Skip to the text

Articulus 65

EXPLANATIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI SEPTIMI: LAUDA, JERUSALEM, DOMINUM.

HABET psalmus nunc declarandus pro titulo, Alleluia Aggæi et Zachariæ. In aliquibus tamen Bibliis non ponitur nisi,

D Alleluia. Quid autem Alleluia significet, sæpe prædictum est. Additur autem, Aggæi et Zachariæ, quoniam psalmus iste12

Zach. 1, 1; Agg. 1. loquitur de cœlesti Jerusalem, cujus figura erat Jerusalem illa terrena, de cujus reædificatione prophetaverunt Zacharias et Aggæus.3

12 1 Cor. xiii, 12.

13

ALLOQUENS ergo Propheta Ecclesiam triumphantem, quæ appellatur Jerusalem, propter plenissimæ pacis abundantiam, et Sion, propter Dei clarissimam speculationem (Jerusalem enim visio pacis, Sion vero speculatio interpretatur), ait: (1) Lauda, Jerusalem, Dominum, quem facie ad faciem felicissime contemplaris; lauda Deum tuum, quem perfectissime colis, et intime diligis, o Sion, id est, Ecclesia triumphans. (2) Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Portæ et seræ cœlestis Jerusalem, non sunt corporaliter intelligendæ: sed admissio, qua aliquis electus admittitur ad consortium Beatorum, ingrediendo regnum cœlorum, accipi potest et dici porta cœlestis Jerusalem; sera vero intelligi potest confirmatio Beatorum in Deo. Itaque confirmavit seras portarum tuarum, id est, confirmationes civium tuorum in se fecit immobiles et securas, ita quod nulla culpa, nulla miseria, nullus adversarius potest irrumpere. Immobiliter ergo conjuncti sunt Deo omnes Beati in patria. Metaphorice itaque dicuntur divinitus confirmatæ seræ portarum cœlestis Jerusalem: quoniam sicut civitas hujus mundi, dum fuerit fortibus seris clausa, secura est, nec valet hostis intrare, nec cives exire; sic cœlestis Jerusalem omnino securissima est: quam, sicut reprobi nequeunt ingredi, ita Beati nec volunt, nec valent hanc egredi, benedictionem amittendo. Benedixit, id est, omnium spiritualium deliciarum cœlestiumque bonorum munera contulit, filiis tuis, id est universis Beatis habitantibus in te. Quemadmodum autem viatores fideles, dicuntur filii Ecclesiæ militantis; sic comprehensores beati, dicuntur filii Ecclesiæ triumphantis.

(3) Qui posuit fines tuos pacem, id est pacificos, ita quod muros et terminos tuos nullus valet turbare aut circumvallare, sed posuit fines tuos pacem, in tantum ut pax sit finis tuus. Verumtamen quum in Evangelio dicatur Regni ejus non erit finis, mirum videtur quomodo cœlestis Jerusalem (de qua quotidie dicimus: Pater, adveniat regnum tuum) fines habere dicatur. Et respondendum, quod regni Christi seu cœlestis Jerusalem non est finis durationis: habet tamen suæ finem essentiæ atque virtutis. Per fines vero, hoc loco, non oportet corporeos intelligere terminos civitatis45

Luc. 1, 33.

Matth. vi, 9, 10. supernæ, sed interiores spiritualesque fines singulorum Sanctorum in patria, loquendo de finibus consummantibus seu perficientibus, non de finibus consumentibus. Finis autem consummans cujuslibet Beatorum, est visio Dei per speciem. Hunc vero finem posuit Deus in quolibet comprehensore, pacem, id est tam securum et interminabilem, ut aptius nuncupetur tranquillitas seu pax, quam pacificus et tranquillus. Vel, Posuit fines tuos pacem, ita quod pax est finis omnium filiorum tuorum, quoniam pacem finaliter appetunt: non quod pax sit essentialiter ultimus finis Sanctorum, sed proxima quædam dispositio ad ultimum finem. Huic quoque Jerusalem Dominus per Isaiam ait: Ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.6 Et adipe frumenti, id est beata fruitione Divinitatis, satiat te, replens in bonis desiderium tuum. Ipsa namque superessentialis Divinitas, cibus est omnium Beatorum: cujus visio sive fruitio merito dicitur adeps frumenti, id est dulcis refectio panis æterni. Hæc refectio atque satietas est essentiale præmium Beatorum, quo tam plene ditantur, ut plus nequeant desiderare.7

Is. lx, 17.

Ps. cn, 5.

D (4) Qui emittit eloquium suum terræ, id est, legem divinam, sacram Scripturam, revelationes cœlestes annuntiat hominibus per angelos sanctos: qui omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, secundum Apostolum; per quos revelationes divinæ deferuntur ad nos, secundum Dionysium. Unde Stephanus ait Judæis :

Hebr. 1, 14.

