Skip to the text

Sermo 5

De impedimentis celebrationis et communionis; et specialiter an hominibus passionatis, amaritudinem in corde gestantibus, liceat communicare aut celebrare.

SACERDOTES qui accedunt ad Dominum, sanctificantur, ne percutiat eos. Exod. xix, 22.

Manifestum est ad consecrationem sacramenti istius debitam materiam requiri ac formam atque intentionem; sed nunc de impedimentis loqui intendo, sine quorum remotione ac evitatione non potest quis licite celebrare neque communicare. Et constat in primis requiri quod homo, facta debita discussione conscientiæ suæ, non sit sibi de mortali conscius culpa non contrita nec confessa, quamvis in aliquo casu possit sufficere propositum confitendi tempore opportuno. Hinc omne peccatum mortale impedimentum est communicandi ac celebrandi. Nihilo minus quædam peccata speciali ratione hominem reddunt ad perceptionem et celebrationem hujus altissimi sacramenti indignum. Hoc etenim sacramentum, sicut ostensum est, præcipue est sacramentum caritatis et unitatis, pacis et unanimitatis:1 ex quibus constat effluere viscera pietatis, atque affectum dulcedinis. Hinc a susceptione sacramenti istius impediunt præsertim ea quæ his contrariantur virtutibus, utputa odium, rancor, invidia, dissensio, divisio, turbatio, discordia, crudelitas, amaritudo.

Insuper, quum istud sit sacramentum maximæ spiritualitatis, ad cujus celebrationem ac participationem devotio exigitur actualis, hinc vitia carnis, et ea quæ mentem vehementer deprimunt, implicant, inquietant, ab ipso impedire noscuntur. In quorum figuram, in veteri Testamento quidam de stirpe Levi et Aaron ab oblatione hostiarum prohibebantur legalium: inter quos specialiter nominati fuerunt herniosi, qui scilicet pondus turpitudinis ferunt in corde.2 Sacerdotibus ergo, præsertim religiosis, summe incumbit implere quod ait Apostolus:3 Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos;4 estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis;5 itemque: Obsecro vos in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Hæc et plura his consimilia scripsit Apostolus, non solis religiosis, sed universis fidelibus, etiam sæcularibus et conjugatis. Ad omnes igitur Christianos pertinent ista, sicut et id quod rursus idem hortatur Apostolus:6 Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Imo et ita ad unumquemque spectat credentium quod jubet Salvator:7 Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.

Denique, ad perfectam impletionem præcepti de caritate cuncta evangelica ordinantur consilia, triaque vota religiosorum, et universa statuta eorum. Quod si ad hæc etiam sæculares tenentur, quid de religiosis censendum est qui tam faciliter offenduntur, irascuntur, indignantur, contendunt, et cum aversione, rancore et duritia incedunt, ita ut nec benevolentiæ signum nec verbum pium suis velint confratribus impertiri, imo non caritatis dulcedine, sed felleæ amaritudinis punctione replentur, affliguntque miseri semetipsos, in præsenti habentes et in futuro habituri infernum, nisi resipiscant pœnitendo idonee? An ignoras, qui talis es, quod nulla sit vita deterior quam corpore simul habitare, non mente, nec concordiam servare? Certe, ut sancti Patres testantur, homo religiosus qui non studet nec assuescit in claustro quotidie refrenare ac frangere semetipsum, et proprias relinquere voluntates, passionumque impetus superare, obedientiam adimplere, abnegare et mortificare quidquid caritati contrarium est, multo fit pejor quam si mansisset in sæculo, aut quam homines sæculares. Nam, ut asserit Dominus, cui plus datum est, plus requiretur ab eo;8 atque, ut princeps docet Apostolorum, melius illis esset non cognoscere viam justitiæ, quam post cognitionem retrorsum reverti.9 Numquid talis ad veram tendit perfectionem, sicut sua ipsum constringit professio?

Præterea advertendum, quod motus et punctiones ac impetus passionum sentire, non statim damnabile est, sed consentire eisdem. Immorari vero et non satis celeriter viriliterque abjicere, culpa non caret; et nisi ratio reluctetur, dissentiat atque prævaleat, fit mortale. Qui autem pulsatur his motibus, et in lucta consistit, invocans Dominum, a communione et celebratione non prohibetur. Nam et aliqui ex naturali dispositione ad hujusmodi aculeos passionum sunt proni, qui pro gratia resistendi instanter et prævalendi salubriter, ad Sacramentum tanquam ad fontem salutaris auxilii possunt accedere: ita tamen ut in meditatione assidua et recogitatione attenta passionis dominicæ enitantur passionum suarum amaritudines dulcorare, adversa æquanimiter sustinere, in abjectione et subjectione, in correptione et correctione, in admonitione et instructione salubri gaudere et gratias agere.

