Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : PETRUS AUTEM ET JOANNES ASCENDEBANT IN TEMPLUM.

QUUM evangelica doctrina sit supernaturalis, necesse fuit eam supernaturalibus argumentis probari. Hinc Christus et ejus discipuli, talia operabantur miracula quæ sola divina virtute fieri queunt. Idcirco, quam certum est Deum falsitatis non esse approbatorem aut confirmatorem, tam certum est fidem catholicam esse a Deo. Nunc ergo grande narratur miraculum, quo fidei veritas roborabatur, et plurimi convertebantur.

Petrus autem et Joannes ascendebant in templum, videlicet ad quemdam locum ejus : qui ut dicitur, fuit atrium mundorum, ubi Judæi secundum legem mundi orabant; ad horam orationis nonam. Quocirca aliqui dicunt quod Judæi ter orabant in die, sicut jam ante ex Daniele est allegatum.1 Verumtamen in Nehemia habetur, quod quater in die et quater in nocte confitebantur Judæi, et adorabant Dominum Deum suum.2 Præterea hi duo Apostoli, et Apostolorum eximii, in multis associati leguntur, tanquam familiari singularitate conjuncti, quamvis uterque eorum carnalem fratrem haberet apostolum. Nam in Christi ministris plus valet gratia quam natura, seu amor infusus quam naturalis.

Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur in lecto. Nam secundum Glossam, etiam paralyticus fuit. Quem ponebant quotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa. Secundum quod in Scholastica historia legitur, idcirco sic dicta est, quia Alexander Hyrcanus ornamentum quoddam in ea apposuit, in qua et Herodes auream posuit aquilam, fuitque porta atrii mundorum. Palam est autem quod non fuit ea quam

A Joathan rex Juda ædificavit, quæ sublimissima dicebatur, quum illa fuerit per Chaldæos destructa. Ut peteret eleemosynam, forte non solum pro se, sed et pro ministrantibus sibi, ab introeuntibus in templum. Is quum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. Quod Petrus ideo dixit, ut claudus iste et alii scirent a quibus reciperet quod mox fuerat suscepturus : quatenus per hoc, non ipsi Apostoli, sed Christus glorificaretur, et ad eum alii converterentur. At ille intendebat in eos oculis mentis et corporis, tanquam eleemosynæ avidus, et forte ex verbis Petri insolito modo concussus, sperans se aliquid accepturum ab eis. Nec fefellit eum fiducia, quoniam plus quam speravit, accepit.

Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi. Omnia enim propter Christum reliquit, nec pecunias a conversis Apostolorum ad pedes positas, in suum usum convertit secumque detulit : quia audierat a Christo, Nihil tuleritis in via, neque pecuniam ;3 et, Nolite possidere aurum et argentum.4 Quod autem habeo, id est sanitatis beneficium, quod in mea est potestate instrumentaliter, hoc tibi do, tanquam instrumentum omnipotentiæ Dei, a quo gratiam sanitatum et virtutem miraculorum sortitus sum. In nomine, id est in virtute et gratia, Jesu Christi Nazareni, surge de lecto, et ambula : quorum nullum potuisti hucusque, saltem expedite. Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum. Circa quod dicit Beda : Quem verbo erigit, dextera confortat, quia sermo docentis in corde audientium minus valet, nisi propriæ actionis commendetur exemplis.567 Et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ, id est crura et pedes. Et exsiliens, stetit, et ambulabat : in quo patet quod subito sit sanatus. Virtus enim divina quum sit infinita, agit in instanti. Et in claudo hoc etiam illud Isaiæ impletum est :8 Tunc saliet sicut cervus claudus. Quemadmodum autem qui diu in lecto ægritudinis jacuerunt, quum sanatos se sentiunt, præ gaudio (ambulare incipientes) quasi exsiliunt : sic fecit et iste, de sua sanatione ineffabiliter exhilaratus. Et intravit cum illis in templum, in testimonium veritatis, ambulans et exsiliens, et laudans Deum pro beneficio tanto.

Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. Cognoscebant autem illum, id est, universi qui aderant, noverunt hunc esse qui paulo ante fuerat claudus, et quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi. Et impleti sunt stupore et ecstasi. Ecstasis dicitur, quasi positio extra se ipsum, seu alienatio mentis a se : quod fit interdum pavore, interdum admiratione, interdum contemplatione seu revelatione. In istis autem ex pavore et admiratione processit. In eo quod contigerat illi. Quum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos : vel quia jam noverant eos hoc fecisse prodigium, vel quia ex fama et apparatu eorum id suspicabantur, etiam antequam aliunde audirent ; ad porticum quæ appellatur Salomonis, id est in ea parte qua stabat Salomon dum oraret, ut in Scholastica explanatur historia :910 non tamen fuit eadem numero, sicut nec idem templum. Vel ideo sic vocatur, quia constructa fuit in eodem loco, in quo et illa quam in primo templo Salomon ædificavit.

Videns autem Petrus concursum, respondit ad populum : Viri Israelitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Ad opus bonum, præsertim ad beneficii impensionem et misericordiæ actum, requiritur, non solum potestas, sed etiam pietas seu benigna voluntas, vel quædam compassio aut misericordia, quæ nunc per pietatem exprimitur. Quamvis autem virtute et pietate Apostolorum fuerit signum hoc factum instrumentaliter, non tamen principaliter. Et ipsi Apostoli hanc virtutem et pietatem non a se, sed divinitus susceperunt : ideo non sua virtute aut pietate dicunt se istud egisse. Itaque Petrus non arguit eos quod de tanto miraculo mirabantur, sed quia eorum admiratio non fuit ordinata. Adspiciebant enim ad servos et ad instrumentum, magis quam ad Dominum ac principalem agentem. Ideo Petrus erigit eos ad principalis opificis contemplationem, et ad considerationem causæ finalis hujus miraculi, quæ fuit ut per illud Jesus ostenderetur esse Filius Dei, et sic alii converterentur ad ipsum. Hinc subditur :

Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In hoc inæstimabilis dignatio, caritas et misericordia Dei ad homines designantur, quod Deus ille altissimus et immensus, Deus utique universorum, qui digne nominari non potest, dignatur se hominum Deum vocare, quasi principalem habens dilectionem et curam ad eos. Hinc in Exodo ait ad Moysen : Hæc dices ad filios Israel : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos.11 Hoc nomen mihi est in æternum, et hoc est memoriale meum in generationem et generationem. Unde quia Petrus loquebatur Judæis, conformat se modo loquendi patrum veteris Testamenti. Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum unigenitum, naturalem, æternum, non adoptivum, scilicet Jesum, id est, per hoc miraculum ostendit veritatem et gloriam Jesu Christi. Hoc enim faciendo miraculum in nomine Jesu, ostendit quod vera sit ejus doctrina et prædicatio nostra de ipso. Quem vos quidem tradidistis judici, et negastis esse regem vestrum aut Filium Dei, ante faciem Pilati, dicentes : Non habemus regem nisi Cæsarem;12 et rursus : Tolle, tolle, crucifige eum.13 Judicante illo, puta Pilato, dimitti hunc Jesum tanquam innocentem. Nam dixit : Nil causæ invenio in eo;14 et item, Corripiam illum et dimittam. Hoc tamen non protulit sententialiter et ultimate, sed interloquendo dimittendum asseruit.

Vos autem Sanctum et Justum negastis, videlicet Jesum, qui secundum divinitatem suam est essentialiter sanctus et justus, secundum humanitatem vero, per virtutes et actus earum, justior ac sanctior universis; et petistis virum homicidam donari vobis, id est ad vestram instantiam liberari a morte, videlicet Barabbam, qui fuit seditiosus et latro.1516 Auctorem vero vitæ interfecistis, utpote Unigenitum Dei: qui est totius vitæ fontale principium secundum naturam divinam, a quo derivatur vita naturæ, vita gratiæ, vitaque gloriæ; qui secundum naturam assumptam, sua occisione vitam gratiæ et gloriæ instrumentaliter reparavit, imo et vitam naturæ restituit his, quos a morte corporea suscitavit. Quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.

