Articulus 62
ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI QUARTI : EXALTABO TE, DEUS MEUS REX.
EXPLANANDI nunc psalmi iste est titulus : Laudatio ipsi David : id est, psalmus iste qui dicitur laudatio, quoniam totus pertinet ad Dei præconium, convenit seu attribuitur ipsi David prophetæ tanquam auctori, Christo autem significato per David, sicut objecto quod laudatur. Christus namque seu tota supersancta Trinitas, in psalmo præsenti pulcherrime collaudatur. Unde etiam huic psalmo pro titulo appropriatur laudatio Dei, quamvis in aliis multis psalmis Deus laudetur. Est autem hic psalmus mirabiliter delectabilis et suavis, pulcher et sententiosus.
IN persona ergo Ecclesiæ seu fidelis Deum laudantis, loquens Propheta, ita exorsus est : (1) Exaltabo te, Deus meus rex. Quum Deus in summo sit, imo altissimus et infinitus exsistat, quomodo valet ab homine exaltari? Numquid creatura aliquid poterit conferre aut addere Creatori? Non utique; sed ita dicimur Deum exaltare, quomodo dicimur eum magnificare, glorificare et sanctificare, videlicet quoniam ejus magnitudinem, gloriam, sanctitatem agnoscimus, profitemur, prædicamus et veneramur. Itaque, Exaltabo, id est, sublimiter laudabo, reverentialiter colam, magnifice prædicabo, et cunctis incomparabiliter præferam, te, Domine, Deus meus rex : qui es omnium Dominus per generalem præsidentiam, Deus meus per singularem devotionem, et rex meus per indesinentem et gratiosissimam providentiam. Et benedicam nomini tuo, id est tibi, benedictione gratiarum actionis et laudis, non benedictione consecrationis, in sæculum et in sæculum sæculi, id est indesinenter, scilicet in via atque in patria. Quemadmodum enim caritas nunquam excidit, secundum Apostolum :1 sic benedictio seu Dei laudatio nunquam cessat; imo jam inchoatur, et in futuro perficitur.
(2) Per singulos dies, id est quotidie, imo die ac nocte, videlicet per singulos dies naturales, qui noctem includunt, benedicam tibi in adversis et prosperis, in omni eventu, pro beneficiis quæ mihi aut aliis contulisti; et de omni bono quod fieri video aut percipio, tibi benedicturus sum, a quo omne bonum procedit. Et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi : quemadmodum et alibi scriptum est, Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum.2 Ecce quam sanctum ac bonum propositum. Asserit Propheta se die et nocte jugiter atque perpetue Domino benedicturum. Nos ergo agamus quod psallimus, impleamus quod dicimus, persequamur quod proponimus; Deum exaltemus, benedicamus, laudemus ubique et semper. Si spernimur, si tentamur, si reprobamur, et quidquid nobis acciderit, non recedat a corde, non cesset ab ore divina laudatio, gratiarum actio, benedictio; non frangatur animi fortitudo, nec desistat mentis ad Deum erectio; non fatigetur patientia, neque deficiat tranquillitas interna.
Deinde subjungitur ratio, cur Deus taliter benedicendus atque laudandus sit. (3) Magnus Dominus, non magnitudine molis, sed perfectionis. In omni enim perfectione summus consistit. Propter quod alio loco dictum est : Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium?3 Et laudabilis nimis. In tantum namque laudabilis est Deus omnipotens, quantum bonus exsistit. Unde, sicut bonitas ejus omnium creaturarum bonitatem incomparabiliter vincit atque transcendit, sic incomparabiliter laudabilior, majorique laude dignus est, quam ab aliqua creatura possit laudari. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Magnus Dominus vehementer.4 Glorificate eum quantumcumque poteritis, supervalebit adhuc : major est enim omni laude. Et magnitudinis ejus non est finis. Divina enim essentia, divina potentia, divina sapientia, omnisque perfectio Dei, vere et absolute seu intensive infinita est, ita quod totum universum est velut minutissima arena, respectu majestatis divinæ.5 Idcirco cum omni reverentia, cum omni diligentia, cum omni affectu ministrandum est Domino tam excelso. Hinc quoque verissime dictum est, quod Deus est ante omnia non solus, post omnia non præventus, supra omnia non elatus, infra omnia non oppressus, intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus ; manens in sua superessentiali simplicitate, æternaliter, incircumscriptibiliterque subsistens ; et ejus lætitia, ejus dulcedo et pax, ejusque felicitas omnino et omnimode est immensa.
