Skip to the text

Articulus 66

ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI QUADRAGESIMI OCTAVI : LAUDATE DOMINUM DE CŒLIS.

TITULUS demum psalmi jam exponendi est : Alleluia. In aliquibus tamen Bibliis additur, Aggæi et Zachariæ, propter causam in præcedenti articulo introductam. Est autem hic psalmus cœlesti dulcedine atque deifica jucunditate repletus, in quo ardentissimus Dei amator, zelo divini honoris succensus, universa creata ad omnipotentis exhortatur præconium Creatoris, et ait :

(1) LAUDATE Dominum de cœlis; laudate eum in excelsis. Iste versiculus dupliciter explanatur. Primo, ut sit invitatio omnium creaturarum ad laudem divinam; eritque sensus : Laudate Dominum de cœlis, id est Dominum cœlestem in cœlis habitantem, o cuncta creata; laudate eum in excelsis, id est in altis exsistentem, in sublimibus demorantem, videlicet in mentibus contemplativis ac puris, in thronis cœlestibus, summisque cœlis. Secundo exponitur, ut sit invitatio excellentium creaturarum ad laudandum Deum, ut sit sensus : Laudate Dominum de cœlis, id est, vos qui estis in cœlis, videlicet creaturæ superiores atque cœlestes; laudate eum in excelsis, id est, vos qui estis in magnis dignitatibus, in excelsis ordinibus constituti; vel, Laudate eum in excelsis, id est magnis perfectionibus, summisque laudibus, adscribendo ei prædicata non parva aut mediocriter magna, sed omnino excelsa. Dupliciter autem laudatur Deus sublimis et benedictus ab intellectu creato. Primo in se ipso, attribuendo videlicet ei sublimia attributa, ejus increatam perfectionem designantia, sicut dum dicimus : Deus æternus, immensus, omnipotens, felix, justus, misericors. Secundo, commemorando opera ejus, et in illis ipsum opificem collaudando, sicut dum dicimus : Tu creasti cœlum et terram, et omnem ornatum eorum.12

(2) Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. Nomen Angelorum, et nomen Virtutum, interdum ponuntur pro specialibus choris sive ordinibus spiritualium substantiarum, quas Dionysius communiter nominat supermundanos animos, deiformes intellectus, cœlestes essentias, quarum sunt tres hierarchiæ, et ordines novem. Sed hoc loco angeli et virtutes non accipiuntur pro specialibus ordinibus; imo utrumque ipsorum significat omnes prædictas spirituales substantias. Omnes enim appellatæ sunt angeli, quoniam omnes sunt aliquo modo administratorii spiritus, in ministerium missi propter electos, eo modo quo Dionysius docet.3 Omnes quoque dicuntur virtutes, eo quod sint fortes et viriles atque idoneæ ad exsequendas omnes operationes divinas eis divinitus præstitutas. Hos ergo angelos et virtutes, custodes et dominos nostros alloquimur, invitantes eos ad Dei præconium, non quasi indigeant, aut torpentes seu lassi fieri queant in laude Altissimi; sed quasi congratulantes eis, ut dictum est plenius in præcedenti articulo. Sic enim loquimur operanti quod nobis placet, Age, age. Porro nequaquam debemus ista sine attentione diligenti proferre, sed triumphantis Ecclesiæ cives ac Regem corde sereno adspicere, cogitando quam hilariter, indesinenter, ac speciose Deum collaudent omnes sancti angeli, quemadmodum apud Isaiam inducitur:4 Clamabat alter ad alterum: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. Unde Dominus ait ad sanctum Job: Ubi eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?5

