Skip to the text

Articulus 2

EXPLANATIO MORALIS SEU MYSTICA VISIONIS ABDIÆ.

VISIO Abdiæ. Abdias interpretatur servus Domini. Qui autem servit Deo non servili timore, sed spirituali amore, visiones Altissimi, id est illuminationes internas, a Spiritu Sancto meretur suscipere. Hæc dicit Dominus ad Edom, id est contra carnales, cruentos et vitiosos.12 Edom namque terrenus vel cruentus interpretatur. Auditum audivimus nos viri spirituales, Domino caritative ministrantes, a Domino; et legatum, id est Christum magni consilii Angelum : de quo in Genesi loquitur Jacob, Salutare tuum exspectabo, Domine; ad gentes misit, quemadmodum in Actuum libro Paulus testatur :3 Notum sit vobis, quia gentibus missum est hoc salutare Dei. De quo in Genesi legitur : Ipse erit exspectatio gentium. Non quod Christus in propria persona gentibus universaliter prædicavit, quum dicat, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel; sed quod per Apostolos ad gentiles delata est notitia Christi, secundum illud in Psalmo :45 Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Propter quod Pater ait ad Christum apud Isaiam :6 Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.7

Porro, quod legatus iste locutus sit gentibus per inspirationem occultam, Apostolis quoque doctrinam evangelicamque theoriam, subjungitur : Surgite a morte peccati, a somno acediæ, a conversatione ignobili et perversa, et consurgamus adversus eum in prœlium, id est, tentationibus mundi, persecutionibus carnalium, operibusque terrenis viriliter repugnate per clypeum patientiæ, per considerationem damnationis æternæ, et maxime divinæ caritatis intuitu.8 Et ne cœlestis patriæ gaudia propter delectationes momentaneas amittatis, et ne pusillanimiter formidetis, ego pugnabo vobiscum, et ero dux prœlii, ita ut vere dicatis illud secundi Paralipomenon : In exercitu nostro Deus dux est; et illud in Psalmo : In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Hoc est quod dicit Apostolus : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Quoniam secure pugnat, cum quo Christus sic pugnat. Ideo sanctus Job : Pone me, inquit, juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Nempe si Deus pro nobis, quis contra nos? De hoc prœlio dicit etiam Salvator : Non veni pacem mittere in terram, sed gladium; veni enim separare filium a patre, etc. Unde et alibi legitur : Certamen forte dedit illi Dominus, ut vinceret. Non ergo vincamur a mundo, a concupiscentiis carnis, ab operibus malis.9 Qui autem ad impatientiam concitatur, qui malum reddit pro malo, vincitur a semetipso.

Ecce parvulum dedi te in gentibus, id est præ aliis defectuosum ac vilem, o homo terrene atque carnalis, propter spiritualium bonorum carentiam.10 Dicitur autem aliquis parvulus in Scripturis tripliciter. Primo, corporis quantitate : sicque de Christo Isaias inducit, Parvulus natus est nobis. Secundo, propria reputatione : et sic humiles præcipue parvuli nuncupantur. De quibus fertur in Psalmo : Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis ;11 et, Custodiens parvulos Dominus. Et apud Lucam Dominus : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.12 Talibus patet ad Deum accessus, dicente Sapientia : Si quis est parvulus, veniat ad me. Tertio, parvulus appellatur spiritualis perfectionis seu magnitudinis destitutione : vel, quia penitus caret ea, ut rancorosus, de quo in Job asseritur, Parvulum occidit invidia;13 vel, quia parum habet de ea quoad id quod merito haberet, quemadmodum illi quibus scripsit Apostolus : Quasi parvulis in Christo lac dedi, non escam.14 Terrenum ergo et vitiosum, per Edom significatum, nominat Deus parvulum tertio modo. Imo quanto quis propria reputatione fuerit major, tanto Deus reputat eum viliorem ; et quanto quis propria reputatione fuerit minor, tanto a Deo major censetur : quemadmodum ipsemet Judex testatur, Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.15 Ideo subditur : Contemptibilis tu es valde, non ratione naturæ, sed culpæ, quoniam relictis divinis, æternis atque cœlestibus bonis, inhæres terrenis : quod prorsus præposterum est. Unde de viro justo cantatur in Psalmo : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat.16 Sic et Aristoteles in Ethicis dicit : Magnanimum esse contemptivum, non quia homines spernit propter naturales defectus, sed quoniam impios, secundum quod tales, non reputat.

