Articulus 7
ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI : DIXIT AUTEM PRINCEPS SACERDOTUM.
DIXIT autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent? Quoniam accusato dandus est locus excusationis et responsionis, princeps sacerdotum tanquam judex sciscitatus est Stephanum, an in sibi objectis esset culpabilis. Qui ait : Viri fratres et patres, audite. S. Stephanus responsurus, verbis modestis ac blandis in exordio usus est, quia ut scribitur in Proverbiis, Responsio mollis frangit iram.1 Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham. Quatuor objecta fuerunt Stephano, scilicet blasphemia in Deum, in Moysen, in legem, in templum. Ideo de his quatuor se excusat. Et primo, de blasphemia contra Deum : quem Deum gloriæ nuncupat, quia in ipso est beatitudo et gloria infinita, et ab ipso vita gloriæ profluit. Ipse quoque est majestatis immensæ. Apparuit autem Abraham per subjectam creaturam, scilicet angelum. Quum esset in Mesopotamia : quæ est regio sic dicta, quia media inter aquas sita est, inter fluvios videlicet Euphraten et Tigrim; priusquam moraretur in Charan : quæ secundum Bedam, est urbs regionis Mesopotamiæ, et in Genesi dicitur Haran. Et dixit ad illum :2 Exi de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi, scilicet in terram Chanaan.
Circa hoc dubia oriuntur. Abraham namque oriundus fuit de Chaldæa, et inde venit in provinciam Mesopotamiæ, deinde in civitatem illius, nomine Charan :3 quomodo ergo ei de terra sua jam egresso atque in aliena posito, dicitur, Exi de terra tua? Iterum in Geneseos libro legitur, quod Abraham cum patre suo Thare habitavit in Haran, quæ alio nomine dicitur Charan, et mortuo ibi ipso Thare patre Abrahæ, Dominus illi præcepit, Egredere de terra tua, etc.4 — Ad primum respondetur tripliciter. Primo, secundum Bedam et Scholasticam historiam, quod licet jam egressus fuerat de Chaldæa corpore, non tamen mente, quia adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi. Idcirco præcipitur ei ut etiam mente egrediatur de ea, ut scilicet non proponat in eam reverti. Secundo, juxta Augustinum, quod Mesopotamia est pars Chaldææ, et ita non fuit de tota Chaldæa egressus, sed de una ejus parte introiit aliam. Nunc ergo jubetur totam relinquere. Tertio, ut quod dicitur ei, Exi de terra tua, sic exponatur, id est, longius discede ab ea. — Ad aliud respondetur, quod vel bis jussum est Abrahæ exire de terra cognationeque sua, videlicet: semel ante mortem patris sui, et tunc ex causa rationabili distulit, forte ut patri suo tanquam seni pro solatio et exhibendo obsequio maneret conjunctus; secundo post patris sui dormitionem. Vel, ut aliqui dicunt, hoc quod dicitur, Exi de terra tua, per anticipationem est dictum.
Denique in hoc præcepto Abrahæ facto, mysterialiter præfigurabatur quod Christus postea per se ipsum consuluit, ut scilicet propter ipsum omnia relinquantur, etiam parentes, fratres, sorores, etc.56
Tunc exiit de terra Chaldæorum: secundum varium sensum nunc tactum, scilicet longius discedendo ab ea, vel partem ejus deserendo; et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus Thare in Charan, quum esset ducentorum quinque annorum, ut dicitur in Genesi, transtulit, id est, ire præcepit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis, quæ dicitur terra promissionis.7 Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis, id est nec minimam partem. Nec obest quod in Genesi scribitur Abraham emisse speluncam cum agro: nam hanc partem habuit in titulo emptionis pro sepultura, non hereditate possedit ad colendum aut habitandum. Sed repromisit dare eam illi in possessionem, et, pro id est, semini ejus post ipsum, illis videlicet qui cum Josue terram istam ingressi sunt, quum non haberet filium, id est ante nativitatem Isaac, imo et Ismaelis, et hoc, quantum ad promissionem primo factam. Sæpius enim ei istud promisit, sed prima, ut scribitur in Genesi, fuit longe ante Ismaelis generationem.8 Ubicumque autem in Genesi legitur Deus promisisse Abrahæ, vel Isaac aut Jacob, quod eis hanc terram daret, referendum est ad posteritatem ipsorum.
Locutus est autem ei Deus per angelum: Quia erit semen tuum accola, id est filii tui peregrini erunt et advenæ, in terra aliena, scilicet in regione Chanaan et Ægypti, et servituti eos subjicient, et male tractabunt annis quadringentis triginta. Unde legitur Dominus locutus ad Abraham:9 Scito prænoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum, et servituti eos subjicient et affligent quadringentis annis. Porro, hos quadringentos triginta annos computat Rabanus a die quo facta est ista promissio Abrahæ usque ad exitum de Ægypto. Quadringentos vero annos nonnulli incipiunt a nativitate Isaac usque ad egressum Israel de Ægypto. Aliqui vero, quia dictum est Abrahæ, In Isaac vocabitur tibi semen10, computant istos quadringentos annos a nativitate Isaac usque ad mortem Sehon regis Amorhæorum et Og regis Basan. Præterea, quamvis dictum sit quod filii Israel advenæ forent in terra aliena, et servituti subjiciendi ac male tractandi, non tamen sensus est quod toto hoc tempore fuerint in hujusmodi afflictione, sed pars pro toto est posita, aut econverso. Nam pro parte quadam hujus temporis fuerunt afflicti in terra Ægypti.11 Et gentem cui servierint, puta Ægyptios, judicabo ego judicio punitionis et condemnationis, dicit Dominus.12 Nam submersit eos in mari Rubro, et statuit in inferno. Et post hæc exibunt de Ægypto seu eremo, et deservient mihi in loco isto, scilicet in Judæa: quod tempore Josue inceperunt.
