Skip to the text

Articulus 5

ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI : VIR AUTEM QUIDAM NOMINE ANANIAS.

SICUT in veteri Testamento quidam in principio lationis legis Mosaicæ, ob ejus transgressionem dire puniti leguntur, ut filii Aaron, qui combusti sunt eo quod ignem alienum offerrent1, et alter qui ligna collegit sabbato, quatenus præcipientis auctoritas monstraretur, et alii ad observantiam diligentiorem inducerentur, pateretque quam salubre esset legi obtemperare divinæ, quam impium et damnabile non parere;2 ita et in evangelica accidit lege, quandoquidem evangelicæ legis derogantes sinceritati, terribiliter sunt plagati: quod in principio hujus capituli exemplo ostenditur.

Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, partem pecuniæ sibi fraudulenter servando, quam totam tenebatur in communem usum proferre, conscia uxore sua: nam ea sciente et consentiente factum est hoc; et afferens partem pretii, ad pedes Apostolorum posuit. Dixit autem Petrus, cui istud per revelationem divinam innotuit: Anania, cur tentavit, id est, in tentationem induxit ac superavit, Satanas cor tuum, vel, Cur tentavit, id est, cur ita peccasti quod Deus sic te dereliquit vinci? (exigentibus enim præcedentibus nostris peccatis frequenter dure tentamur, et in tentatione a Deo juste relinquimur), mentiri te Spiritui Sancto, id est nec fidelitatem nec veritatem ei servare, sed ad ejus mentiri injuriam? Sic omnis qui frangit votum, Spiritui Sancto mentitur. Qui autem societatem illius primitivæ Ecclesiæ ingrediebantur, vivere in communi vovebant. [Et fraudare de pretio agri.] Nonne manens manebat tibi? id est, nonne ager nondum venditus tuus erat? et venundatum erat in tua potestate? id est, spatium seu hereditarium bonum agri istius post venditionem fuit in tua voluntate, quantum ad pretium venditi. Et hoc referendum ad tempus præcedens votum præfatum. Quare posuisti in corde tuo hanc rem tam impiam per consensum? Non es mentitus hominibus, sed Deo.

Ananias iste eo ipso quo partem pretii ante Apostolos posuit, facto asseruit agrum non nisi tanti venditum esse, sicque mentiebatur hominibus. Probabile quoque est quod uxori suæ, forte et emptori et testibus, commisit ut dicerent idem. Verum consuetudo Scripturæ est, ut quum aliquid fit a duobus notabiliter in dignitate seu qualitate distinctis, a majori tantum factum dicatur, sicut et Moyses ait Judæis:3 Non contra nos est murmuratio vestra, sed contra Dominum; itemque Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates.4 Similiter Ananias nunc dicitur non mentitus hominibus, sed Deo, quia illis non solum, sed Deo principaliter est mentitus. Sed quomodo aliquis potest Deo mentiri, quem nemo fallere potest? Et respondendum, quod Deo mentiri, est ad suæ æternæ veritatis injuriam, coram illo falsum proferre. Præterea notandus est hic ordo verborum. Primo enim locutus est Petrus: Cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto? Deinde subintulit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Ex qua auctoritate Thomas in Summa contra gentiles probat, quod Spiritus Sanctus sit Deus.

Audiens autem Ananias hæc verba, ce- cidit et exspiravit. Non magica arte id fecit Petrus, ut fingit Porphyrius; sed ex Spiritu Sancto locutus est, et angelo Dei transgressorem intus cædente, exstinctus est impius. Nec fuit hoc crudelitatis, sed æquitatis, ad aliorum emendationem, sicut et unum membrum abscinditur ne totum corpus inficiatur. Sperarique potest quod Petrus sua prece transgressori huic gratiam pœnitendi obtinuit, quem foris tam districte correxit. Verumtamen in Scholastica historia fertur, quod justorum societatem intravit ut necessaria vitæ haberet sine labore. Et sic aliunde malus et simulator fuisset. [Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.] Surgentes autem juvenes, qui erant christiani, amoverunt eum, id est cadaver defuncti, et efferentes sepelierunt.

Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ejus nesciens quod factum fuerat, introiit. Respondit autem ei Petrus: Dic mihi, mulier. Quomodo mulieri huic Petrus respondet, a qua interrogatus non fuit, imo quam ipse interrogavit? Sed respondet ei ad opus, non ad quæstionem. Respondet enim, id est, correspondenter seu convenienter locutus est ei ad factum ipsius, prout factum illud exegit. Si tanti agrum vendidistis, sicut est pretium ante Apostolos positum?