Superbia cordis tui extulit te : id est, extra tuæ conditionis mensuram mendaciter te erexisti, ut putes te majorem quam es, et oculo per superbiam obturato, propriam defectibilitatem et culpam non cernas: secundum quod in Job scriptum est, Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri, se liberum natum putat. Avaros autem, quum fuerint locupletati, solet concomitari elatio. Sed quid superbit terra et cinis? Quid superbit homo putredo, et filius hominis vermis?17 Præsertim quum superbis resistat Omnipotens, et coram Deo atque hominibus odibilis sit superbia. Habitantem in scissuris petræ, id est in erroribus cordis tui lapidei, in evagationibus seu divisionibus animi, quoniam corde integro Deo non adhæres, nec dicere potes: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Sed de illorum es numero de quibus legitur in Osee: Divisum est cor eorum; nunc interibunt. Verumtamen est quædam utilis scissio cordis, ad mollitiem obstinationi contrariam pertinens: de qua loquitur Joel, Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.18 Porro, qui claudicat in duas partes, vir duplex animo, habitat in scissuris petræ.19 Quocontra monet Apostolus: Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Nihilo minus sunt quædam scissuræ petræ, in quibus saluberrimum est habitare, hoc est in vulneribus Christi: de quibus accipi potest illud in Canticis, Columba mea in foraminibus petræ.20 Ad quod mystice attinet illud Isaiæ: Ingredere in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris21 Domini, hoc est, virtuti et gratiæ dominicæ passionis innitere, seu in Christi vulneribus requiesce. Petra equidem erat Christus. Exaltantem solium tuum, id est, qui aliis optas præponi aut præfici: sicut de Scribis et Pharisæis dicit Salvator, quod ament primas cathedras in synagogis, primosque recubitus in cœnis.22 Quocontra Christus hortatur: Quum invitatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco;23 et iterum, Qui major est vestrum, sit vester minister. Qui dicis in corde tuo, inaniter præsumendo: Quis detrahet me in terram? id est, quis a potestate et sublimitate mea dejicere poterit me? Superbia namque facit hominem immoderatæ fiduciæ, et periculorum suorum improvidum. Sapiens autem in omnibus metuit; et, Beatus homo qui semper est pavidus.24 Hinc in Jeremia habetur: Superbia tua et arrogantia tua decepit te.

Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus, id est, quantumcumque magnificaveris te, humiliaberis a me.25262728293031 Propter quod in libro Job legitur:32 Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.3334 Isaias quoque ait: Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. Insuper Deo hoc proprium est, ut universos humiliet contrahatque pomposos, secundum quod ait ad sanctum Job: Si habes brachium ut Deus, et si simili voce tonas, disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia; absconde eos in pulvere simul, et faciem eorum demerge in foveam: et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. Possunt autem per aquilam viri contemplativi, per sidera vero, docti et exemplares intelligi, qui inter alios velut luminaria lucent nunc verbo et opere, et quasi stellæ in perpetuas æternitates fulgebunt. Si ergo inter istos superbus se computet, justum et sapientem se arbitrans, detrahet eum Christus usque ad fundamenta laci.3536

