Articulus 1
VISIONIS ABDIÆ PROPHETÆ LITTERALIS EXPOSITIO : VISIO ABDIÆ. HÆC DICIT DOMINUS AD EDOM.
PRÆMITTIT Abdias hic titulum duo verba continentem, dicendo : Visio Abdiæ, id est, prophetica revelatio, intellectualisque visio ostensa seu facta Abdiæ, est quæ consequenter describitur, scilicet : Hæc dicit Dominus Deus ad Edom, id est, ad Idumæos pertinent quæ sequuntur. Non enim ad eos Deus locutus est ista immediate per Prophetam, ita quod ipsi verba hæc audierunt; sed de eis, et ad eos, quamvis absentes, loquitur per Abdiam. Auditum, id est prophetalem revelationem, et sermonem internum ministerio angeli subministratum, Idumæorumque populum concernentem, audivimus, præsertim auribus cordis, angelis sanctis in nobis loquentibus, a Domino, tanquam a principali illuminatore, qui per angelos aperit et informat animos Prophetarum. Ait autem pluraliter, Audivimus, quia de ista materia factæ sunt revelationes multis Prophetis : imo pene omnia quæ in visione Abdiæ scribuntur, in Jeremia loco quodam habentur. In Ezechiele quoque, et in Malachia, itemque in Isaia de punitione Idumæorum fit sermo. Et hoc scien-dum, quod sicut frater Jacob trinomius fuit, quoniam dictus est Esau, et Edom ob corporis sui ruborem.1 Edom enim interpretatur sanguineus. In Genesi autem legitur Edom vocatus propter lenticulam, de qua dixit ad Jacob :23 Da mihi de coctione hac rufa. Tertio appellatus est Seir, id est pilosus, quia in modum pellis hispidus fuit. Simili modo posteri ejus, seu populus de ejus semine propagatus, tribus his vocatur nominibus, scilicet Edom, Seir, et Esau, sicut posteri Jacob frequenter nomine Jacob et Israel designantur.4
Et legatum ad gentes misit.5 Per hunc legatum Hieronymus intelligit Jesum Christum mediatorem Dei ac hominum, de quo ait Aggæus : Veniet Desideratus cunctis gentibus.6 Et ne putemus hoc mystice dictum, Glossa apertius protestatur : Legatus est homo Christus Jesus, qui mittitur ad Nabuchodonosor et exercitum ejus, ut veniant ad destructionem Idumæorum. Unde et Beda : Legatum, inquit, misit Deus ad gentes, id est, Filium suum ac Verbum direxit ad Nabuchodonosor. Sed quomodo intelligenda sunt hæc, quum Filius tempore illo nondum fuerat incarnatus, et secundum divinam naturam suam non est inferior Patre ? Et respondendum, quod duplex est missio Filii Dei. Una spiritualis ac invisibilis, quæ competit ei secundum divinitatem, ut mitti dicatur a Patre ad eos quibus Deo Patre volente et dante aliquid inspiravit. De qua missione Verbi
Dei, seu increatæ ac genitæ sapientiæ Patris, scriptum est in Sapientiæ libro: Mitte illam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ.7 Alia autem est missio ejus visibilis et humana, quæ convenit ei ratione naturæ assumptæ. — Denique quidam per legatum istum, intelligunt divinum instinctum, qui excitavit inimicos Idumæorum ad præliandum contra eos. Potest quoque per legatum istum intelligi angelus Dei, vel bonus vel malus. In quantum enim Idumæi per sua facinora meruerunt hostibus tradi, et in quantum Deus præordinavit eos a Chaldæis vastari, sic angelus bonus instigavit gentem Chaldaicam contra Edom. In quantum vero Chaldæi fecerunt hoc mala intentione, crudelique animo, sic angelus malus provocavit eos adversus Idumæos. Vel certe legatus fuit ipse Nabuchodonosor, quem Deus per Jeremiam nominat servum suum:8 qui, Deo volente, gentibus sibi subjectis præcepit aggredi Idumæos.9
Præfatus ergo legatus quocumque modo intelligatur, dixit per inspirationem occultam, vel externam allocutionem: Surgite, id est, ad præliandum vos præparate, et consurgamus adversus eum, id est contra populum Edom seu Idumæorum, in prælium. Quasi dicat: Ne timeatis, quia adsistam vobis, et ero in acie. Vel verba ista dicuntur ex persona gentium, ad designandum confœderationem earum contra Edom, ita quod se cohortantur ad prælium.