At illa dixit: Etiam tanti præcise. Petrus autem ait ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini, id est Spiritum Sanctum, seu ipsum Dominum Deum qui spiritus est? Hæc vero fraudatio fuit æquivalenter tentatio Dei, qui tam fraudulenter partem pretii occultaverunt, tamque audenter mentiti sunt, quasi de divina providentia et Dei scientia dubitassent. Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum, ad ostium sunt. Forte enim Petrus audivit redeuntium sonitum. Vel, in spiritu vidit quo essent: quemadmodum Eliseus vidit Giezi currentem post Naaman; quemadmodum etiam ait Apostolus, Etsi corpore absens sum, tamen spiritu præsens sum, gaudens et videns ordinem vestrum.56 Et efferent te: quasi diceret, Protinus morieris, et ad sepulcrum duceris. Confestim cecidit ante pedes ejus percussa ab angelo, et exspiravit. Intrantes autem juvenes, [invenerunt illam mortuam, et extulerunt, et] sepelierunt illam ad virum suum, id est prope corpus viri defuncti. Fuit enim consuetudo Judæis, viros et conjuges in eodem tumulo poni, ut conjunctionem carnis sequeretur conjunctio pulveris, et quia de costa viri facta est mulier.

Et factus est timor magnus in universa Ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc, id est in omnibus, scilicet credentibus, qui et extra Jerusalem erant. Perfectis autem incutiebatur timor reverentialis ac filialis. Omnes vero cognita Dei vindicta, apostolicæ conversationis sinceritatem diligentius imitari conati sunt. Nam et ideo Deus fecit hanc ultionem, ne et alii tale aliquid attentarent. Timor namque retrahit a peccato, quemadmodum in Proverbiis scriptum est: Per timorem unusquisque declinat a malo.7

Denique, sicut verorum monachorum vita et institutio, a conversatione et paupertate primitivæ Ecclesiæ sumpsit exordium, ita ex Anania et Saphira, fictorum monachorum, qui dicti sunt Sarabaitæ, teterrimum genus, Cassiano testante, exortum est. Qui magnam coram hominibus devotionem et paupertatem simulantes, inter se clam delicate vixerunt. — Postremo, circa hunc locum scribit Beda: Nulla re hos duos pœnitentia curari passus est Petrus, sed ad timorem posteris incutiendum, noxium gramen radicitus amputare curavit. Ex quo patet quam detestabile ac horrendum sit vitium proprietatis in religiosis, qui utique evangelicam paupertatem professi sunt.

Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Quod ait, Per manus Apostolorum, intelligi potest dupliciter: Primo, quod per impositionem manuum eorum sanabantur infirmi, juxta illud: Super ægros manus89

10

11

12

6

7

8

9

B

C

D imponent, et bene habebunt. Secundo, Per manus, id est per potestatem et gratiam concessam Apostolis, fiebant in vulgo miracula multa. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ibi enim prædicabant Apostoli, et alii orationibus insistebant. De porticu hac dictum est supra. Hinc scriptum est : Erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis ficte, ne quod Ananiæ et conjugi ejus contigerat, eis quoque accideret ; sed magnificabat eos populus, tanquam Dei electos, in quibus divina charismata præclarissime emicabant, et in vultu, et in vita atque miraculis, interior virtus et gratia resplendebat. Ita et multi usque in præsens vere religiosos atque devotos commendant : nihilo minus in suis carnalitatibus et vanitatibus perseverant, vitiosis victi affectibus. Itaque in illis primitivæ Ecclesiæ personis constat impletum illud Isaiæ : Omnes qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.

Act. III, 11. Luc. XXIV, 53.

Is. LXI, 9.

Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum. Visis enim tantis prodigiis, et tam evidentibus indiciis sanctitatis ac gratiæ Spiritus Sancti, multi quotidie utriusque sexus convertebantur ad Christum. Quorum fidei magnitudo subjungitur : ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis. Grabata autem, sicut in Scholastica historia dicitur, proprie dicuntur lectisternia pauperum, in quibus nil corpori substernitur, sed tantum supponitur capiti substramentum. Ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Mirabilis Deus in Sanctis suis, qui dedit virtutem et fortitudinem tantam Apostolis, potissime Petro, qui fuit in miraculis privilegiatus, quoniam princeps erat apostolici agminis, sicut Paulus in sapientiæ dono. Propter quod Petrus ad prædicandum Judæis specialiter missus est, Paulus vero

