Sermo 1
DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ
SERMONES SEX
DE
SACRAMENTO EUCHARISTIÆ SERMONES SEX¹
De sacramento Eucharistiæ, et triplici gradu honorantium illud.
CARO mea vere est cibus.1 Joann. vi, 56. Dominus ac Salvator, in cujus dextera ignea lex est, igneam legem dedit hominibus : propterea evangelica lex, lex appellatur amoris. Nonne omnia quæ in evangelica lege traduntur, sincerissimum et ferventissimum flagrant amorem? Exordium quippe evangelicæ legis, est annuntiatio illa dominica qua sanctus archangelus Gabriel sacratissimæ ac præelectissimæ Virgini incarnationem Verbi æterni ex ea mox futuram denuntiavit :2 Ecce (inquiens) concipies et paries filium. Hæc fuit denuntiatio excellentissimæ caritatis, ex qua prodiit ac manavit quod Pater æternus unicum Filium suum misit et dedit hominibus, uniens ei naturam humanam, formans et aptans ei ex purissimis sanguinibus felicissimæ Virginis, humanæ carnis substantiam.3 Ideo ait Scriptura :
Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret.4
Denique, propter nimiam caritatem5 suam qua dilexit nos, Deus Pater Filium suum misit in similitudinem carnis peccati.6 Deinde Dei Filius incarnatus, ex eadem ineffabili caritate et incomprehensibili dignatione, in terris videri et inter homines conversari dignatus est :78 qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, viam salutis exemplis ac documentis plenissime demonstrando. Post hæc, novissimam cum suis discipulis agens cœnam, omnem dilectionis excedens mensuram, supermirabile instituit sacramentum, in quo se ipsum proposuit ac donavit in cibum, et sanguinem suum in potum, exhibens se datorem et donum ;9 et paulo post, se ipsum obtulit Patri oblationem et hostiam in odorem suavitatis, ad detergendum omnem labem iniquitatis, omnem fœtorem turpitudinemque totius transgressionis.10 Atque, ut omnium horum jugis ac fervens, grata et præcordialis in nobis sit, perseveret, inardescat memoria, Apostolos suos in eadem cœna instituit sacerdotes, committens eis celebrationem tanti mysterii, consecrationem corporis et sanguinis sui, dicens :11 Hoc facite in meam commemorationem.
Itaque sponsa Verbi, Ecclesia, cupiens pro viribus utcumque rependere vicem tanto benefactori, merito non solum quotidie12 in suo secreto et in Missæ officio, sed et specialissime semel in anno, in hoc festo præcipuo, tanti sacramenti agit solennia, caritatem, liberalitatem, benefi-
¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.131415 centiam sui recolit Salvatoris, gratias agit, laudes concinit, ipsumque Sacramentum dignissimum reverenter circumfert processionaliter, cum supplici adoratione deducit, et usque in locum suum prosequitur : quod in deportatione tabernaculi Moysis et arcæ testamenti olim exstitit figuratum.
Præterea, sicut in deportatione illa tres exstiterunt ordines ministrorum quod eis commissum fuerat exsequentium, quorum officia sic erant distincta, quod quidam grossiora, quidam spiritualiora exsequebantur; ita in processione deductionis sacramenti istius (quod verum summæ Deitatis tabernaculum rite censetur, et arca novi Testamenti, supersuavissimum continens manna cœleste, verissime appellatur) quidam Christifidelium corporaliora, nonnulli cœliformiora, ceteri medio modo se habentia obsequia, præconia, holocautomata offerunt Redemptori.
Tres namque sunt gradus laudantium ipsum. Primus, eorum qui in exterioribus actibus Christum honorant, campanas pulsando, ardentes cereos deferendo, hymnos, psalmos et cantica concrepando, itinera quoque et plateas mundando, ramisque arborum et consimilibus ornando hæc ipsa, quatenus per hæc omnia Deum juxta suum modulum venerentur, et per exteriora ad interiorem honorificentiam provocentur. Sic B. Franciscus in conversionis suæ exordio consuevit sumpta scopa per ecclesias materiales discurrere et ipsas scopare, ad insinuandum quod domum Dei, corda fidelium, decet sanctitudo, et quod viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.1617
Secundus gradus, isto sublimior, est eorum qui totis viribus Deum intra se laudant, cum Psalmista dicentes :18 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, id est toto intellectu et universo affectu. Quorum mens tota diligentia et conatu intenta est sensui verborum sanctorum, et considerationi majestatis ejus quem laudat, colit et invocat; et quorum affectus in hujusmodi meditationibus exardescit igne amoris. Qui cum Apostolo dicere queunt : Psallam spiritu, psallam et mente. Qui gratiose experiuntur quod fatetur vir sanctus : Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi;19 itemque : Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Hi plane psallendo virtutes experiuntur psalmorum, et gustant quam dulcis est Dominus. Denique tales in psallendo et orando fatigari vix poterunt. Reficiuntur namque assidue dulci sapore dulcedinis increatæ, bonitatis immensæ Deitatis superpulcherrimæ; fugit ab eis acediæ spiritus, somnolentiæ torpor, negligentia vilis ac impia; quorum animæ sicut adipe et pinguedine adimplentur interno dulcore, sancta devotione, divini amoris ardore.