Deinde Dominus ait ad populum Idumæorum: Ecce parvulum, id est numero modicum, dedi te in gentibus, id est inter gentes in circuitu tuo commorantes, ita quod nationes aliæ multitudine et potestate te excedunt. Ideo subditur: contemptibilis tu es valde, id est vilior et impotentior aliis. Verumtamen in libro Numerorum habetur, quod rex Edom cum infinita multitudine egressus est obviam filiis Israel, quando petierunt proficisci per terram illius.10 Unde non videtur certum, quod Idumæi erant numero pauciores aliis gentibus.
Ideo alii exponunt hoc modo: Ecce parvulum dedi, id est, dabo te, ita quod tot occidentur de tuis, quod reliqui erunt paucissimi. Sicque more prophetico ponitur præteritum pro futuro. Quo facto, contemptibiles facti sunt Idumæi.
Superbia cordis tui extulit te, id est, tumenter erexit ultra vires tuas et propriam conditionem, habitantem in scissuris petrarum, id est in cavernis seu speluncis saxorum, ita quod tecta domorum non habes. Terra quippe Idumæorum, secundum Glossam, sub nimio solis calore est sita, idcirco in cavernis petrarum morantur. Alii tamen per cavernas petrarum intelligunt ædificia difficiles accessus habentia. Exaltantem solium tuum, id est regiam vel judiciariam tuam potestatem, in qua nimis confidis. Qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? id est, quæ gens poterit me superare et conculcare? ac si fortior omnibus esses. Hanc elationem Deus retundit, subdendo: Si exaltatus fueris ut aquila, id est, quantumcumque erexeris atque prætuleris te aliis, sicut aquila omnibus avibus altius volat, et si inter sidera posueris nidum tuum, id est, quamvis hoc posses aut faceres; inde detraham te, dicit Dominus, id est, nihilo minus humiliarem et hostibus darem te. Aquila, ut refert Hieronymus, cunctis avibus altius volat; tamque acutissimi visus est, ut quum super mare immobili penna feratur, nec humano visu possit intueri, de tanta sublimitate pisciculos videt natare: qui quum juxta littus fuerint, descendit, raptamque prædam ad littus pertrahit pennis.
Deinde prædicitur omnimoda spoliatio Idumæorum. Si fures introissent ad te, o popule Idumææ, si latrones per noctem habitacula tua intrassent, quomodo continuisses? id est, non tacuisses, si vigilasses, et illos adesse novisses. Nonne furati essent sufficientia sibi? id est, tantum abstulissent, quantum potuissent portare, et cetera reliquissent, vel quædam omnino dimisissent, eo quod non auderent omnia loca, præsertim secretiora, intrare. Sunt enim timidæ tales personæ. Si vindemiatores introissent ad te, id est ad vineam tuam, ut deponerent uvas, numquid saltem racemum reliquissent tibi? id est, imo quosdam racemos inter folia latitantes, vel sibi superfluentes, stare permisissent. Hæc dicuntur, ad insinuandum cupiditatem et crudelitatem Chaldæorum, qui nihil de substantia Idumæorum dimiserunt, sed omnia diripuerunt, sicut subjungitur: Quomodo scrutati sunt Esau?11 id est, tam populum quam divitias ejus diligentissime quæsierunt, ad occidendum vel deprædandum. Investigaverunt abscondita ejus, id est subterranea tuguria, quibus Idumæi utuntur, vel bona possessa, quæ absconderunt in secretissimis antris aut loculis.