Ps. LXVII, 36. ad Græcos : nam Judæi signa, Græci sapientiam quærunt. Unde et Paulus testatur : Qui operatus est Petro in circumcisionem, operatus est et mihi inter gentes. Et ut dicunt expositores, Petrus majora fecit miracula quam Christus : nec hoc derogat Christo, quia non sua, sed Christi virtute Petrus operatus est ea. Hinc passione instante dixerat Christus : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Christus autem non evidenter legitur sua umbra curasse infirmos, sed vestimenti sui contactu. Dicitur autem unum miraculum majus alio, tam ex parte rei gestæ, ut suscitatio mortui majus exstat miraculum quam illuminatio cæci, quam ex parte modi agendi : et sic Petrus majora fertur fecisse quam Christus miracula.

1 Cor. I, 22.

Galat. II, 8.

Joann. XIV, 12.

Matth. XIV, 36.

Concurrebat autem multitudo vicinorum civitatum in Jerusalem, afferentes ægros et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes. Unde certissimum est innumerabilia fuisse Apostolorum miracula, et de pluribus non nisi paucissima esse conscripta. Nec hoc aliquis sic esse discredat, quum et aliis quibusdam Sanctis data sit tanta gratia operandi miracula, quod eorum numerus describi non potuit.

Verum quem Deus spernit, nullus corrigere potest. Hinc reprobi, unde corrigi deberent, deteriorantur : quemadmodum perversi Judæi ex Apostolorum operibus tam divinis invidia sunt succensi, secundum quod subditur : Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant, concordes in eadem persecutione justorum, quæ est hæresis Sadducæorum, id est, qui cum illo exsistentes fuerunt hæretici dicti Sadducæi. Sicut enim in nova lege vocantur hæretici, qui non totam sacram Scripturam recipiunt, ut Manichæi et Montanistæ vetus Testamentum negantes; ita in lege Moysis erant quidam hæretici, quinque libros Moysis tantum recipientes, non autem Prophe-

Eccle. VII, 14. tarum scripturas, qui Sadducæi vocantur, qui interpretantur justi. Nam justos se nominaverunt, quia in judicando et puniendo fuerunt acerrimi. Sed quia non justi, sed valde injusti fuerunt, dici possunt Sadducæi, quasi seducti. Dicuntur tamen Sadducæi, a SEDECH, verbo Hebræo, quod Latine dicitur justus. Unde Melchisedech, rex justitiæ interpretatur. Vel Sadducæi vocati sunt a Sadoc sacerdote, de cujus semine se natos gloriabantur.101112 Porro, hæresis Græce, secundum Bedam, ab electione vocatur, qua quisque sibi, spretis aliorum dictis, quod sequendum putaverit, eligit. Repleti sunt zelo, id est invidia. Nam veritas parit odium in cordibus incorrigibilium, quemadmodum scriptum est: Non amat pestilens eum qui se corripit.13 Apostoli enim prædicabant animam esse immortalem, et resurrectionem futuram, esse quoque et angelos, atque Prophetas divinitus inspiratos: quæ omnia Sadducæi negabant. Et injecerunt manus in Apostolos, utique omnes, sicut ante in Petrum et Joannem dumtaxat, et posuerunt eos in custodia publica, id est in carcere ubi et manifeste rei concludebantur, ut talibus similes putarentur.14

Angelus autem Domini per noctem, id est proxima nocte, aperiens januas carceris, et educens eos, dixit. Beda evidenter hic asserit, quod Apostoli januis clausis educti sunt. Unde in Scholastica historia dicitur: Non est intelligendum quod angelus aperuit januas carceris, sed quod ita eduxit Apostolos ac si januæ fuissent apertæ. Et quædam glossa hic asserit, quod angelus aperuit januas carceris, non realiter, sed apparenter, quia eduxit eos tam libere per ostia clausa ac si fuissent aperta. Quod per omnipotentiam Dei fieri potuit, non autem naturali virtute angelica, quæ se ad hoc non extendit quod duo corpora simul sint in eodem loco per penetrationem dimensionum. Quod autem januæ non fuerunt apertæ realiter, verba paulo post subdita insinuare videntur, sicut patebit. Ite, et stantes in templo, loquimini plebi omnia verba vitæ hujus, id est christianæ conversationis, seu Christi, qui ait: Ego sum via, veritas et vita.15 Qui quum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant.