(5) Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellæ, videlicet astra fixa et planetæ, et lumen sensibile et insensibile, naturale et supernaturale. Si autem poneremus corpora cœlestia animata, sicut posuerunt summi philosophi, scilicet Aristoteles, Plato, Socrates, Avicenna, et sequaces eorum: quos etiam Judæorum præcipui theologi atque philosophi, scilicet Rabbi Moyses, et David auctor libri de Causis, multique alii sunt secuti: quibus christianorum quoque doctorum aliqui consenserunt, videlicet Origenes, sicut beatus Thomas in prima parte testatur; ipse quoque sanctus, sublimis et gloriosus Hieronymus idem sentire videtur, exponens illud Ecclesiastæ, Lustrans universa in circuitu pergit spiritus:6 si, inquam, taliter poneremus, possemus corpora cœlestia, videlicet orbes et astra, solem ac lunam, invitare ad laudem Dei, quemadmodum angelos. Quamvis Augustinus super Genesim et in Enchiridio, sub dubio relinquat, an corpora ista sint animata; non autem relinquit sub dubio quin, si animata essent, pertinerent utique ad societatem angelorum. Si vero amplius complacet opinio S. Basilii et Damasceni, dicentium quod corpora cœlestia sunt inanimata, quod etiam communius existimatur; tunc invitantur ad laudem Dei eo modo quo cetera inanimata et irrationalia. Generalis etenim modus quo omnis creatura Deum laudat, est, quod ejus bonitatem, sapientiam atque potentiam repræsentat, ejusque voluntati obedit, agendo et patiendo quod ipse præfixit. Laudant igitur sol et luna, stellæ et lumen Dominum, quoniam suo decore, dignitate atque potestate inducunt intellectuales creaturas ad laudem ac admirationem Creatoris. Et item quia a suo officio atque obsequio non recedunt, ipsorum motus et servitium laus Dei est.

(4) Laudate eum, cœli cœlorum, id est cœli majores et principaliores, videlicet cœli qui sunt supra septem cœlos planetatarum. Vel, per cœlos cœlorum designat cœlum empyreum; ponitque plurale pro singulari, quia, secundum Chrysostomum, hoc nomen, Cœlum, in Hebræo caret numero singulari. Unde et alibi Scriptura singulariter exprimit, Cœlum cœlorum, juxta illud Nehemiæ: Tu, Domine, fecisti cœlum cœlorum, et omnem exercitum eorum.78 Et aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini.9 Quid per aquas has intelligendum sit, diversimode assignant doctores. Antiqui enim doctores, præter Augustinum, dicunt supra firmamentum seu cœlum stellatum, esse veras aquas, quas Beda asserit glaciali soliditate supra firmamentum per modum crystalli esse suspensas: et ita essent ejusdem naturæ cum aqua elementari. Moderni vero doctores, Augustinum sequentes, communiter dicunt nequaquam esse aquas veras supra cœlos, sed per aquas has intelligendam esse nonam sphæram mobilem: quæ dicitur cœlum crystallinum seu aqueum, non quod sit de natura aquæ, sed quia cum aqua convenit in diaphaneitate: quemadmodum cœlum empyreum dicitur igneum, non quasi de natura ignis exsistens, sed tanquam cum igne in luciditate seu claritate conveniens. Verumtamen, secundum Thomam super secundum Sententiarum, cœlum empyreum non dicitur ideo lucidum, quod sensibiles radios fundat, quum non sit compactum (talis namque luciditatis causa, est congregatio seu compactio partium diaphani, ut dicunt Avicenna et Averroes, propter quod ignis in propria sphæra non lucet) ; sed dicitur lucidum, quoniam naturam lucis habet in se, quum sit maxime formale. Ad nonam sphæram seu cœlum aqueum reducunt astrologi motum cœli stellati ab occidente in orientem. Ponunt autem quidam eorum et decimam sphæram mobilem, quam dicunt esse causam diurni motus firmamenti seu cœli stellati ab oriente in occidentem.

Consequenter ponitur ratio cur omnia Deum teneantur laudare. (5) Quia ipse dicit, id est, intellectualiter intra se protulit practico intellectu, ut crearentur, et facta sunt ex nihilo ; ipse mandavit, id est, per voluntatem imperialiter jussit, et creata sunt. Vocat enim ea quæ non sunt, tanquam sint. Unde in Genesi habetur : Dixit

Deus, Fiat lux, Fiat firmamentum : et ita omnia dicendo creata sunt. Deus quippe est causa rerum per intellectum, juxta illud, Omnia in sapientia fecisti ;10 et per voluntatem, quemadmodum dictum est, Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit.11

