Articulus 1
De motivo editionis hujus tractatus.
QUARTO capitulo de Divinis nominibus magnus ille theologus S. Dionysius protestatur: Bonitas divina dicitur lumen, ex propria plenitudine omnem mentem illuminans, et intellectualia ac rationalia, scilicet angelos et homines, in superfuso radio congregans et concordans. Quemadmodum enim ignorantia (seu ratio huma-
¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532. na in quantum est defectiva) est divisiva ab invicem eorum qui ducti sunt in errores multiplices, ut in hæreticorum et schismaticorum multitudine constat; ita præsentia sive infusio lucis divinæ, est coadunativa eorum qui illustrantur, et conversiva seu reductiva eorum a multis opinionibus ad unam, veram, consistentem, divinam et inviolabilem veritatem.
Itaque causa tam variarum tamque discordantium opinionum in his quæ statum Ecclesiæ et animarum concernunt salutem, est carentia illustrationis supernæ : quam Deus sublimis et benedictus jam justo judicio subtrahit multis, quia indigni sunt ea. Hinc contra se mutuo altercantur, unusque alterum damnat, hæreticum atque schismaticum nominat. Hinc fidelibus, ne in hujusmodi schisma labantur, maxime necessaria est illuminatio instructioque divina, ut naturale lumen rationis per lumen gratiæ confortetur, atque directione Sancti Spiritus in omnibus concordent. Quod universis Christifidelibus summe necessarium esse cognoscens Apostolus, ait et orat : Deus patientiæ et solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi.1 Et iterum Philippenses affectuosissime exhortatur : Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes, nihil agentes per contentionem neque per inanem2 gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum.
Præterea, quia nunc, proh dolor! in Ecclesia Dei periculosissimum schisma emersit, in quo opiniones multifarie dissentientes nascuntur, quibusdam quasi pro Papa loquentibus atque scribentibus, aliis vero quasi pro concilio verbo et scripto agentibus, quorum tamen diversificatio in hoc præsertim consistit, quod una pars dicit Papam esse supra concilium, alia autem affirmat quod concilium sit supra Papam; idcirco de hac re quod Spiritus Sanctus, Spiritus utique veritatis et pietatis, dignatus est aut dare dignabitur, scribere cogitavi, tanto humilius hoc ipsum exordiens, tantoque minus de viribus meis præsumens, quanto minorem me esse cognosco et impotentiorem ad ista, quanto etiam difficilior præsens exstat materia : nempe altissimum et vere arduissimum est istud negotium, nec sine specialissima ope ac gratia Spiritus Sancti poterit expediri. Ejus ergo illuminationem, directionem et confortationem in cunctis cordialissime invoco, qui naturaliter bonus est, infiniteque pius, dulcis et liberalis.
Footnotes
Chapter 3 of 94