Et dedit illi, videlicet Abrahæ, testamentum, id est pactum, circumcisionis, dicens: Hoc est pactum meum quod observabitis:13 Circumcidetur ex vobis omne masculinum. Et sic genuit Isaac, quum esset centum annorum, ut scribitur in Genesi.14 Erat autem nonaginta novem annorum quum pactum circumcisionis accepit.15 Et circumcidit eum die octavo, sicut in Genesi habetur.16 Et Isaac genuit Jacob, et Jacob duodecim Patriarchas.
Et patriarchœ œmulantes, id est invidentes, ipsi Joseph quia a patre plus amabatur, et somnia quædam eis displicentia vidisse se eis narravit, vendiderunt eum in Ægyptum, id est Ismaelitis negotiatoribus in Ægyptum pergentibus, secumque ducentibus atque ibidem vendentibus Joseph.17 Non tamen omnes Patriarchæ duodecim id fecerunt, quia nec Benjamin adfuit neque Ruben. Et erat Deus cum eo, per gratiam magnam, et providentiam singularem ac gratiosam. Et eripuit eum ex omnibus tribulationibus suis, scilicet de manibus fratrum, et Ægyptii qui eum incarceravit. Unde in Sapientiæ libro legitur: Hæc (scilicet sapientia divina) venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum.18 Et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti. Nam ex divina revelatione exposuit somnia Pharaonis, sicut Daniel somnia regis Babylonis.19 Et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam, id est familiam atque substantiam, dicens ad eum:20 Uno tantum regni solio te præcedam.
Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna. Nam has duas regiones fames illa maxime opprimebat:21 quæ omnia in Genesi plenius scripta sunt. Et non inveniebant cibos patres nostri in terra qua habitabant. Quum autem audisset Jacob frumentum esse in Ægypto, misit patres nostros, id est decem Patriarchas, Benjamin secum retento, primum, id est prima vice;22 et in secundo, id est secunda eorum missione in Ægyptum pro victualibus emendis, cognitus est Joseph a fratribus suis:23 quia tunc dixit eis, Ego sum Joseph;24 et manifestatum est Pharaoni genus ejus, id est cognatio. Tunc enim in aula regis celebri dictum est sermone, Venerunt fratres Joseph.25 Mittens autem Joseph fratres suos cum plaustris et asinis multisque divitiis, accersivit patrem suum, per istos denuntians ut veniret ad se, et omnem cognationem suam in animabus, id est hominibus, septuaginta quinque.26 In Ge- nesi habetur: Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ ex femore illius, absque uxoribus filiorum, sexaginta sex.27 Et in Exodo: Erant omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta.28 Sed Lucas sequens interpretationem Septuaginta interpretum, ponit septuaginta quinque, per anticipationem, connumerans quinque nepotes Joseph. Quibus omnibus si addantur ipsemet Jacob et filius ejus Joseph cum duobus filiis ejus Ephraim et Manasse, habentur septuaginta quinque.
Et defunctus est ipse Jacob in Ægypto, et patres nostri, id est duodecim Patriarchæ ibidem. Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham pretio argenti, a filiis Hemor filii Sichem. In Genesi scriptum est, quod Jacob emit partem agri a filiis Hemor patris Sichem centum agnis, fuitque ager iste juxta Salem urbem Sichimorum.2930 Porro alio loco in Genesi legitur, quomodo Abraham emit ab Ephron filio Seor Hethæo speluncam duplicem, una cum agro in quo fuit, juxta Hebron, quadringentis argenti siclis.3132 Quomodo ergo nunc dicitur, quod Abraham emit sepulcrum a filiis Hemor? et quomodo Hemor vocatur hic filius Sichem, quum in Genesi appelletur pater ipsius Sichem? Itaque intuendum, quod Jacob (sicut in Genesi scribitur) fuit cito post mortem suam in spelunca duplici positus. Joseph vero tempore Josue in Sichem, et in eodem loco, secundum Hieronymum, sepulti fuerunt alii Patriarchæ, delatis eorum ossibus ex Ægypto, quamvis in Genesi non legatur.33 Postea autem positi sunt in sepulcro quod emit Abraham. Verum quod in littera dicitur, filiis Hemor filii Sichem, refertur ad verba præcedentia, scilicet, Translati sunt in Sichem: ut sit sensus, quod translati sunt in Sichem emptam a filiis Hemor, a quibus Jacob emit hunc agrum Sichem.34 Quod autem Hemor dicitur hic filius Sichem, et in Genesi, pater Sichem, concordatur, quia frequenter contingit quod aliquis habeat patrem et filium eodem nomine appellatos. Hæc in Scholastica historia plenius scripta sunt.