Usque ad terminos emiserunt te, id est, de propriis te finibus ejecerunt. Omnes viri fœderis tui, id est, qui tibi paulo ante confœderati erant, ut Moabitæ, Ammonitæ, vel alii, illuserunt tibi, id est deceperunt : quoniam rege atque exercitu Chaldæorum veniente exterriti, non audebant tibi adstare, sed illis se conjunxerunt adversum te. Et in hoc aggravatur calamitas tua, quod ab his impugnaris de quorum amicitia præsumebas. Gravius enim est ab amicis affligi, juxta illud in Psalmo : Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc.12 Propterea scriptum est in libro Job : Qui deridetur ab amico suo, invocabit Dominum, et exaudiet eum.13 Invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, id est, prædicti, cum quibus dudum pacem habebas, una cum Chaldæis te superaverunt, et occidi seu captivari te adjuverunt. Qui comedunt tecum panem, ponent insidias subter te, id est, qui erant commensales tui, jungent se adversariis tuis, dabuntque eis consilium quomodo facilius capiaris ac deciperis. Hoc nempe fecerunt partim timore, et partim ut per hoc favorem Chaldæorum obtinerent. Et quoniam amici et commensales Idumæorum fuerunt, melius noverant modum circumveniendi et obsidendi coarctandique eos. Propter quod posuerunt eis insidias. Omnia hæc a Jeremia describuntur. Non est prudentia in eo, id est, nulla providentia et circumspectio inest populo Edom, qui tam incaute confisus est in infidelibus amicis, nec aliquem modum evadendi invenit.
Numquid non in die illa, id est tempore vastitatis Idumæorum, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, id est, sapientes hujus terræ ostendam fuisse insipientes, et sapientiam eorum esse stultitiam, et prudentiam perdam de monte Esau, id est de habitantibus in terra filiorum Esau montuosa? Non quod popu-lus iste habuerit veram sapientiam atque prudentiam, sed quia putabant se prudentes ac sapientes, intenti divinationibus, auguriis ceterisque superstitionibus. Quorum stultitia innotuit, dum imminentia pericula nec prænoscere neque effugere potuerunt. Et timebunt, o Edom, fortes tui a meridie, id est ad meridianam terræ tuæ partem manentes, quando per illam partem adversarii terram tuam ingressi sunt, ut intereat vir de monte Esau, id est, timorem illorum consequetur occisio virorum habitantium in locis montanis, in quibus Esau et posteri ejus habitaverunt. Quoniam enim territi erant robusti Idumææ, non potuerunt resistere : quoniam excessivus timor actum rationis ac fortitudinis impedit. Propter quod scriptum est : Pavor ejus non me terreat ;14 neque enim possum metuens respondere. Denique fortissimus Judas Machabæus, quando confractus est corde, occisus est.15
Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, id est, quoniam occidisti Judæos, et persecutus es eos qui sunt fratres tui, quia tu et illi de duobus fratribus, scilicet Jacob et Esau, descendistis, operiet te confusio, id est, ex omni parte confunderis et destrueris, et peribis in æternum, id est æterna captivitate, videlicet absque regni reparatione, quemadmodum in Jeremiæ prophetia habetur: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.1617 Quemadmodum autem Esau odivit et persecutus est Jacob pro benedictione quam sibi præripuit; sic Idumæi prosperitati filiorum Israel jugiter inviderunt ac restiterunt, plura mala inferendo eisdem. De hoc quoque dictum est supra ab Amos: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam suam, et tenuerit ultra furorem suum.18 Unde jam subditur:
In die quum stares adversus eum, id est populum Judæorum, quando capiebant alieni, id est Chaldæi, exercitum ejus, videlicet Joakim regem Juda, et multos cum eo, inter quos fuerunt Daniel atque Ezechiel, et extranei, id est Chaldæi jam dicti, ingrediebantur portas ejus, puta Jerusalem, aliarumque civitatum Judææ, et super Jerusalem, id est spolia civitatis, mittebant sortem quis quid tolleret; tu quoque eras quasi unus ex eis, id est, in scelere similis fuisti Chaldæis, partem prædæ quæ tibi sorte exiit, diripiendo. Quasi, hoc loco dicit veritatem, non similitudinem tantum.
