Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : LOQUENTIBUS AUTEM ILLIS AD POPULUM.

NON cessat adversarius veritatis et æmulus æquitatis, veritati et æquitati resistere. Hinc a principio evangelicæ legis invisibiles atque visibiles hostes adversati sunt Ecclesiæ sanctæ, sicut nunc recitari incipitur. Loquentibus autem illis, videlicet Petro et Joanne, ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, id est judices et doctores, et Sadducæi : qui specialem sectam habebant, quia nec angelum nec spiritum, nec resurrectionem esse dicebant, animam quoque humanam asserebant mortalem; et quoniam omnium horum oppositum docebant Apostoli, tristabantur de eorum prædicatione hi Sadducæi. Ideo subditur : dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis, id est per Christi virtutem omnes mortuos suscitandos; vel, In Jesu, id est in ejus doctrina ac fide. Et injecerunt in eos manus violentas ac sacrilegas, et posuerunt illos in custodiam usque in crastinum. Ideo tunc eos incarceraverunt, nam vespera fuit, sicque hora judicandi transierat. Hinc subditur : Erat autem jam vespera.

Multi autem eorum qui audierant verbum Dei a Petro, sicut præcedenti capitulo scriptum est, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque millia, qui hoc die crediderunt, et baptizati sunt forsitan diebus sequentibus. Credibile quoque est quod multæ mulieres et pueri, præsertim virorum istorum, tunc conversi sint. Sed consuetudo Scripturæ est feminarum et puerorum numerum non taxare. Pueri autem vocantur seu parvuli, qui infra vicesimum annum sunt;1 viri, qui illum sortiti sunt.

Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et Scribæ in Jerusalem. Et Annas princeps sacerdotum. Tempore autem passionis Caiphas fuit princeps sacerdotum, sed omni pene anno, principatus sacerdotii transferebatur ad alium.2 Et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. Itaque conglobati sunt, ut sua auctoritate, multitudine et excellentia, Apostolos tanquam idiotas et pauperes confutarent, terrerent, obruerent. Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine, id est per cujus invocationem, fecistis hoc vos, scilicet claudum a nativitate, optime ambulantem? Opera enim gratiæ, perfectiora sunt operibus naturæ. Unde sicut vinum quod Christus fecit de aqua, fuit prævalidum;3 ita et claudus iste Christi virtute sanatus, eminenter convaluit.

Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto, dixit ad eos : Principes populi et seniores Israel, audite : Si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, id est, si nunc ad judicium trahimur, reprobamur, damnamur pro beneficio curationis huic collato, in quo beneficio iste salvus factus est ab impedimentis ambulandi, notum sit vobis omnibus et omni plebi Israel, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quia id procurastis, iste adstat coram vobis sanus, id est, virtute et invocatione Jesu Christi curatus est.4 Hic, scilicet Christus, est lapis angularis, qui reprobatus est a vobis ædificantibus, id est populum Judæorum instruentibus, qui factus est in caput anguli, id est, a Deo5 factus est conjunctor et princeps popu-6

5

6

7

8

9

11

1

2

3

4

B

C

D lorum duorum. Nam sicut in lapide angulari concurrunt et connectuntur duo parietes; ita in Christo conjuncti sunt electi ex Judæis atque gentibus, et ipse est caput illorum, ut duos condat in semetipso, qui est pax nostra, utraque faciens unum, ut ait Apostolus. De quo per Isaiam Dominus ait: Ponam in Sion lapidem angularem, summum, probatum.7 Et non est in alio aliquo salus. Vera namque salus seu beatitudo non consistit nisi in Christo objectaliter, secundum suam divinitatem; nec per hoc excluduntur Pater et Spiritus Sanctus, sed includuntur, quum tres supersanctæ Personæ sint unum veræ ac totius beatitudinis essentialis objectum. Rursus, in solo Christo secundum humanitatem, est salus tanquam in mediatore per quem facta est salvatio. De quo apud Isaiam legitur: Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Nec enim aliud nomen est, id est alia res nomine designata, sub cælo, id est in terra, datum hominibus a Patre, seu Trinitate altissima, in quo, id est cujus virtute, fide et gratia, oporteat nos salvos fieri. Ideo omnes a principio mundi salvati, aliquo modo per Christi fidem et gratiam sunt salvati. Nam et passio Christi id fecit futura, quod facit præterita, mediantibus fide et sacramento, ut Augustinus declarat.