Si fures introissent ad te, si latrones, id est, si invisibiles hostes, bona gratiæ auferentes et animam strangulantes, cordis tui habitaculum fuissent ingressi, per noctem, id est per consensum illicitum vel ignorantiæ cæcitatem, quomodo conticuisses? id est, merito non tacuisses, sed per veram confessionem, orationem et fletum expulisses eosdem: quemadmodum scriptum est: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Et Job ait: Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.3738394041 Nonne furati essent sufficiencia sibi? id est, utique omnes spirituales divitias tuas abstulissent a te.42 Qui enim offendit in uno, omnium reus est, Jacobo teste. Cui consonat illud Ecclesiastæ, Qui in uno peccaverit, multa bona perdet:43 quia qui agit contra caritatem, omnes habitus virtuosos, secundum quod sunt meritorii et formati, amittit. Certum est autem, quod non sufficit dæmoni invidissimo nostro hosti, nisi totum gratiæ bonum abstulerit, ad mortale peccatum nos pertrahendo.

Si vindemiatores introissent ad te, id est homines pestilentes, animarum corruptores, qui vineam Domini Sabaoth demoliuntur, uvas virtutum et vinum sapientiæ præscindentes, quos Christus nominat lupos rapaces, vulpesque parvulas, numquid saltem racemum reliquissent tibi?444546 id est, non tantum nocuissent ut invisibiles hostes. Pauci namque vel nulli homines sunt quorum invidia æqualis sit invidiæ dæmonum. Nihilo minus contingere potest, ut homo homini magis noceat, quam diabolus, qui non nocet quantum potest et cupit, sed quantum permittitur. Quamvis itaque aliquis cum perverso homine pervertatur, non tamen solet per eum totaliter a divino obsequio retrahi, ideo relinquuntur ei racemi.47 Dæmon vero satagit hominem ab omni bono avertere. Ideo sequitur: Quomodo invisibiles hostes, scrutati sunt Esau, id est terrenos et impios? Investigaverunt abscondita ejus: quia non solum opera exteriora et verba, sed naturales inclinationes, cogitationes, secretaque studia observant et pensant, ut sciant quomodo gravius lædant. Usque ad terminos emiserunt te, id est, a regno et finibus Ecclesiæ evulserunt te, deducendo te usque ad terminos sui dominii, ita quod eorum miseræ subjectus es servituti.48 A quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

Omnes viri fæderis tui illuserunt tibi; invaluerunt adversum te viri pacis tuæ. Hoc generaliter fit, dum alter eorum qui confæderati erant in malo et concordantes in vitiis, ad Deum convertitur, et rupto illicito fœdere, et pace carnali relicta, eum zelo justitiæ et pia intentione subsannat, confundit et reprobat, qui in perversitatibus perseverat, ut vel sic revertatur ad Deum. Frequenter etiam contingit opposito modo, ut scilicet alter eorum qui consentiebant in bono, subversus, persequatur manentem in actibus virtuosis, juxta illud in Psalmo: Qui laudabant me, adversum me jurabant.49 Unde et Christus de proditore conqueritur: Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.50 Non est prudentia in eo, id est in hujusmodi Idumæo cruento atque terreno; sed est in eo prudentia carnis, quæ juxta Apostolum, mors est et inimica Deo, de qua scriptum est:51 Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica.52 Denique etiam, secundum Philosophum, prudentia quæ est virtus moralis ac cardinalis, non est sine virtutibus ceteris, nec inest vitiosis. Unde Baruch ait: C Filii Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, viam sapientiæ nescierunt.53

Numquid non in die illa, puta in die judicii universalis seu particularis, vel tempore divinæ ultionis in hoc sæculo, perdam sapientes de Idumæa? id est, sapientes hujus mundi damnabo, qui a sapientia et scientia sua decepti sive inflati sunt. Quibus minatur sermo divinus: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.54 Hinc ad Corinthios dicit Apostolus: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Non quod naturalis scientia seu philosophia, in se mala aut vitanda consistit, sed quoniam male utentes, et utiliora ac necessariora negligentes, reprobari merentur.55 Et timebunt fortes tui, o congregatio terrenorum, a meridie, id est in calore concupiscentiæ conversantes: quum enim venerit super eos ultio Dei, timebunt; ut intereat vir de monte Esau, id est, omnes in superbia terrenæ opulentiæ permanentes, damnentur.5657 Dives enim quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia.

Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. Hoc de omnibus impiis Christianis sumendum est, qui proximos suos vitiis reluctantes, nomine Jacob designatos, persequuntur, vexant, lædunt aut perimunt. Hi nisi pœniteant, æternaliter damnabuntur, secundum quod Christus ait in Evangelio: Amen dico vobis, quia cito faciet Deus vindictam illorum;58 et denuo, Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra;59 rursusque: Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, eadem facite illis.60 Præterea judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam. In Ecclesiastico etiam inducitur: Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam; et peccata illius servans servabit.61 Propterea memento novissimorum, et desine inimicari; et ne irascaris proximo tuo.62 Unde in Levitico Moyses jubet: Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.63 Præterea ista specialiter accipi possunt de obstinatis incredulisque Judæis, qui rite per Esau designantur, et fratrem suum Jacob, id est primitivam Ecclesiam ex Judaismo conversam, persecuti sunt. Propter quod, et præcipue ob Christi fratris sui interfectionem, confusione operti sunt, et æternaliter perierunt, a Romanis destructi, ab inferisque absorpti, quemadmodum a Daniele prædictum conspicitur: Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo; et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.

In die quum stares, o injuste Christiane64, adversus eum, id est Christum tuum justum, quando capiebant alieni exercitum ejus, id est, invisibiles seu visibiles hostes, pagani, hæretici, etc., filios Ecclesiæ devastabant, et extranei ingrediebantur portas ejus, id est loca fidelium; vel portæ, sunt sensus exteriores, per quos mala et nocumenta introeunt animam; et super Jerusalem, id est Ecclesiam militantem, vel animam christifidelem, quæ pacem amando ac contemplando, Jerusalem nuncupatur, mittebant sortem quis quid tolleret in direptione bonorum ipsius; tu quoque, qui defensor esse debueras propter unitatem fidei, spei ac Baptismi, eras quasi unus ex eis, consentiendo vel cooperando malignitati illorum, et de istorum calamitate gaudendo.

Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: id est, tot mala, divina exigente justitia, tibi infligentur, totque adversitatibus quatieris, quod de proximi tui tribulatione amplius non gaudebis, oppressus pondere miseriæ propriæ; et non lætaberis super filios Juda, id est de persecutione Christianorum: qui corde, ore et opere Domino confitendo confessione laudis divinæ, nomen Judæ recte sortiti sunt, quum Judas interpretetur confessio.65 Nato equidem quarto filio Liæ, ipsa, Modo (inquit) confitebor Domino; et ob id vocavit eum Judam. In die perditionis eorum, id est, quum Deo permittente, ab impiis occidentur:66 quod cedit in gloriam eorum, et purgationem, si indigebunt. Quomodo autem verba sequentia usque ibi, Neque stabis, ad hunc valeant sensum applicari, facillime innotescit ex litterali expositione hujus Prophetæ in præcedenti articulo introducta. Neque stabis in exitibus viarum, ut interficias eos qui fugerint. Exitus viarum sunt errores et vitia, quæ non sunt nisi obliquitates et devia quibus a medio rationis, a via justitiæ, a lege divina, ab increata æquitate receditur. Unde in Evangelio:67 Ite ad exitus viarum.