Et in fide nominis ejus, id est Christi, hunc quem vos videtis et nostis, confirmavit nomen ejus, id est, invocatio nominis Christi facta in fide quam nos de ipso habemus, consolidavit crura et pedes istius, qui fuerat natus claudus; et fides quæ per eum est, id est, fides nostra nobis a Christo collata, et de ipso habita, dedit, per modum causæ instrumentalis ac meritoriæ, integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Omnia enim possibilia sunt credenti;17 et virtute ac merito fidei summa fiunt prodigia, secundum quod Salvator testatus est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Jacta te in mare, et obediet vobis.18 Itaque merito fidei Apostolorum, non claudi hujus, præstitit Deus hanc sanitatem. Miracula autem fiunt quandoque fide facientium ea, quandoque fide eorum quibus fiunt.

Ecce qualis artifex est Spiritus Sanctus, qui huic pauperi piscatori infudit tantam constantiam ut tot millibus hominum non vereretur improperare tam incomprehensibile scelus, videlicet occisionem injustissimam unigeniti Filii Dei, quod solo auditu horrendum est.19 Verumtamen, quoniam discretio exigit ut rigori pietas misceatur, quia et nostra perfectio est Deo assimilari, qui in omni effectu justitiæ misericordiam miscet, hinc Petrus post asperam invectionem blanda verba inducit, et territos consolatur.

Et nunc, fratres, scio quod per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri, id est pontifices ceterique majores. Et hæc ignorantia excusavit crimen eorum aliqualiter, non totaliter, imo nec multum, præsertim quantum ad principes. Tanta enim miracula fecit Jesus, et tot Scripturarum auctoritatibus demonstravit se esse Messiam in lege promissum, quod merito debuissent credidisse in eum. Sed excæcavit eos malitia sua.20 Quomodo autem pro tempore aliquanto principes et alii quidam noverunt Jesum esse Messiam, et quomodo non, qualiter etiam ad tantam cæcitatem inducti sunt ex impatientia sua propter prædicationem Christi contra eos, nunc omitto, quia super Matthæum dixi hoc plenius, et si Spiritus Sanctus concesserit, super Lucam aliquid inde dicturus sum, ex verbis Augustini in libro de Civitate Dei. Deus autem qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic, sicut prædixit:2122 quia divina ordinatione passus est Christus, et eo modo Deus illud implevit, quo sensu nunc dictum est quod tradidit Christum. In tantum enim illud implevit, ut per Isaiam protestetur:23 Propter scelus populi mei percussi eum. Non tamen induxit Judæos ad faciendum hoc scelus, sed Christo inspiravit promptissimum animum patiendi, et malis actibus impiorum usus est Deus ad bonum.24 Ex hac autem auctoritate elicitur, quod universi Prophetæ verbo vel scripto aut mystico facto Christum prænuntiaverunt passurum, sicut et Zacharias fatetur:25 Visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.

Pænitemini igitur de vestris peccatis, præsertim de Christi occisione dolete, et convertimini ad Dominum Salvatorem, ut deleantur peccata vestra: ut quum venerint tempora refrigerii, id est dies judicii, in quo electis plenaria quies præstabitur (unde et justis appetendus est dies ille, secundum quod ait Salvator: His fieri incipientibus, levate capita vestra, quia appropinquat redemptio vestra), a conspectu Domini, id est ab ipso Deo, et clementissimo ejus in suos electos adspectu:26 ab ipso enim tempus illud proveniet; et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, ad judicandum de omnibus, in forma humana visibili, glorificata: secundum quam minor est Patre, et ab ipso mittetur;27 quem oportet quidem cœlum suscipere, id est susceptum interim tenere, ita quod interim sedebit in cœlo ad dextram Patris, usque in tempora restitutionis omnium, id est usque in tempus finalis judicii, in quo unicuique quod promeruit, retribuetur, et quidquid inordinatum fuit per culpam, ordinabitur per pœnam, ita quod singula debitis locis ac præmiis constituentur, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo Prophetarum:28 quia de hac omnium restitutione pene a principio mundi locuti sunt vates sancti. Propter quod Judas in sua Canonica introducit testimonium Enoch de futuro judicio.29