Adveniens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel, et miserunt ad carcerem ut adducerentur Apostoli. Quia enim princeps et pontifex consideravit factum Apostolorum quotidie prosperari, et plurimos a Judaismo ad novam legem converti, seriosissime intendebat quomodo universos Apostolos auferret de medio. Hinc magnum et celebrem fecit conventum, quasi rem magnam acturus. Verum, ut Salomon ait, non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum.16 Et quanto divinæ præordinationi cor humanum impudentius præsumptuosiusque resistere nititur, tanto omnipotens Deus, quod decrevit, gloriosius operatur. Quum autem venissent ministri, et aperto carcere ab ipsis ministris seu custodibus: non enim carcerem invenerunt apertum, ut statim dicetur; non invenissent illos; reversi nuntiaverunt, dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes carceris stantes ad januas. Quia enim videbant Judæi increduli Apostolos tot mirabilia operari, cautissime eos clauserunt, ne aliquo modo effugerent. Aperientes autem carcerem, neminem intus invenimus. Ex quo elicitur, quod clausis januis egressi fuerunt Apostoli. Si enim angelus januas aperuisset, cur denuo eas clausisset ?

22

23

24

Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi, videlicet doctores legis et judices, et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret, id est, dubitabant quem exitum res haberet, et quid de Apostolis essent acturi. Circa hunc locum ait Beda: Quid, profane Judæe, cæca stimularis insania? Furantibus Apostolis dicis Christum de monumento sublatum:17 dic, rogo, eosdem Apostolos de carcere tuo clauso, cujus furto credis ablatos? Verum ingenita malitia cor perfidum in signis manifestis obdurat. Adveniens autem quidam de Judæis incredulis, nuntiavit illis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum. Si Apostoli adversarios timuissent, non in templo stetissent. Tunc abiit magistratus cum ministris, id est multitudo superiorum cum subditis, et adduxit illos, puta Apostolos, sine vi ad principem sacerdotum. Timebant enim populum, ne lapidarentur, si violentiam aliquam inferrent Apostolis, quos vulgus devote audivit.

Et quum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum, dicens: Prœcipiendo prœcepimus vobis, ne doceretis in nomine isto, videlicet in nomine Jesu Nazareni; et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra, quod Jesus iste sit rex Messias, Filius Dei, mundi salvator, judex universorum; et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. Hoc dupliciter intelligi potest: primo, Vultis ostendere quod rei simus homicidii, hominem innocentem perducendo ad mortem; secundo, Vultis inducere super nos vindictam sanguinis istius, quem a nobis nocenter fusum asseritis. Primo modo Augustinus intelligit: ita quod Judæi volebant quasi immunes videri a morte Christi. Ideo obtulerunt eum judici Pylato, atque dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam. Sicque princeps hic sacerdotum nunc quasi oblitus fuit quod ad pontificum instigationem totus populus Judæorum clamavit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Hoc supra expositum est. Porro, ut ait hic glossa quædam et Scholastica historia, omnes Apostoli verba ista unanimiter proferebant, ex fervore et zelo non patientes unum pro omnibus loqui. Quibusdam tamen apparet, quod solus Petrus verba hæc protulit, quibus prolatis, alii verbis et signis annuerunt: alias videretur ibi fuisse vocum confusio. Verumtamen istud non cogit, imo probabile est quod Petro responsionem inchoante et prosequente, alii ex fervore aliqua verba miscebant, eadem affirmando: quod et in judiciis accidere solet. Non tamen inordinate, sed valde modeste id fecerunt.

Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno manibus militum. O quam papati fuerunt isti nunc mori pro Jesu, qui tempore suæ captionis omnes simul fugerunt ab eo! Hunc Deus principem et salvatorem exaltavit in resurrectione et ascensione, dextera sua, id est sua gratiosa potentia, ac pia adsistentia; vel, in dextera sua eum ponendo. Est autem Christus princeps totius militantis ac triumphantis Ecclesiæ. De quo Isaias prædixit: Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. De quo in Apocalypsi habetur: Qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ. Itaque, Exaltavit illum, ut sit caput Ecclesiæ, ad dandam pœnitentiam, id est locum, tempus, et gratiam pœnitendi, seu Pœnitentiæ sacramentum atque virtutem, Israel, id est populo Israel, imo et cunctis hominibus, in remissionem peccatorum, quæ per pœnitentiam impetratur. Propter quod post resurrectionem Christus perhibuit: Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.

