Skip to the text

Articulus 64

DECLARATIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI SEXTI: LAUDATE DOMINUM, QUONIAM BONUS EST PSALMUS.

PRÆPONITUR autem psalmo nunc exponendo hic titulus: Alleluia: cujus ratio plana est. Psalmus etenim præsens totaliter pertinet ad laudem divinam; et describuntur in psalmo hoc multa magnifica opera atque piissima beneficia Creatoris, propter quæ merito semper ac incessanter laudandus est.

AIT ergo: (1) Laudate Dominum corde devoto ac hilari, voce strenua atque decenti, opere virtuoso seu vita laudabili, quoniam bonus est psalmus, id est, bona est laudatio Dei, sanctumque est Deum laudare: imo quid melius eo? Actus namque specificantur et dignitatem sortiuntur a termino ad quem, seu ab objecto. Idcirco actus qui immediate tendunt in Deum, et circa ipsum directe versantur, optimi atque dignissimi sunt: quales sunt actus latriæ, scilicet adoratio, laudatio, oratio Dei. Imo laudatio Dei, orationem in dignitate excellit, quum sit actus omnino cœlestis atque angelicus, qui tunc in patria æternaliter permanebit, quando omnis cessabit oratio, prout Salvator locutus est:1 In illo die me non rogabitis quidquam. De perpetuitate vero laudationis dictum est supra: Beati qui habitant in domo tua, Domine:2 in sæcula sæculorum laudabunt te. Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio, id est ex spirituali lætitia nascens, et phantasmatibus ac distractionibus impermixta. Debet enim laudatio, qua Deum laudamus, esse jucunda, ita quod in laude Dei intime gloriemur, tanquam in optimo atque justissimo actu, prout Isaias profitetur: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.3 Quid enim tam justum et deliciosum, ut Creatorem a creatura laudari? Unde supra dictum est: Servite Domino in lætitia. Præterea laudatio Dei debet esse decora, id est pura et immaculata, tanquam ex fonte sereno seu corde mundo procedens:4 quod esse non valet, nisi vita laudantis fuerit virtuosa. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris.5 Oportet etiam ut mens voci concordet, atque intenta sit sensui. De iis enim qui vago et dissoluto corde Dominum laudant, ipse per Isaiam testatur: Populus hic labiis me honorat;6 cor autem eorum longe est a me.7 Non est ergo laudatio Deo exhibita, jucunda et decora, nisi anima fuerit spiritualiter læta, stabilis et virtuosa.

(2) Ædificans Jerusalem Dominus. Ad cohabitationem æternam prorsus dulcissimam. litteram Deus frequenter restauravit civitatem illam Jerusalem in Judæa. — Spiritualiter vero, est Dominus ædificans Jerusalem, id est Ecclesiam militantem, ex vivis lapidibus, scilicet hominibus fidelibus.8 Jerusalem vero supernam atque cœlestem Deus ædificat ex angelis et sanctis hominibus usque ad diem judicii. Similiter animam fidelem, quæ tropologice appellatur Jerusalem, id est Deum pacifice per fidem contemplans, ædificat Deus per virtutum et gratiæ infusionem.

Dispersiones Israelis, id est filios Israel per terram alienorum dispersos, congregabit, reducendo eos ad terram patrum suorum. Hoc Deus corporaliter fecit, quando per Zorobabel et Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, per Esdram quoque et Nehemiam, filios Israel reduxit a captivitate Babylonica in Judæam.910 Unde per Moysen dixit: Si reversi fueritis ad me, ut custodiatis mandata mea, etiamsi abducti fueritis ad extrema cœli, inde congregabo vos, et inducam in terram quam dedi patribus vestris.1112 Cur ergo modo non congregat, o Judæi, Deus dispersiones vestras a captivitate ista longissima, in qua nunc per annos mille trecentos et quinquaginta vel circiter fuistis? Utique, nisi aversi fuissetis ab eo aversione gravissima, nequaquam vos tamdiu relinqueret.