Videntes autem Petri constantiam et Joannis, quod scilicet tanto nobilium et potentum agmine cincti, steterunt intrepidi, et tam ordinate ac sine timore Petrus respondit (justus quippe quasi leo confidens, absque terrore erit), comperto, id est certive invento et cognito, quod homines essent sine litteris, id est absque scientiis humano studio acquisitis, et idiotæ, ante missionem Spiritus Sancti. Per tales enim voluit Deus evangelicam legem denuntiari, ne ejus divulgatio humanæ industriæ, scientiæ, aut eloquentiæ adscriberetur. Nam Paulus asserit se prædicasse, non in sapientia verbi, sed in ostensione signorum, ne crux Christi evacuetur. Admirabantur, videntes effectum insolitum, et causam ejus, scilicet Spiritus Sancti infusionem Apostolis datam, ignorantes. Quum enim sapientis sit uniformiter se habere, constantia sapientiæ signum est, juxta illud Ecclesiastici: Homo sanctus in sapientia manet ut sol; nam stultus mutatur ut luna. Et cognoscebant eos, quoniam cum Jesu fuerant ante ipsius passionem. Joannes nempe se scribit notum fuisse pontifici. Frequenter quoque Judæi viderunt Apostolos ambulantes cum Jesu, et secum in Jerusalem exsistentes. Hominem quoque videntes stantem cum eis, scilicet Petro et Joanne, qui fuerat curatus, nil poterant contradicere verbis Petri, nec magicis artibus tantum deputare miraculum. Ex quo Porphyrii innotescit insania, qui Petrum asserit magum fuisse, et signum istud non vere, sed ludificatorie exhibuisse, sicut in libro de Civitate Dei plenius recitat Augustinus.

Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere, ut inter se, quid acturi essent, liberius pertractarent. Et conferebant ad invicem, dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum, id est famosum evidensque miraculum, factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. In quo declaratur istorum excæcatio maxima, quod tot visis prodigiis conversi non sunt, excæcante eos sua malitia.8 Corruptio namque in affectu, parit corruptionem in intellectu seu rationis judicio. Sed ne amplius divulgetur in populum istud miraculum, comminemur eis sub gravi pœna ne ultra loquantur in nomine hoc, id est de Jesu Nazareno, ulli hominum. In hoc isti Judæi egerunt contra id quod apud Tobiam Raphael ait: Opera Dei revelare et confiteri, honorificum est. Et vocantes eos, denuntiaverunt eis ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. Non enim audebant eos incarcerare aut occidere, ne concitarent contra se populum,

Ephes. II, 14, 15.

Is. XXVIII, 16.

12

Ibid. XXXIII, 22.

13

Prov. XXVIII, 1.

I Cor. I, 17; II, 4.

Eccli. XXVII, 12.

Joann. XVIII, 15.

14

15

16

17

Tob. XII, 7.

18

Petrus vero et Joannes dixerunt: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire per obedientiam quam Deum, judicate. Quasi dicant: Certissimum est quod non. Creatori enim magis quam creaturæ est obediendum, potissime quum illa jubet quæ prohibet ille, vel prohibet quæ ille jubet. Ubi enim superior præcipit, et inferior contradicit, non est audiendus inferior. Non enim possumus quæ audivimus et vidimus, scilicet Christi mysteria, passionem, suscitationem, ascensionem, Paracleti missionem, non loqui, quum Deus nobis præcepit hæc prædicare. Unde apud Joannem habetur:9 Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus.10

20

At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos, propter populum, qui magnificavit Apostolos in tanto miraculo, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat, id est, prodigium istud præclarum esse confessi sunt. Annorum enim erat homo amplius quadraginta, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. Idcirco persona ejus et innata debilitas cunctis innotuit, nec fuit tergiversatio adversus tam sensibilem veritatem.