In his exitibus stant perseverantes in malo, qui tenebris ignorantiæ et peccati caligine obtenebrantur. Fugientes vero hoc loco dicuntur, recedentes a pravo, resistentes diabolo, exeuntes de sæculo, ut Christo ministrent in claustro: quorum sanctæ conversationi insidiantur iniqui. Quum vero manus Dei inciderint, et justas receperint pœnas, non amplius stabunt in exitibus viarum jam dictis, ut interficiant, id est, a vita gratiæ separent, fugientes et odientes eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.68

15

16

17

18

Quoniam juxta est dies Domini, id est hora judicii, super omnes gentes. Judex siquidem ante januam adsistit, qui in Apocalypsi fatetur:69 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua.70 Sicut fecisti, fiet tibi, id est, quod meruisti recipies. Deum sprevisti, inhonorasti, neglexisti, et contra ejus voluntatem fecisti; ipse quoque te spernet, confundet, obliviscetur, invitumque sine fine torquebit. Eadem ergo mensura qua mensus es, remetietur tibi.71 Retributionem tuam, id est debitam pœnam, convertet Dominus in caput tuum: quemadmodum in Isaia fertur: Væ impio in malum; retributio manuum ejus fiet ei.72 Et apud Joelem loquitur Dominus: Cito velociter reddam vicissitudinem super caput vestrum.73 Quomodo enim bibisti super montem sanctum meum, id est, sicut de persecutione Ecclesiæ, in quam sicut in magnum montem crevit lapis de monte sine manibus abscissus, gavisus es, bibent omnes gentes, etc., id est, de tua damnatione gloriabuntur. Quod de gentibus justis, divinæ justitiæ recto zelo congaudentibus, certum est, secundum illud in Job: Videbunt justi et lætabuntur, et innocens subsannabit eos;74 et alibi, Lætabitur justus, quum viderit vindictam.75

Et in monte Sion, id est in Ecclesia Christi seu anima speculativa, erit salvatio, id est salus et gratia Salvatoris. Extra Ecclesiam enim nemini salus reponitur. Et erit sanctus.76 Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Et possidebit domus Jacob, id est Ecclesia Christi peccata supplantans, fidem quoque et simplicitatem sancti patriarchæ Jacob sequens, eos qui se possederant. Jam enim gentiles, qui olim gravissime opprimebant Ecclesiam, fidei sunt subjecti, impletumque est illud Michææ: Exaltabitur manus tua super hostes tuos.77 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula, et succendetur in eis.78 Jacob interpretatur supplantans; Joseph vero, additamentum, quoniam nato eo locuta est Rachel: Addat mihi Dominus alium filium.79 Per domos autem istorum significatur Ecclesia conculcans peccata, Christo suo capiti addita. Domus insuper Esau, est congregatio adversariorum Ecclesiæ, qui frequenter velut stipula ab Ecclesia velut ab igne consumpti sunt, secundum diversos modos in præcedenti articulo positos.

19

Et hereditabunt hi qui ad austrum sunt, id est, in lumine gratiæ conversantur, montem Esau, id est principes et sapientes gentilium, quorum multi ad fidem conversi sunt; et qui in campestribus, id est qui in planitie humilitatis ac sinceritatis versantur, possidebunt Philistiim, id est potione cadentes, dum carnales atque gulosos convertunt, et suæ gubernationi subjiciunt. Philistiim autem interpretatur, potione cadentes. Et regionem Ephraim, id est avaritiæ deditos, qui sibi jugiter terrena accumulant. Ephraim quippe interpretatur, crementum seu dilatatio. Unde nato eo, dixit Joseph: Crescere me fecit Gen. xli, 52. Deus in terra paupertatis meæ. Et regionem Samariæ, id est eos qui legem Christi custodiunt, humiliter obedientes prælatis Ecclesiæ. Samaria autem interpretatur custodia. Et Benjamin, id est populus christifidelis, qui est filius dexteræ, id est benignitatis fortitudinisque divinæ, possidebit Galaad, id est eos qui juste vivendo, veritati dant testimonium. Galaad namque tumulus testis, vel acervus testimonii interpretatur.