(4) Generatio et generatio, id est quælibet fidelium natio seu congregatio, laudabit opera tua, videlicet opera naturæ, opera gratiæ, opera gloriæ. Quis enim non laudet gubernationem mundi, motum cœli, vicissitudinem temporum, ordinem specierum? Et cetera opera sapientissimi Creatoris omni laude dignissima sunt : sic tamen, ut Deus in eis laudetur, lausque eorum ad præconium Creatoris referatur. Universa equidem propter se ipsum operatus est Dominus, et cuncta fecit Deus ut timeatur.6 Et potentiam tuam pronuntiabunt, id est, divinam potestatem prædicabunt, teque omnipotentem esse dicent, commemorantes illud Machabæorum :7 Deus potest universum mundum uno nutu delere.8 (5) Magnificentiam, id est magnam efficientiam seu magnificam exsistentiam, gloriæ, id est gloriosi effectus (vel, Gloriæ, id est excellentiæ seu claræ notitiæ), sanctitatis tuæ, id est tui ipsius qui Sanctus Sanctorum es, loquentur, dicentes :9 Non est Deus, ut Deus rectissimus; magnificentia ejus discurrunt nubes.10 Illud Job quoque : Quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri?11 Et item illud : Benedicta gloria Domini de loco suo.12 Et mirabilia tua, id est opera supernaturalia, seu naturalia humanæ rationis investigationem excedentia, narrabunt. Sic enim Evangelistæ in Evangeliis narrant mirabilia opera Christi. Unde ab Ecclesiastico inducitur :13 Nonne Dominus fecit Sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens, stabilis in gloria sua?14 (6) Et virtutem, id est potentiam, terribilium15 tuorum, videlicet justorum judiciorum, ac districtissimarum ultionum, dicent, recolendo futurum judicium, inferique tormentum; et magnitudinem tuam, id est magnam tuam perfectionem, narrabunt : ut te collaudent, aliosque informent.
(7) Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, id est, recordationem copiosæ dulcedinis tuæ ex cordis plenitudine et experientia proferent atque effundent. Ructus enim non nisi de plenitudine fluit. Sancti igitur, qui ex singulari gratia Salvatoris introduci merentur in cellam vinariam :1617 quibus Sapientia ait, Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi ;18 dum isti de secreto contemplationis divinæ et consolationis internæ, in quo gustaverunt quam suavis est Dominus, egrediuntur, memoriam abundantiæ suavitatis Dei eructant, clamantes illud quod dictum est ante :19 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine !20 et illud Sapientiæ : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !21 De istis enim per Isaiam Dominus ait : Ecce ego declinabo in eos ut flumen pacis.22 Hæc autem perfectio seu eructatio, secundum Gregorium, maxime convenire debet prælatis, quos oportet præ cunctis contemplatione esse suspensos, et actione præcipuos, quatenus gregi sibi commisso semper aliquid salubre eructent, eosque ad divinæ suavitatis gustum alliciant.232425 Et justitia tua exsultabunt, id est, in tua æquitate divina seu justa vindicta spiritualiter lætabuntur, quem-
Ps. LVII, 11. admodum supra dictum est : Lætabitur justus quum viderit vindictam. De hoc enim quod Dominus justus est, et omnia juste disponit, singulisque sine personarum acceptione quod merentur largitur, gaudent electi et sancti : imo mallent se ipsos non esse seu perire, quam ita non esse, eo quod Deum plus ament quam se.
Ps. CVI, 42. Propterea superius habetur : Videbunt justi et lætabuntur, videlicet de sublatione impiorum.