Dimissi autem Petrus et Joannes, venerunt ad suos coapostolos et condiscipulos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. Hoc namque fuit eis utile scire. Amici autem secreta sua et accidentia sibi familiaribus suis revelant. Quod tamen cum grandi agendum est discretione, ne audientis animus incidat culpam. Qui quum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Dominum, et dixerunt, scilicet, verba sequentia omnes pariter inceperunt, ita quod nemo eorum alios ad proferenda hæc verba induxit primitus incipiendo, aut simili modo. Magnum fuit miraculum, et evidens signum quod a Spiritu Sancto omnes similiter inspirabantur. Domine, qui fecisti cœlum et terram et mare, et omnia quæ in eis sunt. Per Dominum, hoc loco intelligitur Deus Pater, sicut verba pandunt sequentia. Qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti. Aliqui autem Apostolorum ac discipulorum de semine David orti fuerunt: omnes tamen Patriarcham suum spiritualem patrem esse professi sunt.

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?1112 Gentes contra Christum frementes, fuerunt crudelissimi servi Pilati et Herodis, a quibus illusus, flagellatus, spinis coronatus, et crucifixus est Dominus majestatis. Populi vero qui contra Filium Dei meditabantur inania, fuerunt Scribæ et Pharisæi cum aliis multis Judæis, qui vana consilia contra Christum cogitaverunt, et fine optato frustrati sunt. Voluerunt enim occidere Jesum, ne locum et gentem perderent, ne scilicet a Romanis13 vastarentur, et ut per tam turpem mortem memoriam Jesu exstinguerent, juxta illud Jeremiæ: Super me cogitaverunt consilia, dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra.1415 Rursus, inaniter meditati sunt, dicentes: Tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et gloratur se Deum patrem habere. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sint illi. Si enim est verus Filius Dei, liberabit eum de manibus contrariorum.1617 Hæc fuit infinita cæcitas Judæorum, Christum in primo adventu temporaliter regnaturum putantium, quia intra se cogitaverunt quod si vere18 esset Filius Dei, Pater non permitteret eum occidi. Propter quod crucifixo insultaverunt, dicentes: Si rex Israel est (vel, Si hic est Christus Dei electus), descendat nunc de cruce, et credimus ei:19 quasi Prophetæ non prædixissent Christum pro mundi salute passurum. Hinc evenit eis oppositum. Nam quoniam Filium Dei crucifixerunt, a Romanis vastati sunt, et Christus per suam passionem amplius glorificatus est, totique mundo notificatus.20

Adstiterunt reges terræ, scilicet Herodes rex, et Pilatus judex, qui a regendo, non a regia potestate dictus est rex. Et principes convenerunt in unum, scilicet Annas et Caiphas, adversus Dominum et adversus Christum21 ejus, id est contra Patrem et Filium incarnatum, totius gratiæ plenitudine unctum secundum naturam assumptam. Qui enim contra unam divinam agit Personam, etiam contra alias duas peccat: quamvis aliqua peccata per appropriationem quamdam dicantur contra Patrem, aliqua contra Filium, aliqua contra Spiritum Sanctum. Hinc Filius ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum;22 et alibi, Odio habuerunt me et Patrem meum gratis.23 In prima quoque Canonica sua ait Joannes: Qui non credit in Filium, mendacem facit Patrem.24