21

Et ascendent salvatores, id est digni pastores, judices et rectores, qui subditorum saluti, prece, doctrina et exemplo cooperari non cessant, in montem Sion, id est Ecclesiam, judicare montem Esau, id est superbiam terrenorum atque carnalium reprobare. Et erit Domino Christo regnum, cujus regni non erit finis.80 Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus.81 Qui etiam ait:82 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Ipse equidem est, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium:83 qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Is. IX, 6, juxta LXX. ↩

  2. Gen. XLIX, 18. ↩

  3. Act. xxviii, 28. ↩

  4. Ps. xcvii, 2. ↩

  5. Is. ix, 6. ↩

  6. Is. xlix, 6. ↩

  7. Ps. cxiv, 6. ↩

  8. Prov. ix, 4. ↩

  9. Rom. xii, 17, 21. ↩

  10. Gen. xlix, 10. ↩

  11. Ps. xviii, 8. ↩

  12. Luc. x, 21. ↩

  13. Job v, 2. ↩

  14. 1 Cor. iii, 1, 2. ↩

  15. Luc. xvi, 15. ↩

  16. Ps. xiv, 4. ↩

  17. Job xxv, 6. ↩

  18. Joel ii, 13. ↩

  19. III Reg. xviii, 21. ↩

  20. Cant. ii, 14. ↩

  21. Is. ii, 10. ↩

  22. Matth. xxiii, 6. ↩

  23. Luc. xiv, 10. ↩

  24. Prov. xxviii, 14. ↩

  25. Osee x, 2. ↩

  26. Ps. cx, 1. ↩

  27. Eccli. x, 7. ↩

  28. Eccli. x, 9. ↩

  29. * alias petrarum ↩

  30. Jer. xlix, 16. ↩

  31. Eccli. xviii, 27; ↩

  32. Jacob. i, 8. ↩

  33. Matth. xxiii, 11. ↩

  34. Job xx, 6, 7. ↩

  35. Dan. xii, 3. ↩

  36. Is. xiv, 15, 19. ↩

  37. Job xiii, 15, 16. ↩

  38. Ps. xxxi, 5. ↩

  39. I Cor. x, 4. ↩

  40. I Cor. i, 10. ↩

  41. I Petr. v, 5. ↩

  42. Jacob. II, 10. ↩

  43. Eccle. IX, 18. ↩

  44. Cant. II, 15. ↩

  45. Matth. VII, 15. ↩

  46. Jer. XII, 10. ↩

  47. Ps. XVII, 27. ↩

  48. II Petr. II, 19. ↩

  49. Ps. CI, 9. ↩

  50. Ps. XL, 10. ↩

  51. Rom. VIII, 6, 7. ↩

  52. Jacob. III, 15. ↩

  53. Baruch III, 23. ↩

  54. Is. V, 21. ↩

  55. I Cor. I, 20. ↩

  56. Job XXVII, 19, 20. ↩

  57. Ps. LI, 8. ↩

  58. Luc. xviii, 8. ↩

  59. Marc. xi, 26. ↩

  60. Matth. vii, 12. ↩

  61. Eccli. xxviii, 1. ↩

  62. Ibid. 6, 8. ↩

  63. Lev. xix, 18. ↩

  64. Dan. ix, 26, 27. ↩

  65. Jacob. ii, 13. ↩

  66. Gen. xxix, 35. ↩

  67. Matth. xxii, 9. ↩

  68. Judæ 23. ↩

  69. Jacob. v, 9. ↩

  70. Apoc. xxii, 12. ↩

  71. Luc. vi, 38. ↩

  72. Is. iii, 11. ↩

  73. Joel iii, 4. ↩

  74. Job xxii, 19. ↩

  75. Ps. lvii, 11. ↩

  76. I Cor. iii, 17. ↩

  77. Mich. v, 9. ↩

  78. Gen. xxv, 25. ↩

  79. Gen. xxx, 24. ↩

  80. Luc. i, 33. ↩

  81. Joann. iii, 35. ↩

  82. Matth. xxviii, 18. ↩

  83. Apoc. xix, 16. ↩

Chapter 3 of 3