Consequenter docet quod legislator Judæorum Moyses, de Christo sit vaticinatus. Moyses quidem dixit in Deuteronomio: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, id est, de semine Judæorum Christum secundum carnem producet, et gratia prophetiæ eminenter implebit, tanquam me ipsum.30 Tanquam, notat hic aliqualem multumque defectivam similitudinem, quum Christus incomparabiliter major sit Moyse; sed in hoc est similitudo, quod sicut Moyses fuit lator legis scriptæ, sic Christus legis evangelicæ. Christo autem, in quantum fuit aliquo modo viator, competit nomen et ratio Prophetæ, quia ut sic, claræ visionis non fuit ut comprehensores. Verum, sicut ipse est angelus, et Dominus atque creator angelorum;31 sic ipse

Propheta, et Dominus ac impletor Prophetarum. Ipsum audietis juxta omnia quæ locutus fuerit vobis. Hoc Moyses ait hortando, non affirmando: nam pro majore parte Judæi Christum audire spreverunt. Insuper, juxta morem Scripturæ, Moyses Judæos sui temporis in persona eorum qui tempore Christi erant futuri, alloquebatur. De toto enim populo solet loqui Scriptura quasi de aliquo uno: idcirco ad unam partem sub persona alterius partis sæpe dirigitur sermo. Erit autem: omnis anima quæ non audierit Prophetam illum, id est, omnis homo tempore evangelicæ legis et prædicationis ac promulgationis ejus exsistens, qui in Christum non crediderit, nec verba ejus ab ipso vel prædicatoribus ejus susceperit, exterminabitur de plebe, id est, de electis populi sui tolletur, atque damnabitur.

Et omnes Prophetæ a Samuel et deinceps qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos, id est, de tempore primi adventus Christi, et passionis resurrectionisque ejus prophetaverunt.32 Christus enim est finis legis et omnium opus Prophetarum, ad quem omnia tunc ordinabantur: et de ipso ac ejus mysteriis loqui, fuit principalis Prophetarum intentio. Hinc et Judæorum magistri fatentur, quod omnes Prophetæ non sunt locuti nisi super dies Messiæ. Sed quum a principio mundi et tempore Patriarcharum non defuerit prophetia de Christo, dicente Virgine gloriosa, Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula:33 cur de Prophetis qui a tempore Samuelis fuerunt, loquitur Petrus, præsertim quum in Genesi patriarcha Jacob tam evidenter et copiose vaticinetur de Christo?3435 Et respondendum, quod tempore Samuelis cœpit cursus regum in duodecim tribubus Israel, et ex tunc fuerunt Prophetæ, qui manifeste scripserunt de Christo, scilicet, David, Isaias, Osee, etc. Præcedentes autem tam evidenter locuti non sunt, saltem communiter; vel prophetias suas non conscripserunt.

Gen. XLIX, 10.

25

Vos estis filii Prophetarum, id est discipuli et sequaces seu posteri: et aliqui vestrum de illorum sunt semine nati; et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros per Moysen in deserto, id est, veteris Testamenti imitatores seu filii estis, dicens ad Abraham, in Genesi: In semine tuo, id est Christo a te secundum carnem nascituro, benedicentur, id est, dona gratiæ in præsenti et bona gloriæ in patria consequentur, omnes familiæ terræ, id est universæ tribus, linguæ et gentes, videlicet quædam de omnibus: juxta id

Ibid. XII, 3; XXII, 18.

Ps. XXI, 28.