(8) Miserator in opere et misericors in natura est Dominus; patiens, longanimi-
Eccli. V, 4. ter exspectando, juxta illud, Omnipotens est patiens redditor; et multum, id est inæstimabiliter, misericors : imo infinitæ misericordiæ est Deus, quum ei sit proprium misereri et parcere. Abundantia enim pietatis suæ et merita supplicum ex-
Exod. XXXIV, 6. cedit et vota. Ideo Moyses dixit : Dominator Domine, misericors et clemens, patiens et multæ misericordiæ et verax. Apostolus
Ephes. II, 4. quoque : Deus, inquit, qui dives est in misericordia, etc.
(9) Suavis Dominus universis. Numquid
Apoc. IX, 6; XVI, 10, 11. reprobis in inferno Deus suavis est, qui præ dolore et vulneribus linguas suas manducant, mortem desiderant, Deumque blasphemant, sicut in Apocalypsi ait Joannes?
Et respondendum, quod Deus, quantum in se est, omnibus exstat suavis. Denique universis dicitur Deus esse suavis, quantum ad naturalem appetitum eorum. Sic enim dat omnibus esse et vivere, cunctisque providet, et necessaria tribuit. Quod
Rom. XI, 22. autem quibusdam (teste Apostolo) severus esse censetur, contingit ex corruptione et vitio appetitus, sicut et febricitanti dulcia videntur amara. Unde, secundum Philosophum, omnium rerum naturalia desideria tendunt ad primum principium, quatenus ab eo gubernentur et conserventur.
Hinc etiam Sapientia dicitur omnia disponere suaviter, id est secundum naturalem inclinationem eorum, nisi obicem ponant. Propter culpam namque disponuntur amaritudinaliter, juxta illud : Cor nequam gravabitur doloribus, et cor durum male habebit in novissimo.
Sap. VIII, 1.
Et miserationes ejus super omnia opera ejus. Quum multi sint vocati seu reprobi, pauci vero electi; in reprobis autem præcipue in inferno exsistentibus, magis appareat justitia quam misericordia Dei (nam
Eccli. III, 29, 27. licet in omni effectu divino misceantur misericordia et justitia, tamen in damnatis justitia eminet, maxime quum de impio dictum sit, Obliviscatur ejus misericordia) : quæri potest, quomodo miserationes Dei sunt super omnia opera ejus. Et respondendum, quod istud dupliciter intelligi potest. Primo sic : Miserationes ejus, id est divinæ pietatis effectus, super omnia opera ejus, id est, ad omnem se creaturam extendunt, omnibus communicantur et insunt. Hoc autem simpliciter et generaliter verum est. Nil enim divinæ bonitatis par-
Matth. XX, 16. ticipatione expers consistit : sed effusio liberalitatis divinæ ad omnia venit, quantum ad naturalia dona; in damnatis etiam miseris invenitur, dum citra condignum torquentur. Hinc Christus testatur : Eritis
Job XXIV, 20. filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos; quia solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Secundo intelligitur sic : Miserationes ejus super omnia opera ejus : id est, effectus divinæ misericordiæ, majores et evidentiores sunt ceteris Dei operibus, utpote quod plus abundant in creaturis, quam effectus divinæ
Luc. VI, 35. justitiæ, juxta illud Jacobi : Superexaltat misericordia judicium. Si autem hoc modo
Matth. V, 45. intelligatur, non videtur verum esse, nisi quantum ad viatores. Si enim justi sunt, hoc per solam gratiam et misericordiam Dei habent : si vero injusti sunt, per misericordiam tolerantur ; et quamdiu expectantur a Deo, miseratio Dei in eis præfulget.
Jacob. II, 13.
C
D
Insuper sanctus Propheta seu quilibet justus, zelo zelans pro Domino exercituum, ejusque honorem vehementer affectans, invitat universa creata ad laudem Dei, dicendo : (10) Confiteantur confessione laudis tibi, Domine, omnia opera tua, id est cuncta creata, visibilia et invisibilia, spiritualia et corporalia, animata et inanimata, rationalia et irrationalia. Rationales autem seu intellectuales creaturæ confitentur Domino creatori directe et cognitive. Cetera vero non nisi materialiter, secundario seu indirecte, in quantum occasionem præbent intellectualibus creaturis confitendi Domino. Reluceat quippe in ipsis bonitas, sapientia, atque potentia Dei : sicque ex consideratione eorum inducitur homo ad summi Opificis laudem. Et hoc modo dicuntur Deum laudare, benedicere, timere, et similes actus vitales habere. Et sancti tui, id est homines virtuosi et perfecti, quales fuerunt Apostoli, et successores eorum, benedicant tibi, te in omnibus, tam in te ipso quam in operibus tuis, laudando.