Et non despicies in die fratris tui, id est, quum populo Judæorum præter prædictam, captivitas alia evenerit, non despicies eum in die peregrinationis ejus, id est, quum ad alienam terram transferetur captivus; et non lætaberis super filios Juda, id est, de vastitate et pressuris duarum tribuum non gaudebis, in die perditionis, id est captivitatis eorum; et non magnificabis os tuum, id est, non lato ore ridebis, nec superba loqueris, in die angustiæ Judæorum. Neque ingredieris portam populi mei, id est urbem Jerusalem, in die ruinæ eorum, id est, quando coram adversariis suis cadent Judæi, quemadmodum factum est tempore Sedeciæ regis Juda. Causa vero istorum est, quia et ipsi Idumæi interim a Chaldæis oppressi sunt, et propriam cladem sic deplorabant, quod de negotio aliorum non intromiserunt se quemadmodum ante.19 Aliqui etiam expositores affirmant, quod ante destructionem Jerusalem et templi combustionem, Idumæi a Chaldæis capti fuerunt. Quod non videtur omnifarie certum, quum in Psalmo dicatur: Memor esto, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem, qui dicunt, Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea.20 Neque despicies et tu populum Juda in malis, id est afflictionibus ejus, in die vastitatis illius, id est tempore suæ persecutionis. Et non emitteris, id est, de terra tua non destinaberis, adversum exercitum ejus, id est contra populum Judæorum, in die vastitatis illius. Neque stabis in exitibus viarum, id est in abditis locis ubi declinatur a solita via, per quæ fugientes solent excurrere, ut interficias eos qui fugerint, id est Judæos fugientes a facie Chaldæorum, vel aliorum, a quibus post reditum a Babylone vexati sunt; et non concludes reliquos ejus, id est, non valentes effugere non claudes in carcere, non comprehendes neque ligabis, in die tribulationis Judæorum. Hæc ergo non facies de cetero, sicut fecisti frequenter.
Quoniam juxta est dies Domini, id est, tempus ultionis divinæ imminet, super omnes gentes, id est super universas nationes terrarum climatis tui, inter quas et tu una es. Hoc, secundum Hieronymum, intelligendum est de vastitate et dejectione gentium, quas primo ab Assyriis, deinde a Chaldæis perpessæ sunt. Assyrii enim et Chaldæi universas regiones illas demoliti sunt, sicut in diversis patet historiis. Sicut fecisti Judæis, o Edom, fiet tibi a Chaldæis; retributionem tuam convertet in caput tuum, id est, pœnam quam meruisti, Dominus tibi infliget per Chaldæos. Quocirca asserit Glossa: Sicut cum Babyloniis lætabaris de destructione Jerusalem ubi erat templum et altare; ita lætabuntur de effusione sanguinis tui gentes illæ quas tecum habebat Babylonius in præsido, id est, quæ tecum adjuverunt Chaldæos contra Jerusalem. Ex quo sequi videtur, quod Idumæi interfuerunt destructioni Jerusalem tempore Nabuchodonosor, et postea puniti fuerunt. Quod utique Scripturis canonicis amplius consonat: imo Isaias diversis in locis, et Ezechiel, Jeremias quoque, hoc in suis libris insinuant.
Quomodo enim bibisti super montem sanctum meum, id est, de Jerusalem et templi in monte Sion siti destructione gavisus et epulatus es, atque de spoliis Judæorum potasti; bibent omnes gentes jugiter, id est, prædictæ nationes Chaldæis junctæ, de tua vastitate gaudebunt et bona tua consument jugiter, quousque in terra tua permanserint, et bibent et absorbebunt, id est, te occident, et tuas divitias devorabunt; et erunt quasi non sint, id est, Idumæi quasi in nihilum redigentur. Vel gentes illæ erunt quasi non sint, quia et ipsæ peribunt. Persæ enim ac Medi destruxerunt Chaldæos cum adjutoribus suis. Macedones vero, seu Græci, Persas ac Medos vicerunt, et Romani Græcos. Vel sic: Quomodo bibisti super montem sanctum meum, id est, quemadmodum calicem vindictæ potasti propter iniquitatem tuam factam contra Jerusalem et templum (de quo calice habetur in Psalmo: Calix in manu Domini, bibent omnes peccatores terræ), sic et ceteræ gentes bibituræ sunt calicem istum. Unde per Jeremiam loquitur Dominus: Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnes gentes. Et absorbebunt, id est, usque ad fæcem bibent hunc calicem.
