Laus Dei
Ego sum Deus, et non est extra me alius Deus, nec est similis mei.1 Ubi eras quando fundamenta terræ ponebam ? Quis posuit mensuras ejus ? Vel quis tetendit super eam lineam ? Super quo bases illius solidatæ sunt? Aut quis demisit lapidem angularem ejus, quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?2 Circumdedi illud terminis meis, posuique vectem et ostia, et dixi : Hucusque venies, et non procedes amplius, hicque confringes fluctus tuos tumentes. Numquid nosti ordinem cœlorum quos condidi, qui solidissimi sunt, quasi ære fusi ?3 Nunc igitur cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est.4 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Quis similis tui in fortibus, Domine ? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia?5 Date magnificentiam Deo nostro : Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus et rectus.67 Dominus regnabit in æternum et ultra.
†. Domine, exaudi, etc.
B. Et clamor meus, etc.
Oremus.
Trinitas supervivens, cujus beatitudinis gloria in se ipsa simpliciter infinita est ; fons vitæ, quæ omnem angelicam mentem intelligibili lumine imples, et omnem rerum ordinem pulchre distinguis, ornas ac regis, tibi per te et in te omnino sufficiens ; quæ es omnium rerum creatrix et finis ; quam intueri, universorum intellectuum consummata exstat felicitas : animam nostram reduc et stabili atque conserva in te, omnem a te elongantem occupationem a nobis semper avertens. Cui honor, beatitudo, vita et regnum per sæcula infinita. Amen.
†. Domine, exaudi, etc.
B. Et clamor meus, etc.
†. Benedicamus Domino.
B. Deo gratias.
†. Animæ omnium fidelium, etc.
AD VESPERAS.
Adsit nobis, etc.
†. Illustra, Domine, faciem tuam super servum tuum.8
B. Salvum me fac in misericordia tua.
†. Deus, in adjutorium, etc.
B. Domine, ad adjuvandum, etc.
†. Gloria Patri. Alleluia.
Hymnus.
Lumen verum, vivum, plenum, Coævum fundens radium, Bonum, purum et amœnum, Producens germen optimum ; Mens paterna, sempiternum Verbum in te semper gignens,
Et cum ipso coæternum Compar tibi Flamen spirans : Fac nos aptos et benignos Ad te laudandum jugiter ; Visione tua dignos Nos, Deus, fac perenniter. Laus, hymnus, reverentia, Majestas, sapientia Sit regnanti Deo vivo, Adorando, uni, trino. Amen.
Ant. Nemo novit Filium.
Psalmus 88.
Misericordias Domini in æternum cantabo.9
Confitebuntur cœli mirabilia tua, Domine : etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei ?
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum ; magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Domine Deus virtutum, quis similis tui ? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.10
Tui sunt cœli, et tua est terra : orbem terræ et plenitudinem ejus tu fundasti ; aquilonem et mare tu creasti.
Benedictus Dominus in æternum ;11 fiat, fiat.
Ant. Nemo novit Filium nisi Pater ; neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare :12 sed et Spiritus Sanctus est qui scrutatur etiam profunda Dei.13
Ant. Te laudo.
Psalmus 16.
Exaudi, Domine, justitiam meam ;14 intende deprecationem meam.
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
A resistentibus dextræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt.15
Gloria Patri.
Ant. Te laudo, te adoro atque glorifico ; nec tamen dignum aliquid agere me posse cognosco, o superessentialis, supervoluptuosa superinfinitaque Trinitas, cui astra matutina ac universa supercœlestis triumphans Ecclesia indesinenter decantant : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens ;16 pleni sunt cœli et terra gloria tua.
Ant. Quod autem.
Psalmus 17.
Diligam te, Domine fortitudo mea : Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.
Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum.
Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ;17 Deus meus, illumina tenebras meas.
Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.
Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata ; protector est omnium sperantium in se.
Quoniam quis Deus præter Dominum ? aut quis Deus præter Deum nostrum ?
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus ; et exaltetur Deus salutis meæ.18
Gloria Patri.
Ant. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.19
Capitulum.
Locutus est Jesus discipulis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra ;20 euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
R. Deo gratias.
R. Apparuerunt Apostolis dispertitæ linguæ tanquam ignis, seditque Spiritus Sanctus supra singulos eorum. † Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, alleluia.
†. Loquebantur Apostoli variis linguis magnalia Dei, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.21 Et repleti.
†. Gloria Patri. Alleluia.
Hymnus.
Exemplaris veritas, Lux, vita, mens et unitas, Tu fontale principium Universorum entium. O Personæ infinitæ ! Te adoro, colo rite, Pater, Verbum, sacrum Flamen; Meum semper sis juvamen. Abeunte lucifluo Sole, adsis continuo, Fulgens semper nostro cordi, Ut resistat omni sordi. Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paracleto, Et nunc et in perpetuum. Amen.
†. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.
B. Laudemus et superexaltemus eum in sæcula.
Ad Magnificat, Ant. Millia millium.
Canticum beatissimæ Virginis Mariæ.
Magnificat anima mea Dominum.22
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies, timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
Gloria Patri.
Ant. Millia millium tibi, o sancta, adoranda supergloriosaque Trinitas, ministerant; et decies millies centena millia tibi adsistunt : non enim est numerus militum tuorum.
Footnotes
-
Is. xlvi, 9. ↩
-
Job xxxviii, 4-11. ↩
-
Ibid. 33; xxxvii, 18. ↩
-
Exod. xv, 1, 2. ↩
-
Exod. xv, 11. ↩
-
Deut. xxxii, 3, 4. ↩
-
Exod. xv, 18. ↩
-
Ps. xxi, 1. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 2. ↩
-
Ibid. 6-13. ↩
-
Ibid. 53. ↩
-
Matth. xi, 27. ↩
-
I Cor. ii, 10. ↩
-
Ps. XVI, 1. ↩
-
Ibid. 7-9. ↩
-
Ib. VI, 2. ↩
-
Ibid. 29-32. ↩
-
Ibid. 47. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Matth. XXVIII, 18, 19. ↩
-
Act. II, 4, 11. ↩
-
Luc. I, 46 et seq. ↩
Chapter 26 of 33