(11) Gloriam regni tui dicent, id est, excellentiam et beatitudinem regni cœlestis prædicabunt. Hoc fecerunt Apostoli, quibus Christus dixit :26 Euntes prædicate, dicentes, Quia appropinquavit regnum cœlorum. Hoc fecit Paulus : Non sunt, inquiens, condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.27 Unde et Petrus in sua Canonica loquitur : Videntes Jesum Christum, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata.28 Istud quoque quotidie faciunt boni prælati et prædicatores devoti. Et potentiam tuam loquentur, dicentes : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.2930 (12) Ut notam faciant filiis hominum, scilicet fratribus et proximis suis, potentiam tuam : cui nullus resistere potest; cujus in ditione cuncta sunt posita;31 quæ omnes superbos et impios congregabit congregatione unius fascis, et projiciet humiliabitque eos usque ad lacum gehennæ, humiles vero exaltabit.32 Et gloriam magnificentiæ regni tui dicent, id est magnificam gloriam regni cœlestis. De quo subditur :
(15) Regnum tuum, regnum omnium sæculorum, id est, per omnia sæcula durat. In Ecclesia namque triumphanti sine fine regnabis. Vel sic : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum, id est, omnibus regnis, quæ unquam fuerunt, sunt, vel erunt, excellentius est. Hoc autem exponi etiam posset de regno Christi, quo regnat in Ecclesia militanti, quod juxta vaticinia Danielis, majus et fortius fuit omnibus regnis aliorum regum et principum. Et dominatio tua in omni generatione et generatione, id est, tuæ dominationi omnes generationes subduntur. Omnibus enim imperas, et in bonis dominaris in hac vita per gratiam, in Beatis vero per gloriam. Hæc autem etiam apud Danielem habentur : Potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.33 Specialiter vero de Christo apud eumdem dicitur : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Potestas ejus potestas æterna quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.34 Cui concordat illud : Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.35 Quod de præsenti regno Christi accipi potest, quoniam usque in finem sæculi Ecclesia stabit, et Christus in ea regnabit; quumque finitum fuerit regnum hoc, quoad statum hujus viæ, perficietur, et sine fine durabit in patria.
(14) Fidelis36 Dominus in omnibus verbis suis, quoniam quidquid dicit aut spondet, verum est atque impletur, dummodo absolute dicatur. Quædam namque dicuntur a Deo comminative seu conditionaliter, quæ non semper implentur, sicut de morte Ezechiæ :37 et tamen in talibus verbis Deus fidelis est, quoniam eo modo quo ipse ea dicit, vera sunt atque implentur. Hinc Christus testatur : Unus apex non præteribit de lege, donec omnia fiant.38 Et iterum dicit : Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.39 Dicitur autem Deus fidelis, non a fide, quæ est virtus theologica, Deo non competens, imo nec Christo homini, sed a quadam fidelitate qua neminem decipit. Sicque Apostolus nominat eum fidelem, Fidelis est, inquiens, qui repromisit;4041 et alibi, Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari, etc. Et sanctus in omnibus operibus suis. Omnia enim juste fecit, nec reprehendi potest in aliquo, sicut ait Scriptura:42 Quis ei dicere potest, Operatus es iniquitatem? Et Apostolus dicit: Quæ a Deo sunt, ordinata sunt.43
(15) Allevat Dominus omnes qui corruunt. Quam multi corruunt, quos Deus non allevat! ut patet de reprobis qui manent in culpa et pœna æterna. Quid ergo est quod ait, Allevat Dominus omnes qui corruunt, nisi, Omnes corruentes in culpam, qui allevantur, a Domino allevantur? Solus enim Deus lapsum in peccatum, per gratiam allevat. Simili modo dicitur de Christo: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;44 non quod omnes homines a Christo illuminentur, quum statim sequatur, Tenebræ eam non comprehenderunt, et, Sui eum non receperunt:45 nisi intelligatur de lumine naturali. Et erigit per gratiam omnes elisos, id est in malum prolapsos. Idem est hoc cum eo quod dixit, Allevat Dominus omnes qui corruunt. Propter quod idem est modus intelligendi.