Consequenter describitur prosperitas Judæorum. Quæ autem sequuntur, difficiliora sunt præcedentibus. Unde duplicem ponam expositionem illorum. Prima est secundum Hieronymum et eum sequentes. Et in monte Sion erit salvatio, id est, Idumæis et ceteris gentibus modo præfato vastatis, in monte Sion erit salvatio, id est, templum et civitas reædificabuntur in monte quo steterant prius. Una enim pars civitatis erat in monte jam dicto. Vel, In monte isto erit salvatio, id est, reliquiæ Judæorum a manibus Chaldæorum, aliorumque hostium liberatæ, et per gratiam Dei sanctificatæ, venient et consistent in monte Sion, ut templum et urbem restaurent in eo. Et erit sanctus mons Sion, id est ad divinum obsequium deputatus, propter templum in eo constructum, vel propter sanctitatem eorum qui fuerunt et Domino servierunt in ipso, inter quos fuerunt Aggæus, Zacharias, Esdras, Nehemias, Zorobabel, etc.21 Et possidebit domus Jacob, id est Judæi a Babylonica captivitate reducti, seu posteri filiique eorum, eos qui se possederant, id est nationes in gyro manentes, a quibus ante Babylonicam captivitatem, vel postea, vastabantur. Quod maxime fuit impletum tempore Machabæorum, quemadmodum primo et secundo Machabæorum copiose describitur: ubi triumphi Judæ et fratrum ejus contra Idumæos, Syros, Philistæos ac ceteras nationes feruntur. Scriptum est etiam in Machabæorum libris, quod Judas efficiebatur intolerabilis gentibus, et dilatavit gloriam populo suo, et persecutus est iniquos.
Et erit domus Jacob, id est duæ tribus, ignis, per proprietatem et similitudinem quoad destructionem hostium, ut patebit; et domus Joseph, id est familia decem tribuum, erit flamma similitudinarie. Dicuntur autem decem tribus, domus Joseph, quoniam primus rex earum erat de tribu Ephraim filii Joseph. Eratque tribus Joseph principalior inter decem, quia et Joseph data sunt primogenita, eo quod Ruben violasset torum proprii genitoris, ut dicitur primo Paralipomenon libro. Et domus Esau, id est populus Idumæus, erit stipula, id est similis stipulæ: quoniam ut stipula ab igne cito consumitur, sic Idumæi a Judæis, secundum quod subditur: Et succendetur, id est, Idumæa igne tribulationis destruetur, in eis, id est a duabus decemque tribubus. Et devorabunt eos, id est, vincent et interficient Idumæos; et non erunt reliquiæ domus
I Esdr. v, 2;2223 vi; II Esdr. ii-vi; Eccli. xlxi, 13-15.
I Mach. v; II Mach. xii.
II Mach. viii, 5; I Mach. iii, 3, 5.
I Par. v, 1; Gen. xxxv, 22.
Is. xxxiv;242526 Ezech. xxxv; Jer. xlxi.
Ps. lxxiv, 9.
Jer. li, 7.
Esau, id est, nulli aut pauci Idumæorum effugient. Quamvis autem decem tribus fuerunt translatæ et captæ ante duarum tribuum captivitatem, et post earum liberationem captæ manserunt, et nunc usque permanent captæ; nihilo minus, ut patet ex libris Regum et Paralipomenon, multi de decem tribubus evaserunt manus Assyriorum, et duabus tribubus se junxerunt ante captivitatem Babylonicam et post, qui nunc dicuntur domus Joseph.2728 De quibus Jeremias, Ezechiel et Zacharias prædixerunt, quod constituerent sibi caput unum.29 Hi ergo ad invicem congregati, demoliti sunt Idumæos. Quia Dominus locutus est.