Consequenter sancti isti inductam auctoritatem ad propositum applicant et exponunt. Convenerunt enim vere, veritate rei, et etiam veritate sermonis, quantum ad historicam recitationem; non autem convenerunt vere, veritate justitiæ, et veritate verborum inter se habitorum, sed injuste atque mendose; in civitate ista Jerusalem, adversus sanctum puerum tuum Jesum, scilicet unigenitum Filium, quem unxisti unctione spirituali, videlicet omnium gratiarum charismate, quantum ad animam, a primo incarnationis momento: juxta illud, Unxit te Deus, Deus tuus.25 Propter quod Evangelista dicit:26 Non ad mensuram dat Deus Spiritum, scilicet homini Christo. Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel. Herodes autem et Pilatus quantum ad hoc convenerunt, quod in Christi persecutione unanimes fuerunt. Facere, id est Christum persequi et occidere, quæ manus tua et consilium tuum, id est potentia et sapientia tua, decreverunt fieri. Quid illi igitur peccaverunt, quum potestati Dei nullus queat resistere, et bonum videtur id facere quod Deus vult fieri?27 Sed Deus non voluit illud fieri eo modo quo impii hoc fecerunt, nisi permissive; voluit vero id fieri eo modo quo id passus est Christus. Quomodo autem intelligendum sit istud, in præcedentibus duobus capitulis dictum est plenius.28

Et nunc, Domine, respice in minas eorum, illas compescendo, ne aliorum salutem impediant. Et hoc ex caritate et zelo justitiæ oraverunt. Et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, in eo quod manum, id est potestatem, tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu, id est per virtutem et invocationem ipsius, per quod prædicantium fiducia augeatur, et audientium corda fidem amplectantur.

Et quum orassent, motus est locus in quo erant congregati. Per hunc terræ supernaturalem motum significavit Deus, quod sua potestas eis in cunctis adsisteret, et quod eorum oratio esset audita, itemque quod corda principum terrenorum Christi virtute essent vincenda. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, id est, in gratia et fervore tunc vehementer creverunt, mirabilemque Spiritus Sancti senserunt contactum, roborationem et exhilarationem, et loquebantur verbum Dei cum fiducia, quia et se fructificaturos in aliorum conversione sperabant, et eos qui corpus occidunt, non formidabant.29

Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, id est voluntatis concors affectio, et mens per caritatem eximiam coadunata. Quo enim pleniores fuerunt in gratia, caritate et ceteris donis Spiritus Sancti, eo in omnibus concordiores exstiterunt. Quemadmodum namque ex humanæ mentis imperfectione generatur opinionum diversitas et affectionum discordia, ita ex gratiæ et caritatis confortatione procedit assertionum et desideriorum parilitas. Pro hac unitate suorum per caritatem (cujus est unire) oravit Salvator ante passionem: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos, et sint consummati in unum.30 In quibus impletum est quod per Jeremiam Dominus pollicetur : Dabo eis cor unum et animam unam, et lætabor super eis, quum benefecero eis.31 Nec quisquam eorum quæ possidebat, quidquam suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Caritas nempe quo perfectior, eo liberalius se communicat et effundit, nec quæ sua sunt quærit.32 Et quanto quis spiritualia dona futuraque bona sincerius appetit et exquirit, eo minus curat terrena. In hac autem primitivæ Ecclesiæ sacratissima conversatione, cœnobitarum vita fundatur, quæ et vitam Beatorum in patria imitatur, in qua omnia sunt communia.