Quum autem appropinquaret tempus repromissionis, quam confessus, id est protestatus, fuit Deus Abrahæ, id est, proximante tempore quo implendum fuit quod Deus Abrahæ prænuntiavit de eductione posteritatis suæ ex Ægypto et introductione in terram promissionis, crevit populus Israel, et multiplicatus est in Ægypto, juxta id Exodi: Filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt; et roborati nimis, impleverunt terram; quoadusque rex alius surrexit in Ægypto qui non sciebat Joseph, id est, quanta bona Ægyptiorum regi populoque præstiterit. Rex iste, sub quo natus est Moyses, non fuit de semine regis Ægypti qui constituit Joseph super Ægyptum, ut Josephus scribit. Et ut aliqui dicunt, octavus fuit post illum. Hic circumveniens genus nostrum, id est, populum Israel callide opprimens, juxta quod ait in Exodo: Venite, sapienter opprimamus eum;35 afflixit patres nostros crudeli præcepto ut exponerent infantes suos, id est, ab obstetricibus eos occidi permitterent, vel in flumen projicerent, aut projici sinerent, ne vivificarentur, id est, ne infantes isti manerent viventes, et per hoc populus Israel invalesceret. Primo quippe præcepit obstetricibus ut infantes masculos Hebræorum necarent. Quibus id ex timore Dei non exsequentibus, jussit Pharao omni populo suo ut quidquid masculini sexus gignerent conjuges Hebræorum, in flumina projicerent, ut in Exodi libro habetur.
Et quoniam S. Stephanus accusabatur quasi obloquens Moysi, consequenter ad ejus commendationem descendit. Eodem tempore natus est Moyses, durante scilicet præcepto occidendi parvulos Hebræorum, et fuit gratus Deo, id est acceptus, non ex propriis meritis, sed ex Dei bonitate, tanquam æternaliter prædestinatus, atque ad plurima opera bona agenda præordinatus. Qui nutritus est in domo patris sui tribus mensibus. Videntes enim parentes ejus pulchrum et elegantem36 eum esse infantem, miserti ipsius, cum periculo contra regis edictum conservaverunt eum in vita et absconderunt.37 Exposito autem illo, id est in flumen projecto, et posito in vasculo quodam, juxta id Exodi:38 Quumque jam celare non posset (scilicet mater ejus) eum, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice, posuitque intus infantulum, et posuit eum in carecto ripæ fluminis; sustulit eum filia Pharaonis:39 visa enim fiscella, jussit uni ancillarum, ut illam sibi afferret. Qua aperta, et reperto infantulo, miserta ejus, dixit: De infantibus Hebræorum hic est. Et enutrivit eum sibi in filium. Commisit enim matri Moysis ut eum nutriret, et adultum sibi (scilicet filiæ Pharaonis) referret: quo facto, adoptavit eum in filium. Hæc autem in Exodo plenius recitantur.
Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, scilicet in naturali philosophia et astronomia. Studium autem philosophiæ primo viguit in Ægypto. Et erat potens in verbis et in operibus suis, id est sapiens in loquendo, et fortis in operando. Et quia hic dicitur quod erat potens in verbis, Origenes asserit quod eloquens fuit; et quod in Exodo Moyses impeditioris linguæ se esse testatur, solvit per hoc, quod tunc ineloquentem se dixit, quum Deum audivit sibi loquentem, cujus comparatione omnis rationalis creatura consistit ineloquens.40 Alii probabilius aiunt, quod fuit linguæ impeditæ; tunc tamen potens in verbis fuisse asseritur, non ob promptitudinem expressivæ, sed ob discretionem in disserendo.
Quum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus41, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israel in terra Gessen, ut in molestissima servitute positos consolaretur. Condoluit enim eis tanquam piissimus. Et quum vidisset quemdam Hebræum424344 injuriam patientem ab Ægyptio, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio, id est, injuriam Hebræi ultus est, interficiendo injuriantem Ægyptium. In quo facto aliqui dicunt eum peccasse. Alii vero affirmant quod non, quia jam Deo revelante cognovit quod liberaturus esset filios Israel de Ægypto, sicque cognovit se constitutum a Deo defensorem populi Israel, secundum quod subditur : Existimabat autem intelligere fratres, puta Hebræos, quoniam Deus per manum, id est ministerium et virtutem, ipsius daret salutem, id est, liberationem de manibus Ægyptiorum præstiturus esset, illis, scilicet Hebræis. At illi non intellexerunt, id est, non consideraverunt hoc.
Sequenti vero die, vel immediate vel mediate post diem quo occidit Ægyptium, apparuit illis litigantibus, id est duobus Hebræis inter se rixantibus, et reconciliabat eos, id est, pacificare conatus est eos, in pace, dicens :45 Viri, fratres estis, quia de eodem semine Abrahæ, Isaac et Jacob, ut quid nocetis alterutrum? quasi dicat : Quum fratres sitis, unus alteri benefacere obligatur : injustum est ergo quod unus alium lædit. Hoc et Christianis quibuslibet, præsertim religiosis et clericis, inter se contendentibus est dicendum. Qui autem injuriam faciebat proximo suo Hebræo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem aut judicem super nos? tanquam dicat : Cur quod ad te non spectat, præsumis, atque indebitam tibi auctoritatem usurpas? Ecce quam perversus fuit hic homo, qui caritativam increpationem tam graviter tulit, et pie arguentem redarguit impie. Similis utique Sodomitis, qui Lot eos leniter increpanti locuti sunt :46 Ingressus es ut advena, numquid ut judices? Numquid interficere tu me vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? Huic pravissimo homini assimilantur, qui secreta alicujus propalant ex passione, quum admonentur, reprehenduntur, seu juste puniuntur ab eo. Fugit autem Moyses in verbo isto, id est, audito hoc verbo, et cognito quod Pharao id percepisset, qui et voluit occidere Moysen, fugit, et factus est advena in terra Madian, habitans ibi cum Jethro sacerdote Madian, ubi generavit duos filios, scilicet Gersam et Eliezer, de Sephora filia Jethro.47