Et hereditabunt, post reditum a Babylone, hi qui ad austrum sunt, id est Judæi ad partem australem sive meridiem habitantes (ibi enim erat sors Juda, ut scribitur in libro Josue), montem Esau, id est loca montana Idumæorum, quos superaverunt;30 et qui in campestribus, id est illi qui ex duabus tribubus in locis campestribus morabantur, quorum civitates Hieronymus exprimit, hereditabunt Philistiim, id est terram Philistinorum.3132 De hoc multa habentur in libris Machabæorum. Et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, vel dominando seu prævalendo Samaritanis, aut aliquid de terra eorum obtinendo. Et Benjamin possidebit Galaad, id est, filii Benjamin a captivitate reversi, plagam Arabiæ nomine Galaad obtinebunt. Dilataverunt enim terminos suos circumquaque omnes Judæi jam nominati, quantum valebant. Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel, id est Judæi seu filii Israel a Chaldæa reversi, ad quam erant translati, propter quod transmigratio nuncupatur, possidebit omnia loca Chananœorum usque ad Sareptam, id est terras et loca quæ possederunt Chananæi, antequam Deus introduxit filios Israel in terram illam. Sarepta vero est urbs Sidoniorum, in qua vidua pavit Eliam. Et transmigratio Jerusalem quæ in Bosphoro est, id est Judæi de Jerusalem translati in locum qui dicitur Bosphorum :33 quod est nomen loci in regno Babyloniæ, ut aliqui dicunt; alii vero putant, quod sit nomen loci in quem Adrianus imperator transtulit Judæos; possidebit civitates austri, id est urbes suas sitas, ut dictum est, in plaga australi. Oppida enim ibi destructa reparaverunt.
Et ascendent salvatores, id est Esdras, Zorobabel, Jesus filius Josedec sacerdos magnus, quorum ducatu et ope salvati sunt filii Israel a Babylonica captivitate :3435 unde in libro Judicum dicitur Deus misisse salvatores, qui liberarent Israelem de manu vastantium;36 in montem Sion : ibi enim frequenter convenerunt; judicare montem Esau, id est Idumæos tanquam subjectos et victos. Et erit Domino regnum, id est, his factis, Judæi servient Deo, non idolis.
Denique, circa prædicta dicit gloriosus et sanctus Hieronymus : Hæc utrum facta sint, Deus viderit. Possunt enim ex parte per annos quingentos a Babylonica captivitate usque ad Christi adventum esse completa. Et iterum ait in fine expositionis hujus Prophetæ : In hoc Propheta, et adolescentuli lusimus, et senes præsumpsimus. Qui veriora melioraque dixerit, in illius sententiam, o Pammachi, transgredere. Exposuit autem Hieronymus hunc Prophetam bis. Primo, in adolescentia sua, secundum tropologicum intellectum. Quam expositionem nominat lusum, quoniam litteralem sensum omisit. Sicut enim in ludo est libera quædam evagatio, ita in tropologica expositione, secundum Hieronymum. Secundo, in senectute sua. Ex quibus Hieronymi verbis constat, quod præinducta expositio non habet certitudinem absolutam : præsertim, quum nec ex Scripturis canonicis, nec ex authenticis historiis queant probari omnia quæ in hujus Prophetæ explanatione sunt dicta, præsertim ab eo loco quo dicitur, Et erit domus Jacob ignis.37
Porro Hebræi intelligunt ista de temporali dominio, quod sibi in adventu Messiæ inaniter repromittunt, ita quod tunc in
Judæam reducentur, et omnibus mundi regnis ac gentibus principabuntur. Promissiones enim Prophetarum carnaliter carnales intelligunt.