— Spiritualiter etiam, Christus per se ipsum et Apostolos congregavit dispersiones Israelis, id est populum Israeliticum per multas terras dispersum, colligendo eos per fidem et caritatem in unum ovile Ecclesiæ. Propter quod dicitur ab Evangelista: Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.13 — Mysticus vero sensus est: Dispersiones Israelis, id est populum christianum Deum fideliter contemplantem, per totum orbem diffusum, congregabit nunc in militanti Ecclesia per fidem et spem ac individuam caritatem, postmodum vero in patria per beatificam visionem et

(3) Qui sanat, spiritualem salutem præstando, contritos corde, id est mente afflictos ac tristes bona tristitia, scilicet ex recordatione peccati, ex dilectione patriæ, ex compassione fraterna; et alligat, spiritualem applicando medicinam, contritiones, id est afflictiones seu mala eorum: dando videlicet consolationem internam, sacramentorum reparativam medelam, virtutum integritatem. Sacramenta namque sunt vasa medicinalia, gratiam continentia, morbosque animæ potenter sanantia.

(4) Qui numerat multitudinem stellarum, quum sit creator earum, omnia determine cognoscens:14 quæ utique stellæ ab hominibus præ multitudine nequeunt numerari; et omnibus eis nomina vocat, id est, proprias appellationes tribuit et imponit.15 Nomen enim imponitur a proprietate rei. Sicut igitur omnium stellarum virtutes ac proprietates distinctissime atque plenissime Deus cognoscit, sic singulis aptissima nomina tribuit. — Spiritualiter vero, stellæ sunt homines virtuosi et edocti, qui verbo, vita et fama aliis lucent: qui (sicut a Daniele dicitur) fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.1617 Quibus dicit Apostolus: Sitis sine querela, simplices filii Dei, in medio nationis pravæ atque perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitæ continentes. Talibus Christus ait:1819 Vos estis lux mundi. Harum igitur stellarum multitudinem numerat Deus, quoniam sibi soli cognitus est numerus electorum, in superna felicitate locandus. Ideo Christus: Ego, inquit, scio quos elegerim. Et omnibus20 eis nomina vocat, id est, singulos eorum per approbationem distincte cognoscit, sicut ad Moysen ait: Te ipsum novi ex nomine. Scripta quippe sunt nomina eorum in libro vitæ.21 Unde Apostolus ad Timotheum dicit: Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus.22 Denique Christus tanquam pastor bonus, cognoscit oves suas, et proprias oves vocat nominatim.23242526272829

(5) Magnus, imo immensus est Dominus noster, universorum creator ac princeps, et magna virtus, id est potentia ejus: ipse enim est sua virtus. Ideo, sicut ipse immensus est, sic virtus ipsius est immensa. Propter quod non potest in tot et tanta, quin possit in infinities plura atque majora. Et sapientiæ ejus non est numerus, id est finis, quum sit infinita, ineffabilis et incomprehensibilis, sicut divina essentia, cum qua substantialiter idem est. Nec solum sapientia mentis divinæ, qua se cognoscit, immensa est; sed sapientiæ ejus, qua alia noscit, non est numerus. Deus namque cognoscit actualiter infinita.

(6) Suscipiens, id est pie custodiens, clementer exaudiens, paternaliterque conservans et regens, mansuetos, id est homines mites qui iram exstinguunt, Dominus: tales enim (teste Scriptura) multum complacent Deo. Propter quod scriptum est: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.30 Sicut autem (teste Salomone) ira in sinu stulti, sic mansuetudo in sinu sapientis requiescit.31 Humilians autem, id est deprimens, peccatores in vitiis permanentes, usque ad terram, id est usque ad ima, puta infernum, qui in medio terræ creditur situatus. Quum enim peccatores contra Deum intumescant, ejusque præcepta implere non curent, juxta illud Job, Ipsi fuerunt rebelles lumini:32 justum est ut usque ad infima humilientur a Deo, qui dicturus est eis, Ite, maledicti, in ignem æternum.33