(6) Statuit, id est, firmiter collocavit, ea jam prædicta, videlicet angelos, virtutes, solem, lunam, stellas, lumen, cœlos cœlorum, et aquas quæ super cœlos sunt, in sæculum sæculi, id est perpetuo.1213 Dedit enim eis incorruptibile esse, quamvis cœli et luminaria, quantum ad formam accidentalem, mutanda atque in melius commutanda credantur. Præceptum posuit, id est, certam legem operandi eis præfixit, et non præteribit, id est, præceptum istud non desinet. Unde Hieronymus ait : Præceptum posuit soli ut luceret per diem : et ecce per tantos annos nunquam præceptum ejus præterivit. Lunæ præceptum posuit ut per triginta dies crescat et decrescat : nunquam cursus ejus mutatur.

Mari præceptum posuit ut littora sua non egrediatur : venit Oceanus tumens fluctibus, et ipse redit, et præceptum observat. Grandis hominis honor, et grandis miseria ; sol tibi currit, et elementa tibi serviunt : et tu ignoras Creatorem tuum ! Totus mundus Deo servit, et præcepti ejus meminit : solus homo illud contemnit aut negligit ! O infelix hominum genus ! descendit ad te Deus, quoniam tu ad cœlum non vis ascendere : non tibi sufficit quod ipsum non suscipis, sed crucifigis, blasphemas, flagellas, nec tamen pœniten-tiam agis !

(7) Laudate Dominum universorum de terra, id est, o terrena et inferiora, videlicet dracones, id est serpentes squamosi et magni : qui habitant in cavernis seu speluncis aquosis, in temperamentum sui naturalis caloris, qui non repunt in terra, sed volant in aere, et cetera animantia terræ in quantitate excedunt. Aliqui per dracones intelligunt cete grandia, quoniam in Genesi, ubi nos habemus, Creavit14

Deus cete grandia, in Hebræo dicitur, Dracones magnos. Et omnes abyssi, id est particularia profundaque maria, seu profunda loca Oceani, in quibus habitant cete ;

(8) Ignis, id est elementum supremum, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, id est venti tempestuosi, concitantes procellas in mari, quæ faciunt verbum ejus, id est, divino præcepto obediunt, idque operantur ad quod divinitus ordinantur ;

(9) Montes et omnes colles, id est magni et parvi montes, ligna fructifera habentia sementem generis sui in se ipsis, et omnes cedri, quæ sunt arbores altæ ; (10) Bestiæ silvestres atque indomitæ, et universa pecora domestica, serpentes, id est animalia repentia, et volucres pennatæ. Omnia hæc laudent Deum, unumquodque secundum modum suum. Sed quid est quod inanimata et irrationalia et bruta alloquimur ?

Et respondendum, quod ea alloquimur, non ut ipsa intelligant verba nostra, sed ut nos ipsi ea nominando et considerando, inducamur ad Creatoris admirationem ac laudem. Nam, sicut in libro Sapientiæ dicitur, magnitudine speciei creaturæ poterit Creator horum cognoscibiliter videri.15 Invisibilia quoque Dei, per ea quæ facta sunt, cognoscuntur, testante Apostolo.16

Deinceps invitatur et excitatur ad laudem Dei ipse homo, propter quem facta sunt omnia ista terrena. (11) Reges terræ, id est regnorum et insularum, et omnes populi eis subjecti, principes, regibus inferiores, et omnes judices terræ, id est habitantes in terra, seu hominum in terra manentium, (12) Juvenes et virgines, senes cum junioribus : id est omnis conditio, omnis sexus, ætas et status humanæ creaturæ, laudent nomen Domini, id est Dominum nomine designatum; quia exaltatum, id est cunctis prælatum, est nomen ejus solius : id est, ipse solus universis sublimior est, imo omnia in infinitum excedit in omni nobilitate et perfectione. Propter quod in Ecclesiastico inducitur : Unus est Altissimus creator omnium, omnipotens Rex et metuendus nimis.17 Et Moyses ait : Non est alius deus in cœlo vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.18