Et nos testes sumus horum verborum, id est rerum significatarum per verba hæc, scilicet resurrectionis ascensionisque Christi. Verbum autem quandoque accipitur pro interiori mentis conceptu, sicut et ibi, In principio erat Verbum; quandoque pro imaginaria similitudine rei; interdum pro verbo vocali; vicissim pro re verbis expressa, quemadmodum quarto Regum loquitur Ezechias, Non fuit ver-

25

26

27

28

Joann. XVIII, 31.

Matth. XXVII, 25.

29

Act. IV, 19.

30

Marc. XIV, 50.

31

Is. IX, 6.

Apoc. I, 5.

Luc. XXIV, 46, 47.

32

Joann. I, 1.

IV Reg. XX, 13, 15; Is. XXXIX, 2, 4. bum in domo mea quod non ostenderim eis. Et Spiritus Sanctus est testis horum, per nos loquendo et mirabilia operando in testimonium evangelicæ prædicationis. Propter quod Christus prædixit : Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.18 Quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi, scilicet nobis et condiscipulis nostris, in signo visibili. Nullus tamen Deo virtuose obedit nisi per prævenientem gratiam Spiritus Sancti; sed obedientibus Deo datur Spiritus Sanctus per incrementa suorum charismatum.

33 Hæc quum audissent præfati principes Judæorum, dissecabantur, vehementer frementes ac indignantes contra Apostolos tam auctoritative et sine pavore loquentes, et cogitabant interficere illos.19 In malevolam quippe eorum animam non introierunt sapientiæ verba. Et contumaces suam reprehensionem non sustinent, sed odiunt corripientem.

34 Surgens autem quidam in concilio Pharisæus, eo modo quo et Paulus infra testatur, Ego Pharisæus sum.20 Nam ambo antequam Christi fidem susciperent, erant de secta hac quantum ad observantias ejus.21 Nomine Gamaliel :22 ad cujus pedes instructus est Paulus ; legis doctor, vir honorabilis universæ plebi, quia jam dudum honestæ fuit conversationis, et vita concordabat doctrinæ in ipso. Jussit foras ad breve homines fieri, id est, Apostolos jussit ad modicum tempus egredi, et extra manere. Hoc eis præcepit, quamvis in corde suo sibi eos præponeret, seque eorum servum ac discipulum reputaret. Verumtamen instar jubentis locutus est. De quo refert Clemens in quadam epistola, quod fuit Apostolorum discipulus, sed occultus sicut et Nicodemus, et de consilio Apostolorum mansit inter Judæos, ut eorum contra fideles mitigaret furorem.23

35 Dixitque illis : Viri Israelitæ, attendite vobis super hominibus istis, quid acturi sitis, id est, nolite præcipitare sententiam, nec inconsulte istos opprimere, neque ex passionis impetu quidquam peragere. Ad quod inducit duo exempla. — Ante hos enim dies exstitit Theodas, dicens se esse aliquem, scilicet virum magnum ac vatem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est; et omnes quicumque credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum : non absolute ad nihilum, quum animæ sint immortales, et prima materia incorruptibilis; sed ad nihilum sunt redacti quantum ad id quod attentarant, et de terra seu vita præsenti sublati sunt. Iste Theodas, sicut in Scholastica historia ex verbis Josephi recitatur, dixit se esse prophetam : ad cujus persuasionem multi Judæorum venditis omnibus suis, et sublatis ex urbe, præsertim Jerusalem, facultatibus, venerunt ad ripas Jordanis; et promisit se post triduum divisurum Jordanem, ut transirent per arentem alveum sicco pede, ut tempore Josue; et infra hoc triduum venientes milites missi a præside Syriæ, ipsum occiderunt et multos eorum quos seduxit, caputque ejus tulerunt Jerusalem. Fuit autem Theodas magus.

Post hunc exstitit Judas Galilæus in diebus professionis, id est generalis descriptionis, quando imperante Augusto descriptus est orbis, ibantque singuli ut profiterentur24 in sua civitate subjectos se esse Romano imperio, et capitis solverent censum, ut apud Lucam habetur. Et avertit populum post se. Nam docuit populum Israel, quod quum esset populus Dei, non deberet subdi Romanis, nec eis dare tributa, quia in templo decimas solveret atque primitias, et quia in lege conscriptum est :2526 Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed erravit, quum hoc de servitute latriæ intelligatur, et spirituali libertati corporalis subjectio non repugnet, militantibus quoque pro bono rei publicæ stipendium seu tributum debeatur. Propter quod dixit Salvator :27 Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari; et quæ sunt Dei, Deo. Et ipse periit, et quotquot consenserant ei, dispersi sunt. Non enim divina virtute contra Romanos roborabantur, sed pro suo errore succubuerunt.