Accepistis legem in dispositione angelorum.8 Emisit quoque Deus eloquium suum terræ, mittendo Filium suum in mundum, annuntians pacem per Jesum, et per eum evangelicam legem hominibus donans ac prædicans.9 Velociter currit sermo ejus : id est, prædicatio verbi cœlestis, seu annuntiatio evangelicæ legis, cito atque celeriter per mundum diffusa est, et hominibus patefacta per Apostolos ac apostolicos viros.10 In omnem enim terram exivit sonus eorum. Emisit plane Christus eloquium suum terræ, dicendo Apostolis :11 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Velociter vero cucurrit sermo ejus, quando Apostoli exsequebantur et impleverunt quod Christus eis prædixit : Eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.12

(5) Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Impressiones enim meteorologicæ principaliter fiunt a Deo, tanquam a prima causa : et sic ipse dat nivem sicut lanam, quoniam cadit per modum parvarum partium lanæ ; nebulam sicut cinerem spargit, videlicet per partes minutas, et per modum cineris coloratas.

(6) Mittit crystallum suam, quæ est glacies fortissime indurata, sicut buccellas, id est per modum frustorum candidi panis. Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? id est, quis ferre poterit præsentiam frigoris a Deo causati, si vellet Deus illud intendere ? quasi dicat, Nemo. Quædam enim loca inhabitabilia sunt propter frigiditatis excessum.

(7) Emittet Deus verbum suum, id est præceptum seu voluntatis suæ effectum, puta calorem seu simile aliquid, et liquefaciet ea, id est, crystallum seu glaciem mollificabit ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ, quæ prius stabant congelatæ. Potest autem per spiritum intelligi ventus glaciem resolvens ; vel ipsa Dei voluntas, seu Spiritus Sanctus, quo flante, id est virtutem suam exercente, fluunt aquæ quæ erant solidatæ per frigus. Hæc ad litteram plana sunt.

Porro spiritualem intelligentiam assequendo, dat Deus nivem sicut lanam, dum peccatorem vitiorum frigore induratum, ad pietatem pœnitentiamque convertit : ut sit mollis et capax gratiæ Dei, qui fuerat durus et frigidus. Nebulam, id est vitiosam consuetudinem, seu vitiorum accumulationem, sicut cinerem spargit, id est, per gratiam dissipat, dando compunctionem et confessionem, omnia mala expellentem. Mittit ad obedientiam et incorporationem Ecclesiæ, crystallum suam, id est peccatores quosdam obstinatos, quos interdum clementissime respicit, sicut buccellas : id est, sic mittit eos, ut incorporentur Ecclesiæ per fidem et caritatem, atque ut alios nutriant verbo doctrinæ cœlestis. Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? id est, quis pati valebit ultionem divinæ justitiæ, qua in præsenti et futuro peccata ulciscitur, non solum infligendo pœnam sensus, sed etiam pœnam damni, indurando videlicet seu infrigidando corda reproborum, saltem permissive per gratiæ subtractionem ?

(8) Qui annuntiat verbum suum Jacob. Multa enim futura revelavit Deus per spiritum prophetiæ Jacob patriarchæ : ut patet in Genesi, ubi ait, Congregamini ut annuntiem vobis quæ ventura sunt in diebus novissimis ;13 illicque de Christo copiose et evidenter prophetat. Annuntiat etiam justitias, id est decem præcepta moralia, et judicia sua, id est præcepta judicialia, Israel, id est populo Israelitico.

(9) Non fecit Deus taliter, id est tam gratiose et pie, omni nationi, id est ceteris gentibus ; et judicia sua, id est veteris legis præcepta, non manifestavit eis, sicut populo Judæorum. Quoniam enim Deus incarnari elegit ex semine Jacob, idcirco tam ipsi quam filiis ejus, et maxime tribui Juda, specialem gratiam præstitit, convertendo eos ad unius veri Dei cultum, et Christi exspectationem. Decuit namque populum illum, de quo nasciturus fuerat Christus, ab aliis populis dividi, et singulari sanctitate ornari. Propter quod Moyses : Te, inquit, elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram.14 Et Apostolus: Quid amplius est Judæo?15 Multum per omnem modum: primo quidem, quoniam credita sunt illis eloquia Dei.

