Dominus Deus ejus: id est, ego beatum esse definio omnem hominem, qui habet Dominum universorum pro Deo suo, ita quod Dominus est Deus ejus, non aurum, non venter, non Venus, nec quidquam creatum, caducum et vanum. Deus autem uniuscujusque id dicitur, quod ab eo magis amatur et colitur. Illorum ergo Dominus est Deus, qui Deum præ omnibus diligunt, venerantur seu colunt, qui ad Deum omnia referunt, qui omne bonum in eo quærunt atque inveniunt, quorum tota spes Deus est, et totum spiritum suum ad ejus dilectionem convertunt. Talis homo, talisque populus est beatus, nunc per spem et gratiam, postmodum vero beatus erit per rem, seu tentionem et gloriam.

Ecce psalmum veraciter gloriosum atque præclarum audivimus: psalmum utique laudibus plenum, morali doctrina præfulgidum. In cujus exordio Deum pro suis beneficiis devote laudamus, eumque nominibus amorosis exprimimus, appellantes eum, Misericordiam nostram, et, Refugium nostrum, etc., quæ sunt verba affectuosissima: quæ nullatenus proferre debemus, nisi ardenti affectu. Docet nos etiam psalmus iste veram atque præcipuam humilitatem, dum hominem divina illuminatione indignum, vanitatique similem, et tanquam umbram præterire testatur. Multaque alia tanguntur et edocentur in psalmo hoc ipso.

PRECATIO.

Emitte, quæsumus, Domine, manum tuam de alto cœlorum, et erue nos de manu visibilium et invisibilium inimicorum, et de omnibus periculis malorum: ut cunctis sopitis adversitatibus, canticum victoriæ tibi Domino Deo exsultantes cantemus.

Footnotes

  1. I Reg. xvii, 40 et seq. ↩

  2. Ephes. vi, 12. ↩

  3. II Cor. n, 11. ↩

  4. Deut. v, 32. ↩

  5. Rom. xii, 1. ↩

  6. Ps. l, 19. ↩

  7. Osee xi, 3. ↩

  8. Deut. 1, 31. ↩

  9. Deut. i, 31. ↩

  10. II Cor. ii, 11. ↩

  11. II Reg. v, 2. ↩

  12. 1 Reg. xvi, 5, 13, 14; ↩

  13. Job xxv, 2. ↩

  14. Rom. xv, 5. ↩

  15. 1 Petr. ii, 18. ↩

  16. Matth. viii, 9. ↩

  17. Matth. viii, 9. ↩

  18. Job vii, 17. ↩

  19. Eccle. vii, 30. ↩

  20. Ps. xxxviii, 6. ↩

  21. 1 Par. xxix, 15. ↩

  22. I Par. xxix, 15. ↩

  23. Job viii, 9. ↩

  24. Job viii, 9. ↩

  25. Job vii, 16. ↩

  26. Is. LXIV, 1. ↩

  27. I Petr. ii, 18. ↩

  28. 1 Reg. xvii, 45-47. ↩

  29. Is. v, 24. ↩

  30. 1 Reg. xvii, 51. ↩

  31. Apoc. xvii, 15. ↩

  32. Thren. III, 54. ↩

  33. Rom. VI, 19. ↩

  34. Is. XXIX, 13; ↩

  35. Matth. XV, 8. ↩

  36. Prov. XXI, 31. ↩

  37. Prov. vm, 15, 16. ↩

  38. Job xxi, 4, 7-12. ↩

  39. 1 Reg. xvii, 34-36. ↩

  40. Jer. xii, 1, 2. ↩

  41. Malach. iii, 15. ↩

  42. Prov. viii, 15, 16. ↩

  43. Sap. xiv, 11. ↩

Chapter 237 of 244