Articulus 63
EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI QUINTI : LAUDA, ANIMA MEA, DOMINUM.
HABET insuper psalmus jam pertractandus, pro titulo, Alleluia : cujus interpretatio est, Laudate Dominum. Est enim hic psalmus laus Dei, præcipue admonens in Deo esse finaliter confidendum, et ait :
(1) LAUDA, anima mea, Dominum. Quidam philosophorum atque theologorum etiam magni, asseruerunt hominem non esse nisi animam. Unde Plato dixit, quod homo est anima utens corpore. Secundum hos igitur, dum dicitur, Lauda, anima mea, Dominum, alloquitur anima semetipsam. Secundum veritatem autem, homo ex anima et corpore constat, tanquam essentialibus partibus. Et quoniam omnium operationum vitalium, præsertim intellectualium, radix principiumque est anima, ideo totus homo se ipsum ad laudem Dei accendere volens, animam suam affatur. Hæc tamen allocutio convenit homini ex parte animæ. Sæpe alloquitur homo se ipsum tanquam alium. Interdum vero loquitur de se ipso et anima sua, tanquam essent distincta, quum tamen proprie loquendo, nec idem sint neque distincta, sed unum est aliquid alterius. Unde in Tobia dicitur :1 Ego autem et anima mea in Deo lætabimur.
Devotus itaque ad Dei præconium se excitans : Lauda, inquit, anima mea, Dominum, tanquam summum bonum et omnis boni fontanum principium.2 Soli Deo da honorem et gloriam, quia etsi alium interdum laudas sive honoras, quam Deum, hoc tamen non facis, nisi propter aliquod divinum in illo consistens; nec alium laudas et honoras, nisi propter Deum, ad quem etiam refers quidquid honoris et laudis alteri exhibes. Propterea, alios laudando et honorando, magis honoras et laudas Deum, quam illos. Lauda ergo, anima mea, Dominum creatorem, salvatorem ac judicem tuum, quoniam hoc est inter omnia opera tua dignissimum. Lauda autem eum non solum voce oris, sed interioribus verbis cordis : imo mente, ore et opere eum collauda, secundum illud Ecclesiastici : Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.3 Deinde anima huic admonitioni acquiescens, respondet : Laudabo Dominum in vita mea, id est tempore vitæ meæ; vel, In vita mea, id est bene vivendo, sicque laudabo eum in vita gratiæ et gloriæ. Laudare autem Deum in nuda vita naturæ, non est meritorium. Psallam Deo meo, id est summo et vero Deo, quem summe et unice colo ac diligo, quamdiu fuero, scilicet in præsenti et in futuro. Quam dulce verbum est hoc, Psallam Deo meo quamdiu fuero ! Deum enim universorum, nominat Deum suum : quod utique nemo in propria persona veraciter dicit, nisi qui toto corde ad Deum conversus est, ei totaliter stabiliterque inhærens.
(2) Nolite confidere in principibus. Advertendum, quod homo dicitur in aliquo confidere seu sperare dupliciter : scilicet principaliter seu directe; sicque in Deum dumtaxat sperandum est, quoniam ipse est principalis omnis boni largitor. Secundo dicitur homo sperare in aliquo secundario et minus principaliter, in quantum videlicet ejus auxilio potest juvari ut adipiscatur bonum optatum : et ita speramus in Sanctis, qui orant pro nobis, quorum patrocinio confidimus liberari. Sic enim Virginem gloriosam vocamus spem nostram. Præterea agnoscendum, quod primum et proprium spei objectum, est Deus seu beatitudo æterna et increata;45 secundarium vero spei objectum, est omne id quo indigemus et adjuvamur ad summi boni adeptionem, ut est gratia, virtus, scientia, remissio culpæ.6 Quantum ergo ad principale seu primum ac proprium spei objectum, in solo Deo speramus. Non enim adipisci valemus hoc bonum infinitum, nisi virtute divina immensa, cui spes directe innititur. Quantum vero ad secundarium spei objectum, confidimus in sanctis angelis atque hominibus, quorum intercessione, virtute ac meritis ea a Deo consequimur, per quæ ad ipsum pertingere promeremur.7
Ait ergo : Nolite confidere, id est spem ponere, in principibus, id est in regibus, ducibus, judicibus, et ceteris inter homines principatum habentibus, ita quod finaliter in eis speretis, seu eorum potestati principaliter innitamini, quum ipsi nihil possint nisi virtute divina. Potestis tamen eorum auxilio instrumentaliter uti, Deo semper principaliter innitendo. Propter quod apud Osee dicitur : Convertimini ad Dominum, et dicite ei : Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus.8 Non quod super equum ascendere sit peccatum, sed ne in velocitate equi potius quam in Deo speretur, qui ait : In me tantummodo auxilium tuum. Unde sperantibus in equis atque equitibus potius quam in Deo, in Isaia dicitur : Dixistis, Ad equos fugiemus : ideo fugietis. Et super veloces ascendemus : ideo veloces erunt qui persequentur vos.9 Non est ergo in principibus confidendum, quoniam de iniquo principe dicitur : Gloria ejus stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenietur.1011 Unde scriptum est : Omnis potentatus brevis vita; sic et rex hodie est, et cras morietur. Etenim mane præcedit eum exercitus, et vespere jacet in tumulo. Nolite quoque confidere in filiis hominum, id est in ceteris qui principibus sunt subjecti, in quibus non est salus vera et spiritualis : imo nec se ipsos possunt salvare. Et ideo apud Jeremiam legitur :12 Vere in Domino Deo nostro salus. De electis quoque et bonis atque fidelibus filiis, ex perversis parentibus natis, scriptum est :13 Ad te, Domine, gentes venient ab extremis terræ, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.