Tertius gradus cultorum Dei ministrorumque Christi, est eorum qui contemplationis gratiam sunt sortiti, qui ascenderunt ad cor altum, atque in speculationis arce sunt constituti; quorum sinus cordis in regionem lucis incircumscriptæ extentus, defixus, absorptus, feliciter cernit quam angusta et modica sit omnis creatura respectu et comparatione superexaltati interminabilis Dei; qui quanto incomprehensibilem excellentiam Creatoris limpidius contemplantur, tanto propriam parvitatem, defectuositatem, imo vanitatem et nihileitatem profundius intuentur, cordialius aspernantur, seque ex intimo cordis affectu vehementius indesinenter humiliant, cum Propheta dicentes : Substantia mea tanquam nihilum apud te est; numquid confitebitur tibi pulvis? Hinc se ad depromenda supergloriosi Dei præconia impares prorsus et omnino indignos recognoscunt, exclamant, testantur, dicentes : Quis poterit stare ante conspectum Domini Dei sancti hujus?20 Etenim columnæ cœli pavent ad conspectum ipsius;21 sub quo demum curvantur qui portant orbem.
Isti ad Dei præconia se insufficientes advertunt indignosque judicant : tum consideratione propriorum defectuum, certi quod non sit speciosa laus in ore pecca- Eccl. IV. 8.222324252627 toris, et quoniam peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas?28 Tum consideratione propriæ parvitatis et defectuositatis in naturalibus. Homo enim in universitate intellectualium creaturarum est infimæ speciei et debilissimæ intellectualitatis, in tantum quod sicut materia prima se habet in ordine rerum, ita intellectus humanus in ordine intellectualium naturarum. Hinc fragiles vehementer, imo fragilissimi sumus, ad mala pronissimi, facillime labimur, instabiles reperimur. Ad hæc accedit vilitas corporis, corruptio fomitis, instabilitates mentis, et necessitates carnis. Tum consideratione infinitæ excellentiæ Dei, cujus tanta est dignitas, honorabilitas, sanctitas et majestas, quod quamvis unus homo impenderit ei tantam venerationem quantam tota universitas creaturarum, adhuc ipse veneratione in infinitum majori consisteret dignus. Tanto ergo Dominum Deum nostrum perfectius veneramur, devotius colimus sublimiusque laudamus, quanto clarius speculamur atque humilius profitemur nos ab ejus condignis præconiis, condecentibus cultibus debitisque obsequiis in infinitum deficere, omnino occumbere, imo et hoc ipsum quod exhibemus, et breviter, quidquid sumus, possumus et habemus, ab ipso nos suscepisse testamur, et totum nos ei debere depromimus. Sicque cognoscimus et sentimus quam vere dixit Salvator : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debuimus facere, fecimus.29 Hanc sapientiam salutarem, hanc practicam ejus salubrem, hoc exercitium contemplativum, amorosum, flammigerum, divinus et magnus Dionysius libro de Mystica theologia docuit et descripsit.