26 in Psalmo, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Vobis primum Deus suscitans, id est proponens, vel secundum naturam assumptam procreans, Filium suum incarnatum: qui dixit, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel; misit illum benedicentem, id est multa beneficia impendentem, vobis, inter quos visus et conversatus est. Vel, Suscitans eum a morte ad vestram salutem, misit illum nunc vobis per nostram prædicationem, benedicentem vobis, id est, dona gratiæ conferentem aliquibus vestrum. Ut convertat se unusquisque a nequitia sua, illam de cetero abhorrendo, præteritamque deflendo. Omne autem peccatum ex habitu vitioso, seu deliberatione ac certa scientia

Matth. XV, 24.

Baruch III, 38. oriens, dici potest nequitia, non autem quod ex infirmitate aut ignorantia excusante prodit.

Præterea, juxta mysticum intellectum, per hunc claudum a nativitate, intelligitur populus Judæorum a principio legis datæ rebellis, nec in via Dei recte incedens: quem sancti patres ac Prophetæ ante portam templi Speciosam, id est ad Christum, deferebant ut salvaretur per eum, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur.

Joann. X, 9.

Ab ingredientibus autem templum, puta a sanctis fidelibus, populus iste salutis subsidia quærere debet. Petrus vero, id est quicumque firmus et fortis in fide, talis potest juvare, et templo inducere seu Christo incorporare. Similiter per claudum istum signatur quilibet Christianus vitiis jugiter assuetus: quem devoti ad Christi misericordiam ferre conantur, et ponunt ante portam clementiæ, hortantes ut ab universis ingredientibus domum Dei, id est terrena spernentibus, amantibusque divina, animæ suæ quærat cibaria. Cui dicunt devoti: Respice in nos, id est, conversationem nostram sectare. Qui quum fuerit radio illustrationis supernæ perfusus, animoque a claudicatione sui obliqui incessus sanatus, mox exsilit, stat, ambulat, atque cum illis ecclesiam intrat. Surgit a vitiis, exsilit, gratias referendo quod de tenebris suis eductus, lucem conspicit veritatis, in qua sapide intuetur quam aspernanda sint omnia quibus mens impeditur a Deo. Stat quoque, perseverando in bono incepto; ambulat, proficiendo; intrat ecclesiam, cœlestis regni beatitudinem contemplando. Quibus visis, multi tantam mutationem dextræ Excelsi vehementer mirantur, confluuntque ad eum per quem tanta est facta conversio, qui admonet non se, sed Dei laudare virtutem.

Ps. LXXVI, 11.

Footnotes

  1. Dan. vi, 10. ↩

  2. II Esdr. ix, 3. ↩

  3. Luc. ix, 3. ↩

  4. Matth. x, 9. ↩

  5. Matth. xix, 27. ↩

  6. IV Reg. xv, 35; ↩

  7. II Par. xxvii, 3. ↩

  8. Is. xxxv, 6. ↩

  9. III Reg. viii, 22 et seq.; ↩

  10. II Par. vi, 12, 13 et seq. ↩

  11. Exod. iii, 15. ↩

  12. Joann. xix, 15. ↩

  13. Ibidem. ↩

  14. Luc. xxiii, 4, 22. ↩

  15. Joann. xviii, 40. ↩

  16. Matth. xxvii, 20, 21; ↩

  17. Marc. :x, 22. ↩

  18. Matth. xvii, 19; xxi, 21. ↩

  19. Sap. vii, 21. ↩

  20. Sap. II, 21. ↩

  21. In Luc. IV, 3. ↩

  22. In Matth. xxi, 46. ↩

  23. Is. LIII, 8. ↩

  24. Marc. ix, 22. ↩

  25. Luc. 1, 68, 70. ↩

  26. Luc. xxi, 28. ↩

  27. Joann. xiv, 28. ↩

  28. Apoc. xxii, 12. ↩

  29. Judæ 14, 15 ↩

  30. Deut. xviii, 15, 18, 19. ↩

  31. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

  32. Rom. x, 4. ↩

  33. Luc 1, 55. ↩

  34. Luc i, 55. ↩

  35. Luc. i, 68, 70. ↩

Chapter 4 of 29