(7) Præcinite Domino in confessione duplici, scilicet laudis divinæ et propriæ culpæ. Et quia peccator idoneus non est Deum laudare, idcirco præcinite (id est, primo canite) Domino in confessione propriæ culpæ:34 quoniam in confessione hac omnia lavantur, et justus in principio accusator est sui. Sicque purgati, præcinite Domino in confessione laudis divinæ, eum in omnibus per sacra verba laudando.35 Psallite Deo nostro, id est, Deum laudate, in cithara spirituali et figurata, videlicet in operatione bona atque morali. Non enim sine laude operis sufficit laus sermonis.

(8) Qui operit cœlum nubibus, quantum ad nostrum adspectum. Deus enim elevat nubes de terra in aerem: sicque inter cœlum et nostrum adspectum positæ nubes, operiunt illud nobis, ne ipsum in sua diaphaneitate seu puritate videre possimus. Non tamen operiunt totum cœlum, quum sint incomparabiliter eo minores. Et parat terræ pluviam, emittendo aquam de nubibus ad terram irrigandam.

(9) Qui producit in montibus fœnum ad sustentationem jumentorum, et herbam multiplicem servituti hominum, id est ad hoc ut hominum utilitati deserviat. Maximam enim virtutem herbis impressit ad solatium atque subsidium hominum. Unde in Ecclesiastico habetur: Altissimus de terra creavit medicinam.36

(10) Qui dat jumentis, id est animalibus homini ministrantibus in vita humana, sicut sunt equi, boves, muli, vaccæ, escam ipsorum: providet enim eis de necessariis vitæ, prout Salvator ait: Pater cœlestis pascit volatilia cœli;37 et pullis corvorum invocantibus eum, non per aliquam cognitionem Dei, sed per naturalem appetitum quo appetunt cibum, quem nonnisi Deo concedente percipere valent. Propter quod in libro Job inducitur: Quis præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?38 Speciali autem modo providet Deus pullis corvorum. Nam (ut ait Isidorus) corvi pullos suos non alunt, nec plumis nigrescant: tunc enim recognoscunt eos esse suos. Antequam autem nigrescunt, nutriri dicuntur rore cœlesti, seu muscis quibusdam circa eorum ora volantibus, quas hiando facile glutiunt.

Spiritualiter vero Deus operit cœlum nubibus, id est sacram Scripturam verborum et figurarum obscuritatibus, ut veritas occultetur indignis, exercitatis vero detur occasio fructuosæ inquisitionis: et de his nubibus parat terræ, id est Ecclesiæ in terra peregrinanti, pluviam spiritualis doctrinæ, per hoc quod corda doctorum illuminat ad exponendum sacram Scripturam pro informatione Ecclesiæ. Qui producit in montibus, id est in altis et magnis hominibus, ad Christum humiliter conversis, fænum, id est spiritualis vitæ ac documenti fructum; producit in his montibus et herbam, id est spiritualia medicamenta, videlicet recta consilia, servituti hominum, id est, ut talia caritative ministrent proximis suis indigentibus. Qui dat jumentis, id est hominibus adhuc rudibus atque carnalibus, escam ipsorum, id est spiritualem doctrinam seu gratiam eis proportionatam, quemadmodum Apostolus dicit: Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus:39 tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Deus enim unicuique dat secundum propriam virtutem.40 Et pullis corvorum, id est filiis idololatrarum, videlicet gentibus conversis, invocantibus eum in fide et caritate pro spirituali profectu seu alimento.