Nunc vero quoniam Christum quem expectant, præsentem spreverunt, nec in eum hucusque credere voluerunt; propterea ista nunc non eis, sed populo christiano, conveniunt. Ut sit sensus: Qui annuntiat verbum suum, id est prædicationem Evangelii, seu Christum Filium suum, Jacob, id est populo christiano vitia supplantanti; justitias et judicia sua, id est præcepta atque consilia in nova lege contenta, Israel, id est eidem populo cœlestia contemplanti. Non fecit taliter omni nationi, videlicet Sarracenis, Tartaris, Judæis nunc excæcatis; et judicia sua, id est ea quæ ipse judicat esse justa, non manifestavit eis, illuminando corda eorum interius, quamvis forte exterius audierunt. Unde Paulus ait quibusdam: Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat ut omnes ubique pœnitentiam agant.16

Denique quidam exponunt hunc psalmum de Ecclesia militanti, quæ dicitur Jerusalem et Sion, propter causas ubertim præhabitas. Hanc ergo in primo versiculo excitat ut Dominum laudet: cujus rationem annectit: Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Portæ Ecclesiæ sunt virtutes, præsertim fides, spes, caritas, quibus intratur ad Deum. Seræ autem portarum istarum, dici possunt sacramenta seu dona Spiritus Sancti, quæ per virtutes muniuntur. Has igitur seras confortavit Dominus, dando sacramentis efficaciam sanctificandi, virtute dominicæ passionis, usque ad finem mundi. Possumus quoque per portas Ecclesiæ intelligere sacramenta; per seras vero portarum, virtutes sacramentorum. Benedixit filiis tuis, id est fidelibus, in te, id est in ecclesiastica unitate perseverantibus, dando eis munera gratiarum. Qui posuit fines tuos pacem, id est, particulares Ecclesias fecit pacificas. Christus enim annuntiavit, annuntiarique jussit pacem hominibus. Unde in Michæa habetur: Pax erit in terra nostra quum venerit.17 Et Christo nato angeli cecinerunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.18 Et adipe frumenti, id est corpore Christi, quod in pane de frumento facto consecratur, satiat te spirituali satietate, quemadmodum Christus testatur: Caro mea vere est cibus.19 Qui manducat meam carnem, in me manet, et ego in eo.20 Itemque: Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Cetera exponuntur sicut nunc patuit.

Quidam vero exponunt psalmum istum de illa terrena urbe Jerusalem et Sion; sed expositio hæc non videtur fructuosa, neque conveniens: propter quod eam non prosequor. Verumtamen si in Hebræo, vel translatione Hieronymi juxta Hebræum, haberet hic psalmus titulum illum, quem habet in aliquibus Bibliis nostris, videlicet, Alleluia Aggæi et Zachariæ; tunc litteraliter psalmus præsens loqueretur de Jerusalem illa terrena, de cujus reædificatione vaticinabantur prædicti Prophetæ. Sed in Hebræo psalmus iste sine titulo est.

Ecce psalmum omnino jucundum ac elevatum audivimus: qui mentes nostras ad cœlestia dirigit; in quo Ecclesia militans seu quilibet fidelis, Ecclesiam triumphantem ad Creatoris ac beatificatoris sui laudem invitat: non quod illa nostra indigeat admonitione, sed ut nos ei congratulemur, ejus beatitudinem contemplemur, et adipisci conemur. Dum igitur psalmi hujus primum versum proferimus, cor nostrum ad supercœlestis palatii gaudia erigamus, cœlestem Jerusalem oculis fidei circumspiciamus, ad ejus beatitudinem suspiremus, ob cujus amorem universa sensibilia atque carnalia aspernari debemus. Cogitemus ut possumus quanta sit Beatorum felicitas, quorum civitas ita munita est ut nihil adversi in eam possit incurrere, nullum periculum propinquare: cujus cives æterna et incessanti benedictione replentur, cujus fines sunt pax, ita ut inæstimabili securitate de sua perpetua confirmatione lætentur omnes Beati, qui summi boni beatifica fruitione æternaliter satiantur, æternæ pacis suavissimo gustu pascuntur, atque in sui Creatoris amplexibus invariabiliter requiescunt.

PRECATIO.

Terroribus, Domine, ac bellis spiritualis nequitiæ sedatis, pone placatus fines nostros in pace; conforta seras portarum domus tuæ, et benedic nobis filiis novæ gratiæ; et non sinas tenebrarum filios adversum nos ultra prævalere.

Footnotes

  1. Ps. CIII, 31. ↩

  2. I Cor. III, 1, 2. ↩

  3. 12 | 1 Cor. xiii, 12. | 13 ↩

  4. Luc. 1, 33. ↩

  5. Matth. vi, 9, 10. ↩

  6. Is. lx, 17. ↩

  7. Ps. cn, 5. ↩

  8. Act. vii, 53. ↩

  9. Act. x, 36. ↩

  10. Ps. xviii, 5. ↩

  11. Marc. xvi, 15. ↩

  12. Act. i, 8. ↩

  13. Gen. XLIX, 1. ↩

  14. Deut. vii, 6; xiv, 2. ↩

  15. Rom. III, 1, 2. ↩

  16. Act. XVII, 30. ↩

  17. Cf. Mich. v, 5, 6. ↩

  18. Luc. II, 14. ↩

  19. Joann. VI, 56, 57. ↩

  20. Ibid. 59. ↩

Chapter 241 of 244