Et expletis annis quadraginta a tempore fugæ præfatæ, apparuit illi in deserto montis Sinai, quia in illa solitudine situs est mons Sinai. Quum enim minasset Moyses gregem quem pavit, ad interiora deserti, et venisset ad montem Dei Horeb (videlicet Sinai :48 nam pes montis dicitur Horeb, summitas vero Sinai, et interdum unum pro alio ponitur), apparuit ei angelus, tamen in persona Dei, et in ejus persona loquens ad Moysen : idcirco in Exodo scribitur, quod Dominus ei apparuit ;49 in igne flammæ rubi : quia de medio ignis quo rubus videbatur opertus, angelus Moysi loquebatur. Ideo quoque in igne apparuit, quia ut divinus Dionysius edocet, ignis maximam habet convenientiam cum spiritualibus rebus. Unde suo splendore ac simplicitate, angelicæ naturæ puritatem et sapientiam signat. Et rursus, ob id in igne splendente, non nocente nec comburente rubum, apparuit, ad insinuandum quod filii Israel in igne tribulationis quem in Ægypto patiebantur, purgarentur, non consumerentur.50
Moyses autem videns rubum igne opertum, admiratus est visum, id est rem visam, cur scilicet rubus igne non læderetur, qui faciliter inflammatur. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini per angelum loquentis, dicens : Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses ex allocatione insolita, tubali, angelica, et ex præsentia majestatis divinæ :51 tales enim visiones et allocutiones maximam pariunt alterationem in mente et corpore; non audebat considerare, id est rubum seu ignem illum adspicere, tanquam stupidus factus. Nam et tales alterationes primo impediunt usum rationis, donec gratia confortetur, quemadmodum patet in Daniele.52 Propter quod Ezechieli Dominus ait: Sta supra pedes tuos, et loquar tecum.53
33
Dixit autem illi Dominus: Solve, id est, exue et depone, calceamenta pedum tuorum.54 Cujus ratio subditur: locus enim in quo stas, terra sancta est, id est sanctificata, seu ad aliquid sanctum deputata, propter præsentiam Dei seu angeli, et quia in loco isto aliqua sanctissima opera erant paulo post divinitus peragenda, quando scilicet in monte Sinai data est lex. Et usque in præsens est ibi locus cultus divini et religiosorum cœnobium. Fuit autem (ut dicitur) antiquis, et præsertim Hebræis, consuetudo non ingredi loca sancta, nisi pedibus nudis:55 quod nunc usque Sarraceni observare dicuntur.
34
Insuper Dominus ait: Videns vidi oculo misericordiæ afflictionem populi mei qui est in Ægypto:5657 qui fuit populus Dei non solum per creationem ut ceteri, sed et per electionem. Ista vero ingeminatio in loquendo qua dicitur, Videns vidi, consueta et frequens est in Scripturis veteris Testamenti. Et gemitum eorum audivi, id est cognovi, et descendi liberare eos.58 Angelus autem hæc proferens, vere localiterque descendit. Deo autem, quum incircumscriptibilis invariabilisque consistat, non competit localiter descendere, nec moveri secundum se;59 sed ratione sui effectus, hæc atque similia ei attribuuntur. Nam quamvis ubique sit, ibi tamen specialiter esse dicitur, ubi specialiter operatur. Et nunc veni mentali accessu, per obedientiam te mihi subdendo, mittam te in Ægyptum,, ad educendum inde filios Israel. Hæc in Exodo plenius enarrantur.
35
Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes, Quis te constituit principem aut judicem super nos? Supra jam dixit, quod unus eum negavit;60 nunc vero pluraliter ait, Quem negaverunt. Aut ergo nunc ponitur singularis numerus pro plurali, sicut frequenter fit in Scripturis; aut unus ille complices habuit et fautores, qui idem cum ipso verbis, signis seu factis dixerunt. Hunc Deus principem Israeliticæ plebis, et redemptorem eorum de servitute Ægypti misit, cum manu, id est potestate et cooperatione, angeli qui apparuit illi in rubo. Itaque angelus ille in omnibus adfuit Moysi : et forte fuit Michael, qui princeps exstitit Synagogæ, vel alius angelus ejus repræsentans personam.
Hic Moyses eduxit illos, videlicet filios Israel de Ægypto, faciens signa et prodigia in terra Ægypti, in mari Rubro, et in deserto annis quadraginta: quæ in libris Exodi, Levitici et Numerorum copiose conscripta sunt. Hic est Moyses qui dixit filiis Israel: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vêstris, tanquam me; ipsum audietis.61 Hanc auctoritatem supra S. Petrus induxit, estque ibidem exposita. Hic Moyses est qui fuit in ecclesia, id est collectione populi Israel Deum colentis (quamvis autem communiter ecclesia a synagoga distinguatur, ita ut Christianorum collectio nuncupetur Ecclesia, vicissim tamen etiam Judæorum congregatio appellatur ecclesia, ut tertio Regum: Benedixit Salomon omni ecclesiæ Israel), in solitudine, quæ est inter Ægyptum et terram promissionis , cum angelo qui loquebatur ei in monte Sinai*, tam ante eductionem Israel ex Ægypto, quam postea in legislatione,* et cum patribus nostris. Qui accepit verba vitæ*, id est sacram Scripturam,* dare nobis*. Vel verba vitæ sunt legis præcepta. Per observantiam autem verborum Scripturæ ac præceptorum, vita gratiæ continuatur, et vita gloriæ obtinetur, juxta illud Deuteronomii: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.626364*
36
39
Cui noluerunt obedire patres nostri, A pro majori parte eorum ac temporis:65 nam pene omnes et frequenter rebelles fuerunt. Sed repulerunt eum, verba ejus spernendo, et aversi sunt cordibus suis a Deo et Moyse, redeuntes mente in Ægyptum : juxta illud in Numeris, Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum; dicentes ad Aaron:66 Fac nobis deos qui præcedant nos. Putabant namque in idolis esse aliquid vitale ac intellectuale. Et tamen, quam stultum fuit hoc verbum! Si enim Aaron eis non suffecit pro duce, quomodo ipse potuit facere deos se ad ducendum efficaciores? Numquid sua causa est effectus præstantior? Moysi enim huic qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei, id est, quid sibi contigerit. Hoc dicebant, quando Moyses insolitam moram67 fecit in summitate montis Sinai cum angelo, quando quadraginta diebus jejunavit et legem suscepit.6869 Et vitulum fecerunt in illis diebus. Nam ad importunam eorum instantiam et quasi coactionem, Aaron projecit aurum in ignem, et opere fusorio egressa est vituli similitudo. Et obtulerunt hostiam simulacro: sicut in Exodo habetur, Surgentes mane obtulerunt holocausta et victimas pacificas.70 Et lætabantur in operibus manuum suarum, id est in idololatriis vel sacrilegiis et præfato simulacro, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Unde præallegato fertur capitulo: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.
