Skip to the text

Capitulum

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

B. Deo gratias.

B. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, † Plenum gratiæ et veritatis, alleluia.

†.1 Tres sunt qui testimonium perhibent in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus; et hi tres unum sunt. Plenum.

†. Gloria Patri. Alleluia.

†. In Deo salutare meum et gloria mea. B. Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

Ant. Gratias agimus.

Canticum.

Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.

Quia viderunt oculi mei salutare tuum.

Quod parasti ante faciem omnium populorum.

Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel.

Gloria Patri.

Ant. Gratias agimus tibi, Pater omnipotens, qui ideo Filium tuum carissimum nostræ voluisti naturæ, Spiritu Sancto cooperante, esse participem, ut nos divinæ efficiamur naturæ consortes. Et ideo cum Angelis, Archangelis atque Virtutibus, cumque universo exercitu curiæ cœlestis, grates tibi laudesque pangimus, te cum illis in regno majestatis incessabiliter laudare optantes.

Footnotes

  1. I Joann. v, 7. ↩

Chapter 31 of 33