Amplius, quum celebrare, sit tam privilegiatum ac dignissimum opus, Dei Patris omnipotentis, imo et totius superexcellentissimæ Trinitatis præcipue honorativum, passionisque Christi et ceterorum ipsius mysteriorum ac beneficiorum eximie recordativum, toti quoque Ecclesiæ, imo vivis ac mortuis potissime subventivum; admonendi sunt sacerdotes ut quotidie celebrare non cessent, nisi speciale occurrat obstaculum; imo sic conversari, taliter proficere satagant, quod ad celebrandum quotidie, quantum humana sinit fragilitas, suo modo sint digni, implentes illud archiapostoli beatissimi Petri: Omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles;10 et quod sanctus admonet Paulus: Induite vos, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem in caritate, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam;1112 itemque: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;1314 omnia facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei.15

Quum hæc et consimilia apostolica et evangelica documenta omnibus injuncta sint Christianis, pensemus quam vile, detestabile atque damnabile, quam erubescibile, turpe et abominabile sit homines religiosos in istis deficere, ita ut querulosi, contentiosi et turbativi sint invicem, indignabundi, amari ac partiales, non pensantes quod sanctus scribit apostolus Jacobus : Si zelum amarum habetis et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim sapientia ista desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis. O quam sententiosa sunt omnia verba ista ! quam dulcem gereret vitam, etiam in præsenti, qui ea impleret ! et quam longe sunt ista a Fratribus immansivis, hominibus proprii capitis, filiis proprii sensus, qui graves sunt sibimetipsis ac aliis !16 Nempe qui vere est sapiens, suavis est animæ suæ.17 Non autem est sensus ubi abundat amaritudo. Hinc namque et Moyses populo duræ cervicis, filiis Israel, dixit :18 Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Paulusque universis fidelibus : Pacem (inquit) sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum ; contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.19 Nempe, ut Climacus loquitur, frequenter unus canis totum gregem turbavit, et inficit una morbida ovis multas.

Itaque, quæ pacis sunt, sectemur, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.20 Deus autem patientiæ atque solatii det omnibus nobis id ipsum sapere in alterutrum, ut unanimes, uno ore honorificemus Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi in Spiritu Sancto.2122 Placeatque unusquisque proximo suo in bonum ad ædificationem, ut omnes unum simus in Domino, pacifici semper et concordes in illo.23 Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Turbatores vero et turbulenti patrem suum diabolum imitantur, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum ;24 imitanturque eum qui sunt ex parte ipsius, qui dissensiones et scandala concitant.25 Et scimus quia væ homini illi per quem scandalum venit. Nam, ut legislator noster testatur, quicumque scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.26 Quod si ita damnabile est unum scandalizare pusillum, quantæ damnationis est multos scandalizare hujusmodi, aliorum impedire profectum, retardare processum, fervorem exstinguere, et ad remissius agendum inducere ?

Porro, diabolica mala, detractio, sururatio, discordiæ seminatio, in infinitum sint longe a nobis. Sed et levitates, dissolutiones, cachinnationes, tanquam spiritualium venena profectuum sollicite evitemus. Nam qui sine timore est, justificari non potest ;27 et qui timet Deum, nihil negligit.28 Universa demum quæ agimus, sub ordine divini amoris ponamus, et cuncta exercitia nostra interiora et exteriora, ad ferventissimum ac sincerissimum Dei et proximorum (potissime Dei) amorem, indesinenter ac sapientialiter referamus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. p. 455 A et s.; 458 D et s.; 469 B et s. ↩

  2. Lev. xii. 20. ↩

  3. Ephes. v. 1, 2. ↩

  4. Ibid. v. 32. ↩

  5. Ibid. 1-3. ↩

  6. Rom. x. 16-18. ↩

  7. Matth. 5. 14. ↩

  8. Luc. XII, 48. ↩

  9. II Petr. II, 21. ↩

  10. I Petr. III, 8. ↩

  11. Coloss. III, 12, 13; ↩

  12. Ephes. IV, 2. ↩

  13. Philipp. II, 1-3. ↩

  14. Hebr. xii, 2. ↩

  15. Philipp. ii, 14, 15. ↩

  16. Eccl. xxxvii, 22. ↩

  17. Eccl. xxi, 15. ↩

  18. Deut. xxix, 18. ↩

  19. Hebr. xii, 14, 15. ↩

  20. Rom. xiv, 19. ↩

  21. Rom. xv, 5, 6. ↩

  22. Ibid. 6. ↩

  23. Galat. iii, 28. ↩

  24. Matth. v, 9. ↩

  25. Sap. ii, 24, 25. ↩

  26. Matth. xvi, 7. ↩

  27. Eccl. 15. ↩

  28. Eccl. 19. ↩

Chapter 5 of 6