Laus atque confessio Dei
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine; Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui Iocutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.
†. Domine, exaudi, etc.
B. Et clamor meus, etc.
Oremus.
Trinitas superpulchra, superbenedicta, essentialiter sancta, quæ es una essentia, una virtus, una potentia: in qua Pater est mens supersapientissima, sui ipsius conceptum in se incommutabiliter gignens; Filius autem Verbum mentis paternæ, in quo quidquid Patris est, plenissime lucet; Spiritus Sanctus utriusque amor, dulcissimus nexus, jucundumque osculum ac suavis amplexus: imaginem tuam in nobis indesinenter reforma, perfice et inhabita. Et quoniam non nisi a purgatissimis mentibus cerneris, da nobis semper mentem in te absolutam et liberam, affectuosam et puram, animo ac sensualitati fortiter dominantem. Cui honor, beatitudo, vita et regnum per sæcula infinita. Amen.
†. Domine, exaudi, etc.
B. Et clamor meus, etc.
†. Benedicamus Domino.
B. Deo gratias.
†. Animæ omnium fidelium, etc.12345
Footnotes
Chapter 32 of 33