Articulus 6
EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : IN DIEBUS AUTEM ILLIS.
QUIA hoc libro S. Lucas primitivæ statum Ecclesiæ proposuit scribere, non solum Apostolorum facta et verba enarrat, sed et ceterorum fidelium post Apostolos præcipuorum. Et quoniam in Ecclesia post sacerdotes constituuntur et sequuntur diaconi, nunc de ordinatione septem primorum diaconorum texit historiam.
In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, eorum videlicet qui per Apostolos convertebantur ad Christum. Christiani vero tunc generaliter vocabantur discipuli, ut infra habetur. Quotidie autem plurimi convertebantur. Factum est murmur Græcorum adversus Hebræos. Per Græcos hic intelliguntur, vel Judæi in dispersione inter Græcos nati et educati, vel Græci et advenæ ex gentilitate conversi et in Jerusalem commanentes. Eo quod despicerentur in ministerio quotidiano, scilicet dispensatione seu administratione victualium et temporalium, viduæ eorum, puta Græcorum. Quod tripliciter intelligi potest : Primo, quod Hebræi in ministerio quotidiano viduas suas tanquam eruditiores, Græcorum viduis præferebant : et sic Beda exponit. Secundo, quod viduæ Græcorum in ministerio isto nimium gravabantur, seu ad viliora agenda deputabantur. Tertio, quod viduis Græcorum non tam bene ministrabantur necessaria ut viduis Hebræorum. Sed quum superius dictum sit, quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et singulis ministrabatur sicut indiguerunt, quomodo in tam sancto collegio inventa est ista dissensio?1 Et respondendum, quod numero discipulorum crescente orta est murmuratio ista : non enim omnes æque perfecti fuerunt; et in tanta multitudine fuisse aliquos imperfectos, mirum non est : imo ut Climacus refert, quidam illorum facti fuerunt hæretici.
Convocantes autem duodecim, scilicet Apostoli, multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, id est a prædicatione cessare, et ministrare mensis, id est in victualium corporis administratione occupari. Spiritualia enim in tantum sunt temporalibus præponenda, quanto anima corpore exstat præstantior; et qui sunt ad sublimiora officia divinioresque actus instituti, non debent immoderanter sine necessitate circa viliora intendere, ne a principalioribus impediantur. Denique meliora sunt fercula mentis quam ventris. Et ut Rabanus ait, his verbis ostendunt Apostoli, episcopos et doctores non debere corporalibus implicari, dicente Apostolo : Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus.2 Hinc etiam Jethro consuluit Moysi ut præesset populo in his quæ sunt ad Deum, et majora dumtaxat judicaret negotia, minora vero substitutis principibus judicibusque committeret, prout in Exodo habetur.
Considerate ergo, fratres, viros ex vobis, id est de vestro collegio, boni testimonii, scilicet famæ honestæ, plenos Spiritu Sancto et sapientia, id est evidenter virtuosos et sufficienter eruditos, quantum humano modo conjici potest aut sciri. Tunc enim fuerunt ibi quamplures tanta gratia decorati, quod certum fuit eos Spiritu Sancto impletos. Septem. Tot enim ad litteram probabiliter videbantur ad opus administrationis sufficere. Per quod mystice figuratur, quod in diaconatum promovendi, debent septemplici dono Spiritus Sancti ornari. Quos constituamus super hoc opus administrationis corporalium, ut ipsi ea ministrent, vel ministrantibus præsint. Nos vero orationi et ministerio verbi insistentes erimus. Per ministerium verbi, prædicatio designatur. O utinam prælati ista attenderent, quorum jam plures, plus quam oportet, decet aut licet, circa temporalia occupantur, in exterioribusque versantur, quia mente sunt frigidi, nec in spiritualibus exercitiis habent saporem. Hinc effunduntur, negligentes se ipsos et sibi commissos.
Præterea in verbis præfatis notatur ordo in electione servandus. Electio enim primo fieri debet cum discretione atque concordia : quod notatur quum dicitur, Considerate. Secundo, ex caritate : ideo subditur, Fratres. Tertio, unus de gremio Ecclesiæ eligi debet : hinc sequitur, Ex vobis. Quarto, qui eligitur, debet esse bonæ famæ, propter proximorum ædificationem : idcirco subjungitur, Boni testimonii. Quinto, erit virtuosæ conversationis quoad Deum : ideo additur, Plenos Spiritu Sancto. Sexto, erit in Scripturis instructus : propter quod sequitur, Et sapientia. Postremo, talis debet esse, ut magis cupiat prodesse quam præesse, perpendens se potius vocatum ad onus quam honorem : idcirco annectitur, Quos constituamus super hoc opus.