(11) Non in fortitudine equi voluntatem habebit: id est, Deo placitum non est in robore equi aut equitis: sicut prædictum est, Fallax equus ad salutem; nec in tibiis viri beneplacitum erit ei:41 id est, non in bona dispositione naturalis formationis corporis humani, non in homine ad gradiendum bellandumque forti, seu curiose ornato, complacet Deo, quasi propter ista victoriam tribuat vel salutem. Unde ait: Non glorietur fortis in fortitudine sua;42 et iterum, Peribit fuga a veloce, et fortis non43 salvabit animam suam. Non autem sunt hæc sic intelligenda, quasi equus aut homo, seu alia creatura, quantum ad sua naturalia, Deo displiceat, quum dictum sit, Lætabitur Dominus in operibus suis;44 et in libro Sapientiæ, Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti;45 sed ideo dicitur Deus non habere beneplacitum aut voluntatem in istis, quia propter ea neminem spiritualiter salvat, nec quantum ad vitam æternam acceptat. Sed hoc modo (12) Beneplacitum est Domino super timentes eum filiali et casto timore, et in eis qui sperant super misericordia ejus, non in propriis meritis, viribus, divitiis, aut simili aliquo: qui quum fecerint omnia quæ præcepta sunt eis, dicunt: Servi inutiles sumus;46 quod debuimus facere, fecimus.

Psalmum hunc occulta virtute atque ingenti dulcedine plenum, decet nos mente pura et intenta proferre, ut sit nostra laudatio jucunda, itemque decora; et ut a Deo jugiter suscipi mereamur, mansueti esse curemus, sicut et Christus nos admonet: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.47

PRECATIO.

Contritiones populi tui, Deus Pater omnipotens, sana, et omnes dispersiones cordis ejus in bonis operibus congrega: ut pro beneficiis in confessione tibi laudis precemur, et in cithara virtutum tibi Deo nostro psallamus.

Footnotes

  1. Joann. xvi, 23. ↩

  2. Ps. lxxxiii, 5. ↩

  3. Is. lxi, 10. ↩

  4. Ps. xcix, 2. ↩

  5. Eccli. xv, 9. ↩

  6. Is. xxix, 13; ↩

  7. Matth. xv, 8. ↩

  8. 1 Petr. u, 5. ↩

  9. 1 Esdr. u; ↩

  10. II Esdr. u. ↩

  11. Deut. xxx, 1-5; ↩

  12. II Esdr. 1, 9. ↩

  13. Joann. xi, 51, 52. ↩

  14. Gen. 1, 16. ↩

  15. Gen. xv, 5. ↩

  16. Dan. xii, 3. ↩

  17. Dan. xii, 3. ↩

  18. Philipp. ii, 15, 16. ↩

  19. Philipp. ii, 15, 16. ↩

  20. Joann. xiii, 18. ↩

  21. Matth. v, 14. ↩

  22. II Tim. ii, 19. ↩

  23. I Esdr. ii; ↩

  24. II Esdr. ii. ↩

  25. I Petr. ii, 5. ↩

  26. II Tim. ii, 19. ↩

  27. Philipp. iv, 3. ↩

  28. Exod. xxxiii, 17. ↩

  29. Joann. x, 14, 3. ↩

  30. Eccli. III, 19. ↩

  31. Eccle. VII, 10. ↩

  32. Job XXIV, 13. ↩

  33. Matth. XXV, 41. ↩

  34. Eccli. XV, 9. ↩

  35. Prov. XVIII, 17. ↩

  36. Eccli. XXXVIII, 4. 9 ↩

  37. Matth. VI, 26. ↩

  38. Job XXXVIII, 41. ↩

  39. 1 Cor. III, 1, 2. ↩

  40. Matth. XXV, 15. ↩

  41. Ps. XXXII, 17. ↩

  42. Jer. IX, 23. ↩

  43. Amos II, 14. ↩

  44. Ps. CII, 31. ↩

  45. Sap. XI, 25. ↩

  46. Luc. XVII, 10. ↩

  47. Matth. XI, 29. ↩

Chapter 240 of 244