(16) Oculi omnium in te sperant, Domine. Si spes proprie accipiatur, tunc istud non convenit nisi homini viatori in Deo speranti, ut sit sensus: Oculi interiores omnium fidelium et bonorum, in te sperant, Domine, omne bonum præstolando a te; et tu das escam illorum spiritualem et corporalem, videlicet panem quotidianum, sacramentalem, pœnitentialem, in tempore opportuno, id est hora convenienti. Si autem sumatur spes metaphorice atque communiter pro quacumque exspectatione, seu naturali affectione boni futuri; tunc oculi omnium animantium, rationalium et irrationalium, sperant in Domino, id est, bonum suæ sustentationi atque naturæ necessarium, exspectant ab eo, naturali motu, quia habere non possunt escam nisi a Deo, cui cura est de omnibus.46 (17) Aperis tu manum tuam, id est, bonitatem tuam effundis, et imples omne animal benedictione, id est dono sibi necessario, scilicet cibo.47 Si autem per omne animal intelligatur omnis homo, qui etiam nominatur omnis creatura, tunc sensus est:48 Imples omne animal, id est omnem hominem, cujus oculi sperant in te, benedictione, id est gratiæ tuæ collatione: quemadmodum ait Apostolus, Benedictus Deus, qui benedixit nos in omni benedictione in cœlestibus in Christo Jesu. Et Dominus per Isaiam, Effundam, inquit, benedictionem meam super stirpem tuam.4950
(18) Justus Dominus in omnibus viis suis, id est in cunctis quæ agit, in omni dispositione, in omni processu, in se ipso atque in suis effectibus: secundum quod scriptum est, Justæ et veræ sunt omnes viæ tuæ, Rex sæculorum;51 et iterum, Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri.52 Verumtamen, sicut prædictum est, Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, seu æquitas.53 Quum enim in omni opere Dei misericordia atque justitia inveniantur, utrumque verissime dicitur, scilicet, Justus Dominus in omnibus viis suis; et, Misericors Dominus in omnibus viis suis. Hoc autem superius sæpe declaratum recordor. Et sanctus in omnibus operibus suis. Hoc paulo ante expositum est.
(19) Prope est Dominus per gratiam omnibus invocantibus eum, id est intus seu ex intimo affectu vocantibus eum, qui ejus misericordiam pie implorant. Ideo subditur: omnibus invocantibus eum in veritate, id est in vera fide. Accedentem enim ad Deum oportet credere quia est, et quia inquirentibus se remunerator sit, prout dicitur ad Hebræos.54 Vel, In veritate, id est in veritate vitæ, videlicet in conversatione divinæ æquitati placente. Peccatores enim Deus non audit; sed si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.5556 Cui consonat illud Job : Deus non porriget manum malignis. Ad hoc ergo quod aliquis meritorie oret, aut de condigno exaudiatur, oportet ut coram Deo in veritate, id est in justa conversatione, ambulet. Ideo scriptum est : Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te. Vel, In veritate, id est vera et pia intentione, ordinando orationem et bonum optatum ad Dei honorem et sui ipsius veram salutem. Secundum Augustinum, invocare Deum in veritate, est invocare Patrem per Filium, quoniam Filius Dei est veritas Patris æterni.