Convertit autem Deus, id est, in malum verti permisit: quemadmodum fertur in Psalmo, Convertit cor eorum ut odirent populum ejus;71 et tradidit eos permissive servire militiæ cæli, videlicet stellis et duodecim signis atque planetis: quod quarto Regum potissime sub rege Manasse fecisse leguntur;72 sicut scriptum est de Judæorum idololatria in libro Prophetarum, scilicet Amos quinto, cujus liber pertinet ad totalem librum duodecim Prophetarum de quo Stephanus loquitur.73
Numquid victimas et hostias obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? Circa hoc dicunt Hieronymus, Beda et Glossa super Amos, quod ex eo tempore quo filii Israel adoraverunt vitulum aureum, ultra non obtulerunt hostias Deo, sed idolis. Et quæ Deo obtulisse leguntur, non voluntate, sed metu pœnarum ei obtulerunt: idcirco Deus voluntatem magis quam opus adspiciens, non reputat illa sibi oblata. Alii dicunt, quod imo utique post id tempus aliqua
Deo devote sacrificia obtulerunt, videlicet in dedicatione tabernaculi, et consecratione Aaron filiorumque ejus;7475 pauca tamen Deo sacrificia (ut isti asserunt) obtulerunt, quia super sacrificiis offerendis Deus per Moysen dispensavit cum eis, sicut et de circumcisionis dilatione, propter incertum motum nubis. Et quia quod modicum est pro nihilo computatur, nunc dicuntur non obtulisse Deo victimas infra tempus quo in deserto fuerunt. De his opinionibus plenius dixi super Amos. Et suscepistis tabernaculum Moloch, id est, fanum idoli nomine Moloch amplexati estis affectu, et illud idolum coluistis:76 quod post ingressum terræ Chanaan fecisse leguntur; et sidus dei vestri Rempham, id est, stellam matutinam, puta Luciferum, coluistis pro deo, ita quod sidus nomine Rempham, fuit a vobis deus reputatus. Sicque, Sidus dei vestri, sumitur hic intransitive: ut idem designet, sidus dei vestri, et, sidus quod est deus vester. Hanc autem stellam multi idololatrarum ob ejus venustatem adorant, secundum Hieronymum. Figuras quas fecistis adorare eas, id est, istorum deorum vestrorum imagines suscepistis, quas vobis intentione adorandi eas fecistis. Et transferam vos per captivitatem, in ultionem tanti facinoris, trans Babylonem. Quod fuit dum decem tribus ductæ sunt in terras Assyriorum, et duæ in terram Chaldæorum.77 Quia vero ad illas terras ducti sunt, per, seu circa Damascum et Syriam, cujus metropolis est Damascus, ideo Amos quinto scribitur :78 Transmigrare vos faciam trans Damascum. Itaque Stephanus, quoad hoc, sensum magis quam verba allegat.
Itaque in his verbis loquitur Stephanus partim de idololatria in deserto commissa, et partim de ea quæ facta est in terra promissionis.