Quod autem in homine salus non consistat, consequenter ostenditur. (3) Exibit spiritus, id est anima, ejus de corpore hora mortis, et revertetur homo, quantum ad corpus mortale, in terram suam, id est in præjacentem materiam, de qua erat formatum, quemadmodum Deus prædixit : Pulvis es, et in pulverem reverteris. In illa die, id est tempore mortis, peribunt omnes cogitationes eorum, id est, effectu et fine intento frustrabuntur cogitationes hominum impiorum, quemadmodum alibi inducitur : Peccator conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Unde sera pœnitentia ducti testantur : Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra.14
(4) Beatus est jam in spe, cujus est Deus Jacob patriarchæ, scilicet Deus verus atque omnipotens, adjutor ejus. Si enim Deus pro eo, quis contra eum? Spes ejus, id est talis hominis quem adjuvat Deus, est in Domino Deo ipsius, non in aliquo transitorio ente, sed in summo bono, Deo altissimo, qui fecit ex nihilo cœlum et terram, mare Oceanum, et omnia quæ in eis sunt. Omnia enim fecit mediate vel immediate, quemadmodum in alio loco dicitur : Domine, Rex omnipotens, tu fecisti cœlum et terram, et quidquid cœli ambitu continetur. (5) Qui custodit veritatem, eam conservando in esse : ipse namque est causa, conservator et finis omnis veritatis ; in sæculum, id est perpetuo. Facit judicium injuriam patientibus, ulciscendo injuriam eis illatam, quemadmodum Scriptura ait : Mihi vindictam, et ego retribuam ;15 et iterum : Deus inultum abire non patitur.16 Dat escam esurientibus. De
3
4
5
6
7 hoc præcedenti psalmo dictum est plenius in expositione illius versiculi, Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum.17 Denique esurientes et sitientes justitiam, saturabuntur ab eo.18
(6) Dominus solvit compeditos; Dominus illuminat cæcos. (7) Dominus erigit elisos. Hæc omnia corporaliter et spiritualiter sæpius facta a Deo sunt. Compeditos enim vinculis corporis, sæpe a carceribus liberavit; compeditos quoque vinculis peccatorum, per gratiam misericorditer solvit.
Corporales insuper oculos hominum excæcatorum, sæpe ad visum corporalem reduxit; peccatores quoque tenebris ignorantiæ, passionum caligine, vitiorumque nebula spiritualiter excæcatos, frequenter misericordissime illustravit, dando eis gratiæ lumen, sapientiæ claritatem, veritatis notitiam.19 Quorum utrumque in Manasse rege Juda, mirabiliter factum describitur in libro Paralipomenon. Quomodo autem Dominus erigat elisos, in præcedenti psalmo ostensum est in illo versiculo, Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.20 Maxime vero omnia ista in Christi adventu impleta sunt, quemadmodum beatissimus Isaias prædixit: Ecce Deus vester; ipse veniet, et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.21 Dominus diligit justos. Similitudo enim est causa amoris, idcirco justus Dominus diligit justos.22 Et sicut odio sunt Deo impius et impietas ejus, sic amori sunt ei justus et justitia ejus. Justus autem vocatur, qui divina præcepta observat. Unde de eo qui præcepta se observasse veraciter dixit, scriptum est:23 Jesus intuitus eum, dilexit eum.