Quidam vero doctores catholici, quantum ad hoc assequuntur Hebræos, quod præinducta exponunt pro tempore Christi. Secundum quos iste est sensus : In monte Sion erit salvatio, id est salus et gratia Christi, seu electæ reliquiæ, scilicet primitiva Ecclesia ex Judaismo conversa, quæ in cœnaculo sito in monte Sion Spiritum Sanctum recepit.38 Et ipsa, recepto Spiritu Sancto, primo orsa est evangelicæ legis doctrinam prædicare in monte Sion, et deinde in aliis locis, quemadmodum Isaias prædixit : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.39 Christus quoque per se ipsum frequenter docuit et miracula maxima fecit in templo.40 De quo Malachias locutus est :41 Statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.42 Ideo dixit Psalmista :43 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Et erit sanctus : quia tunc sanctissima opera fiebant in monte Sion; et sicut Isaias prænuntiavit, tunc fuit mons domus Domini in vertice montium.44 Et possidebit domus Jacob, id est sancti Apostoli filii Jacob patriarchæ, eos qui se possederant, id est gentes universas, quæ aliquando populum Israel vexaverunt ac subjecerunt. Hoc intelligendum est de spirituali dominio, non de temporali imperio. Tunc enim constituti sunt Apostoli principes super omnem terram;45 et dii fortes terræ elevati sunt vehementer.46
Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, id est, Apostoli ceterique discipuli Christi ex duodecim tribubus Israel nati, igniti fuerunt et ignei valde, ita ut ignis vocentur, quia et Spiritum Sanctum in igneis linguis receperunt. Et domus Esau erit stipula, id est, per prædicationem Apostolorum, corda Idumæorum igne Spiritus Sancti inflammabuntur cito et efficaciter, fidem et caritatem Christi recipiendo.47 Ideo sequitur : et succendetur in eis, id est, populus Idumææ per filios Jacob igne Sancti Spiritus succendetur; et devorabunt eos, id est, Idumæos consument quantum ad esse peccati, et Christo eos incorporabunt. Et non erunt reliquiæ domus Esau, id est, tales non remanebunt quales fuerunt, quemadmodum in Proverbiorum libro legitur :48 Verte impios, et non erunt. Expositio ista satis faciliter calumniari posset. Non enim universi conversi sunt Idumæi. Et sensus iste evidenter ad mysticum intellectum festinat.
Potest ergo litteralius hoc modo exponi, quod præmemorati filii Jacob et domus Joseph, dicti sunt ignis, propter virtutem sententiæ excommunicationis, quam in adversarios veritatis ac fidei exercere valebant, imo et rebelles poterant tradere Satanæ in interitum carnis.49 In Apocalypsi quoque de duobus Christi testibus scriptum est, quod de ore ipsorum exivit ignis in adversarios eorum.50 Domus autem Esau sunt stipula, quia prædictæ sententiæ resistere non potuerunt, sed protinus latæ sententiæ percussæ sunt fulmine : quod de rebellibus est sumendum. Possunt autem per Idumæos intelligi cuncti gentiles : imo, secundum Hebræos et Hieronymum in primo suo prologo super istum Prophetam, quoniam Esau persecutus est fratrem suum Jacob, et Idumæi filii Esau Israelitas filios Jacob, propterea omnes adversarii Judæorum communiter nomine Edom designantur.51 Unde Judæorum doctores, qui post Christi passionem fuerunt et incredruli permanserunt, per Edom quasi semper intelligunt Romam, et per Idumæos Romanos, a quibus finaliter destructum est dominium Judæorum, captivitasque gravissima introducta. Et devorabunt eos, id est, Apostoli præfatos rebelles damnationi fecerunt, vel potius ostenderunt, obnoxios, imo apostolica auctoritate condemnare poterant eos. Quod utique Apostoli maxime facient in die judicii, quando sedebunt in duodecim soliis Christo assidentes et conjudicantes.52
Et hereditabunt hi qui ad austrum sunt, id est Apostoli et cooperatores eorum ex Judaismo conversi, et in parte australi Judææ conversati, montem Esau et Philistiim; et possidebunt regionem Ephraim et Samariæ. Per hoc aliud nihil designatur, nisi quod Apostoli et adjutores eorum, populos terrarum istarum converterent, et fidei subderent, sempiternosque obedientiæ facerent filios. Et Benjamin possidebit Galaad.53 Paulus apostolus de tribu Benjamin ortus est, multosque convertit de consanguineis suis, qui simul cum eo evangelizaverunt.54 Unde in epistolis suis sæpe efficit mentionem de suis cognatis, quorum et nomina exprimit. Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel, id est fideles Israelitæ primitivæ Ecclesiæ, quos Christus transmigrare fecit de terra Judææ, dicendo:55 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ; et eritis mihi testes usque ad ultimum terræ.56 De quibus et per Isaiam loquitur: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare, in Africam et Lydiam, in Græciam et Italiam, ad insulas longe;57 et annuntiabunt gloriam meam gentibus. Possidebunt omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam et ultra, id est, harum terrarum habitatores, fecerunt suos discipulos et Christi ministros, ita quod spiritualiter eis præsidebant.