Consequenter S. Stephanus templum volens laudare, a tabernaculo Moysis sumit exordium. Tabernaculum testimonii : quod Moyses per manus Beseleel et Ooliab fecit, in quo veritatis testimonia et divina suscepit oracula, in quo fuit arca testamenti, et ante cujus fores causæ sub testibus determinabantur, propter quod merito dictum est tabernaculum testimonii ;79 fuit cum patribus nostris in deserto : nam illud secum tulerunt, postquam completum fuit et dedicatum, sicut disposuit illis Deus, jubens ut inter eos manneret;80 loquens ad Moysen ut faceret illud, id est fieri juberet, secundum formam quam viderat in monte Sinai, juxta id Exodi : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.81 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri, id est, tabernaculum istud secum sumentes, cum Jesu, videlicet Josue (qui dictus est Osee, Josue et Jesus), in possessionem gentium, id est in terram Chananæorum, quas expulit Deus per occisionem et fugam, a facie patrum nostrorum, tempore Josue, usque in diebus David mansit et fuit tabernaculum istud in terra præfata.828384 David vero transtulit arcam in civitatem Jerusalem.85 Ad tempus tamen fuit arca in terra Philistiim;86 sed hoc breve fuit. Qui invenit gratiam ante Deum, quia Deo acceptus fuit beatissimus David, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob, id est, Deo Israel templum constituere posset, in quo arca Dei poneretur, ut patet secundo Regum. Unde quod ait, Inveniret, intelligi potest, inveniri faceret, vel licentiam ædificandi inveniret.8788
Salomon autem ædificavit illi domum, id est templum, a cujus ædificatione fuit David a Deo prohibitus, quoniam multum effuderat sanguinem.8990 Sed non Excelsus in manufactis habitat, id est, Deus sublimis in ædificiis manufactis aut corporalibus non habitat per aliquam circumscriptionem seu continentiam corporalem, quum sit spiritus simplicissimus et immensus : habitat tamen ibi per misericordiæ suæ operationem, et suæ potentiæ ostensionem. In ecclesiis vero materialibus Christus, quantum ad naturam assumptam, veraciter continetur. Sicut per Prophetam dicit, scilicet Isaiam :91 Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, id est, adeo magnus sum, imo immensus, ut hac metaphorica locutione id manifestem, me nullo loco concludi. Quam domum ædificabitis mihi? id est, nullam dignam habitationem corporalem majestatis contentivam per circumscriptionem, mihi parare valetis. Aut quis locus requietionis meæ est? id est, in nulla re extra me contineor, quiesco et circumscribor. Et si in aliis quiescere dicitur Deus, hoc est per effectum, ipse vero in se ipso quiescit, quia ipse sibi est finis, nulliusque eget, et in se ipso plene beatus est.92 Hoc et Salomon, templo suo constructo, professus est, dicens : Si cœlum, inquit, et cœli cœlorum te capere nequeunt, quanto magis domus hæc quam ædificavi?93 Nonne manus, id est omnipotentia, mea fecit hæc omnia? Ideo omnibus exstat sublimior, nec indiget loco, sicut nec ante omnium creationem. Et nunc est ubi et tunc, quemadmodum tunc ubi et nunc; nec in se aliquo modo est variata, sed prædicationum diversitas est ex parte effectuum.
Consequenter zelo æquitatis invehitur contra iniquos, et legem fuisse divinitus datam fatetur. Dura cervice, id est mente indurata : sicut et Moyses in Deuteronomio ait, Durissimæ cervicis es populus ;94 et rursus, Ego scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam ;95 et incircumcisis cordibus a vitiis, ita quod vitiis pleni estis, et auribus a verbis perfidiæ. Propter quod Jeremias inquit: Omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde;9697 itemque:98 Circumcidimini, et auferte præputia cordium vestrorum. Vos semper restitistis Spiritui Sancto, ejus instinctum non prosequendo, et verbis Sanctorum ab ipso unctorum contradicendo, sicut et patres vestri, quorum non solum carnis propagatione, sed et pravitatis imitatione filii estis.
Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? quasi dicat: Omnes, vel pene omnes, sunt persecuti. Et occiderunt eos qui prœnuntiaverunt de adventu Justi, videlicet Christi: qui per excellentiam Justus vocatur, quippe in quo nulla unquam injustitia fuit, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Essentialiter quoque justus fonsque justitiæ secundum divinam exstat naturam. Omne autem peccatum injustitia quædam est, secundum quod injustitia opponitur justitiæ quæ est virtus communis, et omnis virtus. Non tamen universos Prophetas interfecerunt, sed quosdam, ut Isaiam, Ezechielem, Jeremiam, Amos, Zachariam filium Barachiæ seu Joiadæ.99100 Cujus vos nunc proditores et homicidœ fuistis, quia cum traditore ejus fraudulenter de ejus morte turpissima tractastis, et per manus militum fecistis crucifigi eumdem.101 O quanta fuit hujus sancti viri constantia, quanta fidei fortitudo, quantus ardor amoris, quanta promptitudo ad moriendum pro Christo, quantus zelus justitiæ, quanta securitas atque tranquillitas mentis! Sed in his omnibus glorificetur Artifex summus, paracletus Spiritus Sanctus. Qui accepistis per Moysen legem datam in Sinai, in dispositione angelorum, id est, per eorum obsequium Deo principaliter conferente, et non custodistis eam. Ex hoc elicitur, quod in datione legis plures angeli visi et obsecuti sunt, quamvis de uno tanquam de principali faciat Moyses mentionem. Unde ad Galatas ait Apostolus: Lex ordinata est per angelos in manu mediatoris.102
Audientes autem hœc verba justæ increpationis, et rationabilis excusationis, victoriosæque informationis, dissecabantur cordibus suis, id est, variis modis secabantur, et intra se quasi dividebantur ac rumpebantur, quemadmodum mala olla in igne posita crepit et exsilit, quia superbi, impatientes et incorrigibiles erant.103 Quorum perversitatem atque insaniam multi sequuntur, qui dura cervice arguentem corripiunt, et quo rationabilius convincentur, eo plus irascuntur et indignantur.104
Et stridebant dentibus in eum, ita quod instar rabidi canis, mentis furorem forinsecus ostendebant.
Quum autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto: in cujus donis et sancto fervore in toto isto conflictu mirabiliter crevit: et gratiæ plenitudo in martyrio (quod est actus caritatis) specialiter augmentatur; intendens in cœlum oculis mentis et corporis, tanquam ad desideratissimam patriam, quam fuit mox ingressurus, vidit gloriam Dei, ita quod beavitudinem et mercedem sibi paratam Deus sibi ostendit, prægustareque fecit, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Verba ista pensando, videor mihi audire tonitruum. Quis enim hujus beatissimi martyris excellentiam digne miretur? Quis hujus visionis magnificæ exprimat qualitatem? Quis demum in hac re divinæ majestatis pietatem satis collaudet?