(8) Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis24, illorum præcipue Deus et Dominus, pater et custos est, qui aliunde non habent subsidium.25 Tales vero sunt peregrini, id est a propria terra elongati; pupilli, id est parentibus orbati; et viduæ. Horum ergo Deus custos atque susceptor est. Propter quod scriptum est: Dominus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.26 Et iterum per Moysen jubet Dominus: Peregrinum et advenam non contristabis.27 Verumtamen quoniam multos corporaliter advenas, pupillos et viduas conspicimus relinqui a Deo, æternaliterque perire (quoniam, teste Apostolo, vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est);28 ideo melius est, ista spiritualiter explanari hoc modo: Dominus custodit per gratiam a ruina peccati et mortis æternæ advenas, id est exsules a patria cœlesti, qui hoc mundo velut exsilio utuntur, patriamque cœlestem inquirunt, scientes se hic non habere manentem civitatem.29 Pupillum, id est omnem carnalem affectum spernentem, qui illud evangelicum implet, Patrem nolite vocare super terram;30 qui veraciter dicit, Pater noster qui es in cœlis;31 et viduam, id est animam omni sæculari solatio destitutam, et solum cœlestis Sponsi amplexibus perfrui cupientem, suscipiet in suam providentiam singularem ac paternalem. Et vias peccatorum disperdet, id est, peccata eorum damnabit, operationes eorum malas et delectabiles dissipabit. Jam namque prædictum est, quod in illa die peribunt omnes cogitationes eorum;32 et in psalmo primo habetur, Iter impiorum peribit.3334
(9) Regnabit Dominus in Ecclesia militanti ac triumphanti in sæcula, qui est Deus tuus, o Sion, id est, o Ecclesia seu anima Deum per fidem aut speciem videns: est, inquam, Deus tuus in generationem et generationem, id est per omnium generationum intervalla et tempora. De hoc in præcedenti psalmo plurima dicta sunt, ubi habetur: Regnum tuum, regnum omnium sæculorum, et dominatio tua in omni generatione et generationem.35
Ecce psalmum laudibus Dei dulciter resonantem audivimus: in quo misericordia Creatoris copiose laudatur; in quo ejus omnipotentia, veritas, justitia, liberalitas et beneficentia commemorantur; in quo docemur, in Deo summe finaliterque A Isaiæ:36 Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum.37 confidere. Indesinenter igitur laudet anima nostra Dominum, atque cum omni fiducia convertatur in ipsum, ei inhæreat, ei confidat in prosperis et adversis, imo in omni eventu, loco, causa et tempore, dicens cum sancto Job: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.38 Non enim mentitur Scriptura divina, quæ speranti in Deum, beatitudinem repromittit, sicut est illud
PRECATIO.
Viam nostram in peccatis pronam dextera potentiæ tuæ, Domine, disperge: erige nos elisos, ac malis operibus compeditos solve; atque justos redditos dilige, et in dilectione tua in perpetuum fac perseverare.
Footnotes
-
Tob. xii, 9. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
Eccli. xxxix, 41. ↩
-
Eccli. XVI, 19. ↩
-
Jer. III, 23. ↩
-
Tob. xiii, 9. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Osee XIV, 3, 4. ↩
-
Is. XXX, 16. ↩
-
I Mach. II, 63. ↩
-
I Mach. II, 62, 63. ↩
-
Rom. XIII, 9. ↩
-
Eccl. X, 11, 12. ↩
-
Sap. V, 8, 9. ↩
-
Rom. XII, 19. ↩
-
Job XXIV, 12. ↩
-
Ps. cXLIV, 15. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
II Par. xxxiii. ↩
-
Ps. cXLIV, 14. ↩
-
Is. xxxv, 4-6. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Marc. x, 21. ↩
-
II Cor. i, 3. ↩
-
II Cor. 1, 3. ↩
-
Deut. x, 18. ↩
-
Exod. xxii, 21; xxiii, 9. ↩
-
1 Tim. v, 6. ↩
-
Hebr. xi, 14; xii, 14. ↩
-
Matth. xxiii, 9. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
vers. 4. ↩
-
Ps. 1, 6. ↩
-
Ps. i, 6. ↩
-
Ps. cXLIV, 13. ↩
-
Hebr. xi, 14; xiii, 14. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
Chapter 239 of 244