Et nunc itaque dico vobis: Discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si ex hominibus est consilium hoc aut opus, dissolvetur, id est, si negotium Apostolorum humana calliditate confictum est, et doctrina eorum mendosa est, magicisque artibus innituntur, cito totum peribit, sicut illorum duorum; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud. Abstinete ergo ab eis, ne forte et Deo repugnare videamini. Rationabilis prorsus fuit ista instructio, præsertim quum probabilia valde, imo et certa omnino signa apparerent quod Apostolorum opus esset a Deo.

Consenserunt autem illi, scilicet Gamalieli, non tamen in toto: quia in hoc consenserunt, quod dimiserunt Apostolos, non autem in hoc, quod eos flagellaverunt et prædicare prohibuerunt. Et convocantes Apostolos, cæsis, id est a se flagellatis, denuntiaverunt, ne [omnino] loquerentur in nomine Jesu ad populum aliqua laude digna, et dimiserunt eos.

Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, reputantes persecutionem hanc esse præcipuum donum Dei, quemadmodum Paulus Philippensibus scribit: Vobis datum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro illo. Sic ergo impleverunt Apostoli quod audierunt a Christo: Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra co-

Philipp. 1, 29.

Matth. 5, 12; Luc. 5, 23. piosa est in cœlis. Hinc in Jacobo habetur: Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in diversas tentationes incideritis. Præterea quum quælibet virtus habeat proprium gaudium sibi annexum, perfectam patientiam habens in adversitatum perpessione, secundum superiorem animæ partem lætatur: ita quod sicut gaudium est justo justitiam facere, et humili subdi, sic patienti gaudium est tribulari. Et utique si Christum pure diligimus, gaudere debemus quod ei per adversitatum molestias conformamur, quia et per hoc a peccatis purgamur, ad gratiam abundantiorem disponimur, ad regnum cœleste compendiosius pervenimus. Ideo scriptum est: Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis. In omni ergo adversitate inordinatam tristitiam repellamus, et Christi passionem ac multiplicem patientiæ fructum oculis cordis stabiliter proponamus: scientes quod omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles; qui autem tentationes non susceperunt in timore Dei et in patientia sua, exterminati sunt.

Omni autem die non cessabant, in templo et circa domos docentes publice et privatim, et evangelizantes Christum Jesum. In quo patet maxima fortitudo fidei caritatisque fervor istorum, qui in regia pontificalique urbe, nec verbis nec ictibus poterant a Dei opere cohiberi. Et utique nisi divina potestate totum opus eorum fuisset fulcitum, mirum et incredibile videretur quod principes Judæorum vel uno die permisissent eos in vita aut civitate sua metropolitana. Sed ut dictum est, non est consilium contra Dominum.

Jacob. 1, 2.

1 Petr. 4, 13.

Judith VIII, 23-25.

Prov. XXI, 30.

38

39

40

41

B

C

D

42

Footnotes

  1. Lev. x, 1, 2. ↩

  2. Num. xv, 32, 36. ↩

  3. Exod. xvi, 8. ↩

  4. Ephes. vi, 12. ↩

  5. Coloss. ii, 5. ↩

  6. IV Reg. v, 26. ↩

  7. Prov. xv, 27. ↩

  8. Gen. u, 21, 22. ↩

  9. Marc. xvi, 18. ↩

  10. II Reg. vii, 17; ↩

  11. III Reg. i, 8; ↩

  12. 1 Par. vi, 8. ↩

  13. Prov. xv, 12. ↩

  14. 18 Act. iv, 3. ↩

  15. Joann. xiv, 6. ↩

  16. Prov. xxi, 30. ↩

  17. Matth. xxviii, 13. ↩

  18. Joann. xv, 26. ↩

  19. Sap. I, 4. ↩

  20. Amos v, 10. ↩

  21. Act. xxiii, 6. ↩

  22. Act. xxii, 3. ↩

  23. Joann. xix, 38. ↩

  24. Luc. II, 1, 3. ↩

  25. Matth. IV, 10. ↩

  26. Deut. VI, 13; ↩

  27. Matth. XXII, 21. ↩

Chapter 6 of 29