Itaque, Vidit gloriam Dei, id est Deum gloriosum, seu felicitatem, majestatem et excellentiam ejus. Sed quomodo vidit? Per fidem, an per speciem? Et dicunt nonnulli, quod pro morula illa vidit Deum per speciem seu divinam essentiam clare, sicut Beati in patria: quemadmodum datum est Moysi et Paulo videre Deum per speciem in hac vita, secundum Augustinum.105 Verum contra hoc alii satis apparenter objiciunt quod Deus ait ad Moysen: Non videbit me homo, et vivet.106 Circa quod dicunt doctores communiter, quod nullus in vita præsenti vivens vita humana, utpote sensibus utens corporeis, possit videre Deum per speciem, sed ab omnium organicarum virium operatione et usu suspenditur. Stephanus autem hæc videns, sensibus actualiter utebatur, loquens Judæis. Hinc alii dicunt, quod gloriam Dei vidit visione imaginaria, quemadmodum Isaias, Ezechiel, et Michæas, Joannes quoque in Apocalypsi, et Daniel : in quorum omnium imaginaria virtute, fuit per angelum effigies quædam formata, divinæ majestatis repræsentativa.107108109110111 Ceteri dicunt, quod effigies hujuscemodi corporalibus oculis S. Stephani fuit objecta, sicut Joannes Baptista vidit Spiritum Sanctum in forma columbæ.112 Divina autem virtute potuit tale quid extra formari, et in cœlo consistens, visum Stephani immutare.113
Sed quoniam, juxta sancti et divini Dionysii documenta, visio Dei anagogica exstat sublimior quam symbolica, imaginaria autem visio ad symbolicam pertinet; potius reor quod visio Stephani fuit anagogica, pura, et intellectualis sine admixtione phantasmatum : quomodo etiam sanctus David divinas habuit visiones, secundum doctores. Visio quoque Stephani medio modo se habuit inter visionem viæ per fidem, et patriæ per speciem; eratque per splendidissimam quamdam irradiationem increatæ æternæ lucis in superiori parte animæ ejus, imo in apice intellectus, sicut in contemplatione mysticæ theologiæ seu unitivæ sapientiæ fieri solet.
Insuper, qualiter Jesum in forma humana vidit? Dicunt quidam quod visus Stephani divina potentia sic fuit confortatus, quod sua acie cœlos penetrans, vidit Jesum in cœlo empyreo. Sed quum visio fiat intus suscipiendo magis quam extra mittendo, alii adstruunt quod corpus Christi visum Stephani immutavit. In potestate etenim Christi est ut corpus suum faciat videri a longe sicut de prope. Imo quum corpus glorificatum plene subjectum sit animæ suæ, in potestate animæ gloriosæ est ut ad libitum ejus corpus suum aliorum visum immutet, vel non immutet. Visus est autem Jesus stare a dextris virtutis Dei, qui est sua virtus ac fortitudo, seu omnipotentia. Et quia sedere est regnantis ac imperantis, stare autem pugnantis ac adjuvantis, Marcus evangelista scribit Christum a dextris Dei sedentem, et Stephanus vidit hunc stantem.114 Nam Jesus pro milite suo pugnavit, eumque adjuvit.
Et ait : Ecce video cœlos apertos. Hoc intelligendum est eo modo quo in Christi baptismo cœli leguntur aperti :115 non utique quod incorruptibilia illa corpora sint fracta sive divisa, sed quoniam intuentis oculum ab adspectu habitantis in cœlo non impediebant. Et forsitan S. Stephano aperti apparuerunt, ob lucis cujusdam corporeæ emicationem desuper a corpore Christi radiantem, sicut in magnis coruscationibus cœli aperiri videntur. Et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei : in quo omnium martyrum animata et roborata sunt corda, omniumque fidelium fortificata est fides non parum.
Exclamantes autem voce magna, continuerunt aures suas, ne verba sua æstimatione blasphema audirent, zelum Dei se habere simulantes, ejusque injuriam quasi perpeti non valentes ; sed ipsi tanquam filii falsitatis obstruxerunt eas veritati tam sublimi ac sanctæ. Et impetum fecerunt unanimiter in eum, id est pari malitia. Non enim ex caritate, sed ex infidelitate unanimitas illa processit. Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : in quo se legem servare putabant, secundum quam blasphemi lapidandi erant extra castra.116 Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. Isti fuerunt testes mendosi, qui Stephanum de blasphemia accusaverunt, et primi contra eum lapides jactaverunt. Nam per Moysen Dominus jussit, ut manus testium prima esset super eum qui fuerat lapidandus.117 Denique vestes suas exuerunt, ne tactu illius inquinarentur, et item ut expeditiores essent ad fortiter projiciendum atque celeriter occidendum. Adolescens vero hic, postea dictus est Paulus, qui aliorum vestes custodiens, quasi omnium manibus lapidabat.118
Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Sic et Christus dicebat: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Positis autem, id est flexis, genibus, clamavit voce magna119, quia ex magno et intimo caritatis affectu, et ex compassione errantium, dicens: Domine, ne statuas, id est ignosce, illis hoc peccatum.
Ecce pro se stans, pro interfectoribus suis et interfectoribus tam crudelibus genua flectens, oravit. In quo mira ipsius patientia et perfecta caritas declaratur, et quod superiora verba non ex aliqua inordinata aversione, sed ex zelo justitiæ atque amoris magnitudine protulit. Secutus est autem Stephanus documenta et opera Christi, tam sublimiter quam conformiter implens quod docuit Christus, Orate pro persequentibus et calumniantibus vos;120 et sequens quod egit in cruce, Pater, inquiens, ignosce illis.121 Sed numquid tam sanctissima oratio Stephani poterat esse infructuosa? Nequaquam. Imo ejus virtute Paulus creditur illustratus. Et quum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Nam de corporis occisione perrexit ad quietem dulcissimam patriæ, et feliciter prorsus obdormivit in Domino, qui eum in suæ immensæ claritatis assumpsit, demersit, absorbuitque abyssum.