Et virtute magna, id est forti et efficaci prædicatione atque potenti miraculorum operatione, reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri. Idcirco de resurrectione specialem fecerunt mentionem, quia illa incredibilior videbatur, et in ea cetera includebantur, scilicet passio et ascensio; et gratia magna erat in omnibus illis, tam in Apostolis quam ceteris discipulis.33

Neque enim quisquam egens erat inter illos : quia sufficientiam, non superfluitatem habebant, juxta illud Proverbiorum : Mendicitatem et divitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria.34 Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum. Per quod monstrabant se despicere ista terrena, atque plenissima fide cœlestia inquirere. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat, id est necesse et utile. Hujus vitæ figura in filiis Rechab præcessisse videtur : de quibus in Jeremia habetur quemadmodum Jonadab filius Rechab pater Rechabitarum præceperit filiis suis non bibere vinum, nec ædificare domum, nec serere agrum, nec plantare vineas, sed habitare in tabernaculis.353637 Denique in hac electissima plebe primitivæ Ecclesiæ vere impletum est quod in Christi adventu futurum Deus per Isaiam prædixit : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.38 Sophonias quoque : Reliquiæ, inquit, Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium : quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.39

Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, quod est interpretatum filius consolationis : quem ita cognominaverunt sancti Apostoli, quia et ipsi, et ceteri credentes, de conversione et maxima gratia hujus Joseph plurimum consolati fuerunt. Erat namque persona notabilis, et ad aliorum instructionem bene disposita : ideo subditur, Levites, quia de genere sacerdotali. Cyprius genere, id est in insula Cypro natus. Cujus parentes per captivitatem et dispersionem ad illum deducti sunt locum. Quum haberet agrum. Quamvis enim non licuit Levitis habere hereditaria bona in propria terra, tamen in aliena id licuit eis. In propria namque terra de sacrificiis sustentabantur. Vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum, proprietati resignans et Apostolorum voluntati dispensationem commendans. Iste est Barnabas comes Pauli, non ille qui supra dictus, cum Matthia statutus.

Postremo, quod dictum est, Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, quamvis ab omnibus considerandum, et imitandum, atque implendum sit Christianis, potissime tamen a religiosis, qui apostolicæ perfectionis vestigia sectari professi sunt. Cœnobia equidem, sicut ait Hieronymus, si pacis concordia caritatisque unitas adsint, sunt paradisus Dei in terra; et habitantes in eis, sunt angeli. Si vero defuerint, sunt infernus; et habitatores, diaboli.40

Footnotes

  1. Num. 1, 3. ↩

  2. Joann. xi, 49. ↩

  3. Joann. II, 7-10. ↩

  4. * [quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc] ↩

  5. Num. i, 3. ↩

  6. Ps. cxvii, 22, 23. ↩

  7. Ephes. II, 20; ↩

  8. Sap. II, 21. ↩

  9. Joann. 1, 14. ↩

  10. Joann. 1, 14. ↩

  11. Ps. ii, 1. ↩

  12. Ps. ii, 1. ↩

  13. Joann. xi, 48. ↩

  14. Jer. xi, 19. ↩

  15. Jer. xi, 19. ↩

  16. Sap. ii, 16-18. ↩

  17. Sap. ii, 16-18. ↩

  18. Luc. xxiii, 35. ↩

  19. Matth. xxvii, 42; ↩

  20. Joann. i, 14. ↩

  21. Ps. II, 2. ↩

  22. Joann. v, 23. ↩

  23. Joann. xv, 24, 25. ↩

  24. I Joann. v, 10. ↩

  25. Ps. XLIV, 8. ↩

  26. Joann. III, 34. ↩

  27. Esther XIII, 9. ↩

  28. Cf. Act. II, 23; III, 18. ↩

  29. Matth. x, 28. ↩

  30. Joann. XVII, 11, 23. ↩

  31. Jer. xxxii, 39, 41. ↩

  32. I Cor. xiii, 5. ↩

  33. Deut. xvi, 1. ↩

  34. Prov. xxx, 8. ↩

  35. Prov. i, 23. ↩

  36. Act. xiii, 2. ↩

  37. Jer. xxxv, 6, 7. ↩

  38. Is. xxxii, 18. ↩

  39. Soph. iii, 13. ↩

  40. Deut. xviii, 1. ↩

Chapter 5 of 29