Præterea, quum unusquisque in illud potissime transformetur cui ferventiori amore ac pleniori affectu unitur, cujusque actionibus totalius conformatur ; amator sincerus, fervidus cultor, dum per privati exstirpationem amoris a se ipso prorsus alienatur, ac circa Creatorem per contemplativæ exercitia vitæ ferventer ac jugiter occupatur, recte asseritur a se ipso deficere, jamque non ipsemet vivere, sed Deus in eo : et ita in nihilum redigi perhibetur, non amittendo esse naturæ propriamve substantiam, sed quia non stat reflexus ad se, nec quærens se ipsum, nec quidquam finaliter in se, ad se aut propter se, sed totum in Deo, ad Deum et propter Deum, nec vivens secundum propriæ inclinationem naturæ, sed juxta tenorem legis divinæ exigentiamque caritatis supernæ ; et ita intentus est contemplationi et amori ipsius, quod non appetit neque advertit se ipsum, et interdum nihil creatum : ideo perhibetur per seraphicæ dilectionis ardorem liquefieri et resolvi, atque in contemplationis suæ objectum, hoc est in totius luminis fontem illuminationisque principem, Deum summum, omnipotentem, tanquam in infinitæ profunditatis oceanum interminabiliumque deliciarum ac æternalium divitiarum abyssum, mergi, profundari, submergi et absorberi, et itidem unum fieri cum eodem, unum esse et vivere, loquendo de unitate intimæ ac simplificantissimæ caritatis, non de unitate substantialis identitatis.
Isti sunt modi loquendi mysticæ theologiæ, qui sunt sane ac sapienter intelligendi; qui et in Scriptura fundantur canonica, et evangelicæ legis auctoritatibus fulciuntur, quum et Veritas dicat : Rogo, Pater, ut credituri in me omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut sint consummati in unum ; et denuo : Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Juxta hunc modum loquendi ait Apostolus : Vivo, jam non ego, vivit vero in me Christus ;30 et iterum : Qui adhæret Deo, unus spiritus est. Verumtamen non videtur multum expediens quod simplices multum se occupent in hoc modo loquendi, quibus et ipse loquendi modus posset de facili occasio fieri alicujus occultæ elationis aut vanitatis.
Denique, eruditos in his et mysticam theologiam utcumque expertos, decet caute et appropriate loqui de his, et obscuros sermones elucidare, ne scandalizentur legentes seu audientes. Nam et in sermone cujusdam legi hæc verba : Impossibile esset hominem recte hoc modo in se ipso liquefactum, submersum seu annihilatum, a Deo finaliter derelinqui. Propositio ista videtur incaute prolata : nempe hujusmodi homo ad se relapsus, elevatione illa actuali cessante, adhuc non esset confirmatus in gratia, imo posset peccare mortaliter, sicut et sæpius contigit, Augustino dicente : Vidi cedros Libani corruisse, de quorum casu non magis suspicabar quam Hieronymi atque Ambrosii. Certe David rex, qui a pueritia sua, quum adhuc pasceret greges, in pascuis gratia theoricæ contemplationis ac motibus anagogicæ inflammationis fuit præventus, post tot propheticas illuminationes, post tot supernas contemplationes altissimas, post tot divinarum dulcedinum degustationes, post tot mysticæ theologiæ visiones, amorosos excessus ac transformationes, ardores, in gravissima delapsus est scelera, quum jam senex et pene sexagenarius esset, nec impossibile esset taliter lapsum et tam ingratum ac vilem effectum relinqui a Deo finaliter.
II Reg. xi.
His breviter tactis, redeundum ad diligentem et affectivam considerationem indicibilis caritatis, piissimæ dignationis, munificentissimæ communicationis et summæ liberalitatis Domini Dei nostri propter nos incarnati, qui totum quod ex nostro et a nobis assumpsit, nobis impendit, et ad nostrum convertit profectum. Certe, quum caritas, ut divinus Dionysius protestatur, virtus sit unitiva, constat Filium Dei tanto viscerosius nos amasse, tanto æstuantius nos dilexisse, quo se nobis vicinius junxit, quo magis dignanter se nobis applicavit, quo se ipsum et sua copiosius nobis communicavit ac dedit. Quid autem tam propinquat, tam intime jungitur alteri, ut cibus edenti, ut potus bibenti, ut medicina sumenti ? Et ecce quem cœlum empy-
De Divin. nom. c. iv. reum capere nequit, quem cœli cœlorum circumscribere in deitatis natura nullatenus valent, in assumpta natura, sub sacramentali permodica forma, nostra ingreditur ora, ut et sic gratiosius nostra introeat corda, sicque animarum nostrarum medeatur languoribus, intellectum nostrum sapientiæ suæ perlustret impleatque splendoribus, voluntatem divini amoris succendat ardoribus, memoriam confirmet atque stabiliat in se, imo nos totos convertat, transformet, rapiat in se, possideat semper, et ad sui ipsius beatificam fruitionem perducat. Heu, cor durum, cor vile, ingratum, quod tanta caritas non accendit, tot et tanta beneficia non emolliunt et compungunt, tanta dignatio, imo et humiliatio Christi altissimi non vehementer humiliat, tanta liberalitas ad munificentiam non inducit !