19 (20) Voluntatem timentium se faciet, id est, actum voluntatis, seu desiderium timentium se filiali timore, ad effectum perducet tempore apto et sibi placenti; et deprecationem eorum exaudiet, dummodo orent instanter, salubriter, et pro se ipsis. Pro aliis enim non semper exaudiuntur, propter obicem quem opponunt. Et salvos faciet eos, tollendo ab ipsis mala culpæ et pœnæ, tribuendoque eis in præsenti bona gratiæ, in patria vero bona gloriæ. Propter quod Salomon monet : In timore Domini esto tota die, quia habebis spem in novissimo.57 (21) Custodit Dominus omnes diligentes se, præservando eos ab universis periculis, ne finaliter pereant. Scimus enim quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.58 Et cur hoc? nisi quia æterna Sapientia protestatur : Ego diligentes me diligo. Qui autem alium diligit, eum utique secundum quantitatem dilectionis pro posse custodit. Et omnes peccatores in vitiis perseverantes disperdet, dicendo : Ite, maledicti, in ignem æternum.59
(22) Laudationem Domini loquetur os meum, non verba scurrilia, nociva, infructuosa et vana.60 Et quoniam ego in laude ejus deficio, ideo et benedicat omnis caro, id est omnis homo, nomini sancto ejus, id est ipsi sancto Deo, in sæculum et in sæculum sæculi, id est æternaliter, scilicet nunc inchoando, atque in patria sine fine continuando. Magnum est, desiderare ut Deus ab omnibus benedicatur. Hoc namque procedit ex amore Dei et proximi.
Ecce gloriosissimum atque dulcissimum psalmum audivimus : qui utique aliud nihil est, nisi angelicum canticum cœlesteque carmen, in quo nihil triste vel minus deificum continetur. Imo totus hic psalmus de Beatis in patria exponi posset, eisque sublimius convenit, quam viatoribus. Quid ergo finaliter nobis incumbit? nisi ut (juxta Apostolicam admonitionem) mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus :6162 quatenus corde mundo et vere devoto psalmum præsentem cum omni alacritate Domino decantemus, summumque nostrum in hac peregrinatione solatium sit, in laudibus Dei jugiter occupari.
PRECATIO.
Patiens et multæ misericordiæ Deus, nobis peccare cessantibus, ac indulgentiam postulantibus, esto propitius : ut correctis actibus nostris, conferri nobis gratulemur gaudia perpetuitatis.63
Footnotes
-
1 Cor. xiii, 8. ↩
-
Eccli. li, 8. ↩
-
Jer. x, 6, 7. ↩
-
Eccl. xliii, 31-33. ↩
-
Is. xl, 15. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Eccle. m, 14. ↩
-
II Mach. viii, 18. ↩
-
Deut. xxxm, 26. ↩
-
Deut. xxxiii, 26. ↩
-
Job xxvi, 14. ↩
-
Ezech. m, 12. ↩
-
Eccl. xlii, 17. ↩
-
Eccli. xlii, 17. ↩
-
Eccli. xliii, 31-33. ↩
-
Cant. n, 4. ↩
-
Cant. ii, 4. ↩
-
Cant. v, 1. ↩
-
Ps. xxxm, 9. ↩
-
Ps. xxx, 20. ↩
-
Sap. xii, 1. ↩
-
Is. lxvi, 12. ↩
-
Ps. xxxiii, 9. ↩
-
Ezech. iii, 12. ↩
-
Eccle. iii, 14. ↩
-
Matth. X, 7. ↩
-
Rom. VIII, 18. ↩
-
I Petr. I, 8. ↩
-
Luc. I, 37. ↩
-
III Reg. xix, 10. ↩
-
Esther XIII, 9. ↩
-
Is. XXIV, 22. ↩
-
Dan. IV, 31. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Luc. I, 32, 33. ↩
-
Dan. II, 44, 45. ↩
-
Is. XXXVIII, 1, 5. ↩
-
Matth. V, 18. ↩
-
Luc. XXI, 33. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
Hebr. x, 23. ↩
-
Job xxxvi, 23. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
Joann. i, 9. ↩
-
Ibid. 5, 11. ↩
-
Sap. xii, 13; ↩
-
1 Petr. v, 7. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Is. XLIV, 3. ↩
-
Ephes. i, 3. ↩
-
Apoc. xv, 3. ↩
-
Hebr. vi, 10. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
Job viii, 20. ↩
-
Prov. xxiii, 17, 18. ↩
-
Rom. viii, 28. ↩
-
Matth xxv, 41. ↩
-
III Reg. ii, 4. ↩
-
II Cor. vii, 1. ↩
-
II Cor. vii, 1. ↩
-
Prov. viii, 17. ↩
Chapter 238 of 244