(15) Confessio ejus, id est laus Dei, est super cœlum et terram, id est in Ecclesia triumphanti ac militanti, in patria atque in via. Unde alibi legitur : Operuit cœlos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.19 Et exaltabit in præsenti vita per gratiam, et in futura per gloriam, cornu populi sui, id est virtutem et dignitatem fidelium atque humilium.20 Humiles enim exaltat quotidie, dando eis spiritualem profectum. In die autem judicii collocabit eos ad dexteram suam;21 deinde ponet eos cum corpore et anima in regno majestatis paternæ, quatenus ubi ipse fuerit, et illi sint secum.22 De qua exaltatione electorum impii mirabuntur in die judicii, dicentes : Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore : ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est.23

(14) Hymnus, id est laus Dei cum cantico, est atque debetur omnibus sanctis ejus in cœlo et in terra. Nam et ipsi laude digni sunt, et Deum incessabiliter laudant. Qui autem sint sancti ejus, exemplificat : filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Ad litteram Psalmista vocavit filios Israel seu Jacob patriarchæ, sanctos Dei, quoniam tempore illo pene totus mundus declinavit ad idololatriam præter eos. Unde Moyses sæpe ait ad eos :24 Populus sanctus es Domino Deo tuo. Et hi filii Israel erant populus appropinquans Deo, bene vivendo. Sicut enim a Deo receditur per peccatum, sic ei appropinquatur per virtutes. Fides namque ostendit viam et finem seu terminum; spes vero incipit tendere; caritas autem unit nos Deo; et ceteræ virtutes, in quantum per caritatem informantur, Deo nos copulant. — Spiritualiter vero, per filios Israel intelliguntur omnes fideles seu Christiani Deum per fidem contemplantes : et istis est aut debetur hymnus, quemadmodum dicit Apostolus : Loquimini vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.25

Ecce psalmum cœlicæ amœnitatis decore fulcitum, et sancti amoris zelo refertum, audivimus : in quo devotissimus Dei cultor totam universitatis machinam, paucis creaturis nominatim expressis, ad summæ Trinitatis laudem hortatur : quatenus quod ipse per se implere non valet, ab illis impleatur. Dum ergo psalmum hunc canimus, mentem nostram ab omni distractione revocemus, zelo divini amoris accendamus, et omni custodia præservemus. Contemplemur insuper in universis creaturis, præsertim in cœlestibus, excellentiam Creatoris, in ejus contemplatione epulemur, in ejus præconio delectemur, ejus beatitudini affectuosissime congratulemur. Denique id personaliter impleamus, ad quod cetera omnia exhortamur, videlicet Deum laudantes et glorificantes, ad cujus laudem et gloriam omnia facta sunt. Vere etenim possibilius esset, cœlum et terram annihilari, quam hominem in laudibus Dei gloriantem non salvari.

PRECATIO.

Laudabilis Domine et gloriose, fac nos, precamur, cum angelis tuis et omni creatura te digne laudare : ut devotas tibi laudes jugiter proclamantibus cœtibus angelicis in gloria æternitatis nos associes.

Footnotes

  1. Gen. II, 1; ↩

  2. II Esdr. IX, 6. ↩

  3. Hebr. I, 14. ↩

  4. Is. vi, 3. ↩

  5. Job xxxviii, 4, 7. ↩

  6. Eccle. 1, 6. ↩

  7. II Esdr. ix, 6. ↩

  8. II Esdr. ix, 6. ↩

  9. omnes quæ ↩

  10. Ps. CII, 24. ↩

  11. Ps. CXXXIV, 6. ↩

  12. Gen. I, 3, 6. ↩

  13. Rom. IV, 17. ↩

  14. Gen. I, 21. ↩

  15. Sap. xiii, 5. ↩

  16. Rom. i, 20. ↩

  17. Eccl. i, 8. ↩

  18. Deut. iii, 24. ↩

  19. Habac. iii, 3. ↩

  20. Luc. xviii, 14. ↩

  21. Matth. xxv, 33. ↩

  22. Joann. xvii, 24. ↩

  23. Sap. v, 4, 5. ↩

  24. Deut. vii, 6; xiv, 2. ↩

  25. Ephes. v, 19. ↩

Chapter 242 of 244