Et placuit sermo coram omni multitudine, qui malum murmurationis optabant exstingui, et ut boni filii, patrum suorum consilio tam rationabili celeriter acquieverunt. Quod et cunctis subditis est pensandum ac imitandum. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, quæ est virtus theologica, seu fidelitate, quæ ad justitiam pertinet, et Spiritu Sancto, per quod insinuatur cunctis fuisse plenus virtutibus.3 Sed in primitiva Ecclesia fides fuit specialiter commendanda, tanquam fundamentum virtutum, et quia tunc valde necessaria fuit fidei fortitudo, propter persecutores, itemque ob difficultatem subdendi intellectum articulis fidei, quod est rationem in captivitatem redigere. Et Philippum. De isto Philippo diacono infra scribuntur sublimia.45 Unde et ipse et ceteri qui sequuntur, pleni fuerunt fide et Spiritu Sancto. Et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam. Et Nicolaum advenam Antiochenum, qui ut fertur, de gentilitate fuit conversus ad Judaismum, vel forte immediate ad Christianismum, et de Antiochia fuit. De quo occasionem erroris sumpserunt quidam, in Apocalypsi Nicolaitæ vocati, asserentes mulieres debere esse communes.6 Quod et Thomas in Summa contra gentiles affirmat hunc Nicolaum dixisse. Alii tamen dicunt, quod ipse non dixit hoc; sed quum haberet mulierem pulcherrimam, et accusaretur de immoderato amore ad eam, volens se excusare, ait coram Apostolis : Ecce conjux mea, qui vult, ea utatur. Quod ut isti asserunt, ipse non dixit ea mente quasi sentiret usum feminarum debere esse communem, sed ut per hujuscemodi modum loquendi se plenius excusaret. Verum quidam perversi ad mala proclives, ejusque verba juxta suam concupiscentiam interpretantes, sumpserunt ex eis occasionem erroris. — Puto autem quod et hi septem electi etiam elegerunt, sicut in electionibus collegiorum ac cœnobiorum, qui eliguntur et eligunt.
Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum; et orantes ipsi Apostoli, imposuerunt eis manus. Secundum Rabanum, hic ordo servandus est, ut scilicet populus eligat, episcopus ordinet. Et quia Apostoli cum oratione et manus impositione ordinaverunt istos diaconos, in Ordinibus dandis fiunt orationes, et in quibusdam Ecclesiis manus tempore ordinationis imponuntur diaconis. In Scholastica quoque fertur historia, quod horum septem primorum diaconorum vicem gerun archidiaconi, propterea instituti ut portent pondus negotiorum, quatenus prædicationi ac doctrinæ liberius vacant episcopi.
Et verbum Domini crescebat, id est, prædicatio Apostolorum fructificabat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde, quia plurimi convertebantur. Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei, rationem suam subjiciendo fidei. In quo elueescit infinita misericordia Christi, quod illos convertere dignatus est, a quibus tam importune atque crudeliter fuit expetitus ad mortem. In quibus specialiter est impletum quod ante passionem Christus prædixit:7 Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.
Insuper advertendum, quod sicut in libro hoc B. Lucas duorum præcipuorum Apostolorum actus et verba specialiter prosequitur ac describit, videlicet Petri et Pauli, ita et prædictorum septem diaconorum duorum præcipuorum verba actusque prosequitur, scilicet Stephani et Philippi: non enim omnia scribere potuit.
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine. Paulo ante dixit eum plenum fide et Spiritu Sancto, nunc gratia et fortitudine, ut monstretur S. Stephanus fuisse vir apostolicæ perfectionis. Et quia jam ejus martyrium descripturus est, apte præmittit quod fortitudine plenus fuit, tam illa quæ est virtus moralis et cardinalis, cujus est in periculis mortis esse constantem, quam illa quæ est donum, cujus est operibus perfectionis constanter insistere. Faciebat prodigia et signa magna in populo: quæ S. Lucas brevitati studens, non prosequitur.
Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum. Isti Judæi increduli dicti sunt libertini, quia manu missi, id est libertate donati fuerunt, quum prius servi fuissent. Sicque conditionis fuerunt servilis, qui fidei restiterunt. Et Cyrenensium, id est a Cyrene, quæ est civitas Libyæ, secundum Bedam; et Alexandrinorum, id est de Alexandria urbe Ægypti; et eorum qui erant a Cilicia et Asia, quæ sunt regiones vicinæ ad invicem. Disputantes cum Stephano, volentes probare quod Jesus non esset Christus in lege promissus. Et non poterant resistere sapientiæ Stephani, et Spiritui, id est Spiritui Sancto, qui loquebatur per Stephanum: sicut ait Salvator, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.8 Vel, Spiritui, id est animæ Stephani qui loquebatur: sicque implebatur in Stephano illa Christi promissio, Ego dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.9 Tunc submiserunt viros, id est falsos testes, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. Sicut fecerunt regi, ita et militi. Nam et contra Christum produxerunt falsos testes Judæi. Est autem proprium perversorum, ut quum ratione prævalere non valent, seque rationabiliter convinci prospiciunt, ad calliditates et violentias convertantur.10 Sic egerunt et isti.
Commoverunt itaque, id est, ad iram et zelum indiscretum provocaverunt, plebem et seniores et Scribas, id est judices et doctores; et concurrentes, rapuerunt eum cum impetu violento tanquam maleficum, et adduxerunt in concilium; et statuerunt falsos testes dicentes: Homo iste non cessat loqui adversus locum sanctum et legem, id est, templo et legi Moysis per verba blasphemiæ detrahit. Audivimus enim eum dicentem:11 Quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, id est leges seu ordinationes et observantias, quas tradidit nobis Moyses. Etiam si Stephanus hæc verba dixisset, non fuisset blasphemia secundum veritatem, sed secundum Judæorum istorum æstimationem. Romani enim Christi potestate destruxerunt urbem et templum Jerusalem. Cærimonialia quoque legis Christus mutavit in melius, et alias dedit institutiones vivendi ac Deum colendi quam Moyses. Vere excæcati Judæi putabant cærimonialia et judicialia legis præcepta post Christi adventum semper servanda, sicut moralia. Nihilo minus testes isti mentiti sunt, [quia] vel Stephanus ista verba non dixit, vel ea non dixit eo sensu quo ipsi ea proposuerunt.12 Sic enim ea proposuerunt, quasi Jesus asseruisset se legalia mutaturum quasi simpliciter reprobans ea, vel quasi omnia mutans. Christus vero ita non dixit, nec Stephanus. Imo Christus testatus est :13 Non veni legem solvere, sed adimplere, id est perficere. Cærimonialia enim figurativa fuerunt, quæ in Christo impleta sunt atque in Ecclesia. Præcepta quoque moralia evangelicis perfecit consiliis.
Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tanquam faciem angeli, id est splendidissima claritate ac miro decore perfusam : per quod internæ perfectionis magnitudo, puritas et innocentia monstrabatur. In quo Moysi parificatus est Stephanus. Nam et Moysis vultus præ splendore a Judæis adspici non valebat. In tali autem et tanta majestate ostendit Deus Judæis Stephani vultum, ut converterentur ad veritatem, si vellent;1415 aut si nollent, de sua obstinatione inexcusabiliores ac damnabiliores redderentur. Porro in Scripturis canonicis non legitur homo vultum hujuscemodi habuisse in terra coram hominibus, nisi Christus in transfiguratione, et Moyses et Stephanus : in quo magna valde Stephani excellentia innotescit.16
Footnotes
-
Act. IV, 32, 35. ↩
-
II Tim. II, 4. ↩
-
Exod. XVIII, 19-22. ↩
-
II Cor. x, 15. ↩
-
Act. VIII. ↩
-
Apoc. II, 6, 15. ↩
-
Joann. vii, 28. ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Matth. xxvi, 59, 60; ↩
-
Marc. xiv, 55-59. ↩
-
Joann. viii, 28. ↩
-
Matth. v, 17. ↩
-
II Cor. III, 7; ↩
-
Exod. XXXIV, 29-35. ↩
-
Matth. XVII, 2; Luc IX, 29. ↩
Chapter 7 of 29