Quid retribuemus Domino pro omnibus quæ retribuit nobis ? Gratias præcordiales ei incessanter agamus : imo hoc indefesse et anxie deprecemur ut sibi nos gratos efficiat, ita ut in omni eventu, in prosperis et adversis, et potissime in adversis, in persecutionibus et flagellis, in correptionibus fraternis castigationibusque paternis, cum omni tranquillitate, patientia, humilitate grates suæ providentiæ circa nos referamus ; nec solum ei, sed et vicariis ejus et proximis nostris, per quos ipse nos in præsenti corripere, corrigere, humiliare, purgare, sanare, imo et salvare dignatur. In his sicut in omnibus divitiis gloriemur, quia revera prospera potius quam adversa sunt nobis. Nonne ineffabiliter saluberrimæ consistunt hæ medicinæ, per quas a vitiis et peccatis incomparabiliter nobis nocivis eruimur et curamur, gratiarum charismatibus adimplemur, ab horrendis et inæstimabiliter diris et afflictivis purgatorii pœnis, imo ab inferni suppliciis præservamur, et compendiosissimo securissimoque itinere ad æternæ bravium felicitatis transferimur ?
Nemo nostrum tam obtusus et imperitus, tam excæcatus et obduratus exsistat,
Ps. crv.31 12. ut in correptionibus et correctionibus, in exercitationibus et probationibus æstimet sibi injuriam fieri, sed potius dicat ex intimo corde : Peccavi, et vere deliqui, et ut dignus eram non recepi. Erubescamus nos barbati et negligentes in schola virtutum discipuli, quod infra tot dies et menses, et (quod erubescibilius, imo ac damnabilius est) infra tot annos nostræ vocationis tam parum profecimus, ita ut adhuc vix verbum increpationis aut exercitationis æquanimiter ferre possimus. Pensemus quid venerabilis illa Judith tempore gravissimæ tribulationis locuta sit : Non ulciscamur nos (inquit) pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia esse minora, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem et non ad perditionem nostram evenisse credamus. Quid ad ista dicturi sunt qui pie correpti mox contradicunt, excusant, probari quod dicitur petunt ? Si, ut Thomas in secunda secundæ testatur, mortaliter peccant etiam rei mortis qui coram judice sua fateri crimina renuunt pro quibus sunt occidendi, non obstante quod timor mortis culpam non parum alleviat : quid pœnæ, quid damnationis his imminet qui culpas suas coram superioribus suis aut negant, aut palliant, aut nimis extenuant ? Quod etiam contra Aristotelis est doctrinam, qui in Ethicis docet, quod quamvis a veritate nunquam sit recedendum, tamen in recitatione seu accusatione culpæ alterius magis divertendum est ad minus, in accusatione autem et narratione propriæ culpæ potius est declinandum ad majus.
Itaque, ut huic dignissimo sacramento Eucharistiæ juxta parvitatis nostræ possibilitatem digni reddamur appropinquare ac reverenter occurrere, atque salubriter ipsum suscipere, emundemus nos ab omni inquinamento mentis et corporis, et per iter disciplinæ regularis ad perfectionem prudenter ac indefesse tendamus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Luc. xxxiii, ↩
-
Luc. i, 26 i seq. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Joann. iii, 3. ↩
-
Ephes. ii, 4; ↩
-
Ephes. ii, Rom. viii, ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Matth. xxvi, 26-28; ↩
-
Ephes. v, 2. ↩
-
Luc. xxii, 19. ↩
-
1 Cor. xi, 23-25. ↩
-
Rom. viii, 3. ↩
-
Luc. i, 26 et seq. ↩
-
Deut. xxxiii, 2. ↩
-
Prov. III, 17. ↩
-
Ps. XCII, 5. ↩
-
Ps. CX, 1. ↩
-
Ps. LXX, 23. ↩
-
I Reg. VI, 20. ↩
-
Job XXVI, 11. ↩
-
Ps. cx, 12, 13. ↩
-
Ps. LXIII, 7. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
I Petr. II, 3. ↩
-
Ps. LXV, 17. ↩
-
I Cor. xiv, 15. ↩
-
De. xlix. 16. ↩
-
Luc. xvii, 10. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Ps. cxv. 12. ↩
Chapter 1 of 6