Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN ABDIAM PROPHETAM

ABDIAM PROPHETAM

ENARRATIO

DICUNT doctores Hebræi atque catholici, hunc esse Abdiam qui fuit dispensator domus Achab regis Israel. Qui Abdias, quum Jezabel occideret prophetas Domini, internecioni subtraxit et in speluncis abscondit centum prophetas, quinquagenos et quinquagenos, pavitque eos.1 Unde et spiritum prophetiæ accipere meruit. Sepultus est autem in civitate Sebaste, quæ olim Samaria vocabatur. Vaticinatur vero contra Idumæos, qui tanto gravius peccaverunt, persequendo populum Judæorum, quanto amplius tenebantur eos diligere, eo quod de duobus fratribus descenderunt. Denique teste Hieronymo, Abdias quo brevior, eo profundior.

ENARRATIO

IN ABDIAM PROPHETAM

Footnotes

  1. III Reg. xviii, 3, 4. ↩

Chapter 1 of 3