Proœmium
CONFITEOR tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam, Pater, quia sic placuit ante te. Luc. x, 21.
Hæc sunt verba unigeniti Filii Dei ad Patrem æternum scripta, in quibus Christus secundum naturam assumptam gratias agit Patri æterno, eo quod sua supernaturalia documenta, utputa fidei christianæ mysteria legisque evangelicæ sacramenta, humilibus revelavit, quæ « sapientibus » atque « prudentibus », id est superbis, qui in oculis propriis magni et docti sunt, occultavit. Quemadmodum enim humilitas efficit mentem divinæ illustrationis capacem, quia substernit et subjicit eam Deo altissimo; ita superbia facit eam ad suscipienda gratiarum charismata prorsus indignam, eo quod reddat eam Creatori suo inobedientem atque rebellem. Hinc scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quoniam ab humilibus honoratur.1 In eodem quoque libro habetur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.2 Quod verbum tanti est ponderis, ut sacratissimi apostoli Petrus et Jacobus illud allegent in scriptis suis canonicis.3 Itaque qui sapientiæ dono perfundi, qui desuper illustrari ac edoceri, qui incerta et occulta sapientiæ Dei sibi manifestari desiderat, humilitate se vestiat, imo in omnibus profundissime se ipsum humiliet.4
Denique, sicut in exordio primitivæ Ecclesiæ Deus omnipotens per humillimos Christi discipulos, sanctos Apostolos, fidem ac legem evangelicam in toto orbe disseminavit, plantavit, firmavit; sic usque in præsens per tales hanc ipsam fidem ac legem sanctissimam in suo conservavit vigore, ita ut nec a tyrannis, neque ab hæreticis, neque a falsis fratribus potuerit hæc fides et lex exstirpari. Unde sperandum est quod nunc quoque similiter suæ succurret Ecclesiæ, ecclesiasticam unitatem reformando in ea.
Footnotes
Chapter 2 of 94