Saulus autem erat consentiens neci illius, tanquam persecutor Ecclesiæ, idcirco particeps culpæ, secundum quod ipse postea docuit, quia morte digni sunt, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.122
Footnotes
-
Prov xv, 1. ↩
-
Gen. XI, 31. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ibid. 31, 32; xii, 1. ↩
-
Luc. xiv, 26. ↩
-
Matth. xix, 29; ↩
-
Gen. xi, 32. ↩
-
Gen. xii, 1-3. ↩
-
Gen. xxiii, 3-18. ↩
-
Gen. xxi, 12. ↩
-
Exod. i, v, etc. ↩
-
Exod. xiv, 27, 28. ↩
-
Gen. xvii, 10. ↩
-
Gen. xxi, 4, 5. ↩
-
Gen. xvii, 1. ↩
-
Gen. xxi, 4. ↩
-
Gen. xxxvii. ↩
-
Sap. x, 13. ↩
-
Dan. ii, iv. ↩
-
Gen. xlii, 40. ↩
-
Ibid. 56; xlii, 5. ↩
-
Ibid. xlii, 1 et seq. ↩
-
Gen. xliii, xliv. ↩
-
Gen. xlv, 3. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Gen. xlv, 17 et seq. ↩
-
Gen. xlvi 26. ↩
-
Exod. i, 5. ↩
-
Gen. xxxiii, 19, 18. ↩
-
Josue xxiv, 32. ↩
-
Gen. xxiii, 3-18. ↩
-
Gen. l, 13. ↩
-
Ibid. 15-22. ↩
-
Gen. xli, 40. ↩
-
Exod. i, 10. ↩
-
Exod. II, 2. ↩
-
Exod. u, 2. ↩
-
Exod. , 3. ↩
-
Exod. , 5, 6. ↩
-
Exod. IV, 10. ↩
-
Dan. ii, 8-10. ↩
-
Exod. II, 11, 12. ↩
-
Ibid. ii, 11, 12. ↩
-
Ibid. ii, 11, 12. ↩
-
26 Exod. II, 13, 14. ↩
-
Gen. XIX, 9. ↩
-
Exod. II, 15. ↩
-
Exod. III, 1. ↩
-
Ibid. 2. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Dan. x, 7-11. ↩
-
Ezech. ii, 1. ↩
-
Exod. m, 5. ↩
-
Deut xvm, 15. ↩
-
Act. m, 22. ↩
-
Act. vii, 7 et seq. ↩
-
III Reg. viii, 14. ↩
-
* alias quam perambulaverunt filii Israel quadraginta annis. ↩
-
vers. 27. ↩
-
Act. iii, 22. ↩
-
Deut. xviii, 15. ↩
-
Exod. iii, 5. ↩
-
Ezech. ii, 1. ↩
-
Deut. viii, 3. ↩
-
Num. xiv, 4. ↩
-
Exod. xxxii, 1-4, 22, 23. ↩
-
Num. ; ↩
-
Deut. ix, 9-11. ↩
-
Exod. xxxii, 6. ↩
-
Ps. civ, 25. ↩
-
IV Reg. xxi, 3. ↩
-
Amos v, 25-27. ↩
-
Num. vii; ↩
-
Lev. viii, ix. ↩
-
III Reg. xi, 5, 7. ↩
-
IV Reg. xv, 29; xvii, 6; xxiv, 14; xxv, 11. ↩
-
Amos v, 27. ↩
-
44 Exod. xxxvi. ↩
-
Amos XI, 34-36. ↩
-
Amos XXV, 40. ↩
-
Eccli. XLVI, 1. ↩
-
Num. XIII, 17; ↩
-
Josue III, 14. ↩
-
II Reg. VI, 2 et seq. ↩
-
I Reg. IV, 11; V, VI. ↩
-
II Reg. VII, 2 et seq. ↩
-
46 Ibid. XVI, 13. ↩
-
1 Par. XXII, 8. ↩
-
I Par. xxii, 8. ↩
-
49 Is. LXVI, 1. ↩
-
Joann. IV, 24. ↩
-
II Par. VI, 18. ↩
-
51 Deut. IX, 6. ↩
-
II Par. XXXI, 27. ↩
-
Jer. ix, 26. ↩
-
Jer. iv, 4. ↩
-
I Par. xl, 34-36. ↩
-
Matth. xxvi, 14, 15. ↩
-
II Par. xxiv, 20. ↩
-
Joann. xix, 18. ↩
-
Galat. iii, 19. ↩
-
Exod. xix et seq. passim. ↩
-
Prov. XXIX, 1. ↩
-
Num. XII, 8; ↩
-
Exod. XXXIII, 20. ↩
-
Is. vi, 1; ↩
-
Ezech. 1; ↩
-
III Reg. xxii, 19; ↩
-
Apoc. i, 13-16; iv, 2 et seq.; ↩
-
Dan. vii, 9, 10. ↩
-
Joann. i, 32. ↩
-
II Cor. XII, 2-4. ↩
-
Marc. XVI, 19. ↩
-
Matth. III, 16. ↩
-
Lev. XXIV, 14, 16. ↩
-
Deut. XVII, 7. ↩
-
Act. xxii, 20. ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Rom. 1, 32. ↩
Chapter 8 of 29