Skip to the text

Laus Dei

Pars mea Dominus, dixit anima mea :1 propterea exspectabo eum. Bonus es, Domine, sperantibus in te, animæ quærenti te. Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.2 Quis non timebit te, o Rex gentium?3 Tuum est enim decus, qui posuisti arenam terminum mari, qui das solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis.4 Domine Deus, ecce tu fecisti cœlum et terram in fortitudine tua magna. Non erit tibi difficile omne verbum, qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos. Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi. Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu : cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique juxta opera sua.5 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ :6 quia pauperes facti sumus nimis. Adjuva nos, Deus salutaris noster; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Ne confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam.7 Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis.8 Benedictio, honor et gloria atque potestas Deo Patri et Agno cum Spiritu Sancto paracleto in æternum regnanti, uni soli vero Deo. Amen.9

FINIS.

Footnotes

  1. Thren. III, 24, 25. ↩

  2. Jer. x, 6, 7. ↩

  3. Jer. v, 22. ↩

  4. Jer. xxxi, 35. ↩

  5. Jer. xxxii, 17-19. ↩

  6. Ps. LXXVIII, 8, 9. ↩

  7. Dan. III, 42. ↩

  8. Is. LXXX, 7. ↩

  9. Apoc. V, 13. ↩

Chapter 33 of 33