Et ascendent salvatores, id est Apostoli instrumentaliter Christo cooperantes in conversione electorum, in montem Sion: ibi enim frequenter convenerunt ad tractandum de necessariis statum Ecclesiæ concernentibus; judicare montem Esau, id est discernere gentilitatem judicio discretionis, ad providendum eisdem: quemadmodum in Actibus fecisse leguntur, quando et conversis scripserunt gentilibus per manum Pauli ac Barnabæ, cum quibus miserunt Judam, Barsabam atque Silam viros primos in fratribus et prophetas, verbo dicentes:58 Visum est Spiritui Sancto et nobis, nihil imponere vobis oneris, quam ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.59 Et erit Domino Christo regnum militantis Ecclesiæ ubique terrarum, ita quod omnis tribus, gens, et linguæ servient ei, juxta illud in Psalmo:6061 Adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Et in Isaia:62 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. De quo et Jeremias locutus est:63 Regnabit rex et sapiens erit. Postremo, nomine regni intelligi potest vel ipse populus subjectus seu subditi, vel gubernatio eorumdem. Solet quoque per regnum Domini, designari regnum Christi.
Hæc autem secunda loci istius expositio, consonat his quæ in ultimis capitulis Joelis ac Amos exposita sunt.64
Footnotes
-
Malach. I, 2-4; ↩
-
Ezech. XXXV; ↩
-
Is. XXXIV, 5, 6. ↩
-
Gen. xxv, 25. ↩
-
Gen. XXV, 30. ↩
-
Agg. II, 8. ↩
-
Sap. ix, 10. ↩
-
Jer. xxv, 9. ↩
-
Jer. XLIX, 7-22. ↩
-
Num. xx, 20. ↩
-
Jer. XLIX, 7-22. ↩
-
Ps. LIV, 13. ↩
-
Job XII, 4. ↩
-
Job IX, 34, 35. ↩
-
I Mach. IX, 7. ↩
-
Gen. xxvii, 41. ↩
-
Jer. xlix, 13. ↩
-
Amos i, 11. ↩
-
IV Reg. xxv. ↩
-
Ps. cxxxvi, 7. ↩
-
Eccli. xlix, 13-15. ↩
-
I Esdr. v, 2; vi; ↩
-
II Esdr. ii-vi; ↩
-
Is. xxxiv; ↩
-
Ezech. xxxv; ↩
-
Jer. xlix. ↩
-
IV Reg. xxiii, 22, 23; ↩
-
II Par. xxxv, 17, 18; xxx, 5-11. ↩
-
Ezech. xxxiv, 23; xxxvii, 24. ↩
-
Josue xv, 1, 21-32. ↩
-
I Mach. v; ↩
-
II Mach. xii. ↩
-
III Reg. xvii, 9 et seq. ↩
-
21 1 Esdr. II, 1, 2; VII, 1. ↩
-
I Esdr. ii, 1, 2; vii, 1. ↩
-
Judic. II, 16; III, 9, 15. ↩
-
vers. 18. ↩
-
Act. ii, 1-4. ↩
-
Is. ii, 3. ↩
-
Luc. xix, 47; xxi, 37; ↩
-
Joann. vii, 14, 28; ↩
-
Matth. xxi, 14. ↩
-
Malach. iii, 1. ↩
-
Is. ii, 2. ↩
-
Ps. xliv, 17. ↩
-
Ps. xlvi, 10. ↩
-
Act. ii, 3, 4. ↩
-
Prov. xii, 7. ↩
-
I Cor. v, 5. ↩
-
Apoc. xi, 5. ↩
-
Gen. xxvii, 41. ↩
-
Matth. xix, 28. ↩
-
Philipp. III, 5. ↩
-
Rom. IX, 3; XVI, 7, 11, 21. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
Act. XV, 22 et seq. ↩
-
Ibid. 28, 29. ↩
-
Ps. XXI, 28, 29. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Is. IX, 7. ↩
-
Jer. XXIII, 5. ↩
-
Joel II, 32; III, 21; Amos IX, 11 et seq. ↩
Chapter 2 of 3