Articulus 8
EXPLANATIO CAPITULI OCTAVI: FACTA EST AUTEM IN ILLA DIE PERSECUTIO MAGNA IN ECCLESIA.
FACTA est autem in illa die, qua lapidatus est Stephanus, persecutio magna in Ecclesia quæ erat Jerosolymis. Stephano namque, qui post Apostolos fuit unus de primis in fratribus, tanquam blasphemo exstincto, succensus est furor perfidorum Judæorum contra conversos ex Judaismo, cœperuntque persequi eos atrociter. Et omnes discipuli, vel pene omnes, seu notabiliores et famosiores, dispersi sunt, egrediendo Jerusalem, per regiones Judææ, scilicet duarum tribuum, et Samariæ, id est decem tribuum, præter Apostolos: qui tanquam dominici gregis arietes, fuerunt constantiores. Imo in hoc Christi doctrinam sunt imitati, dicentis: Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.1 Denique dispersio ista occasio fuit salutis multorum, dilatationisque fidei inter eos ad quos pervenerunt dispersi. Propter quod Beda fatetur: Dei nutu id gerebatur, ut tribulationis occasio fieret Evangelii seminarium. Constat quoque quod ab exordio primitivæ Ecclesiæ, fides persecutionibus non est minorata, sed aucta, Deo fidei veritatem tuente, monstrante et glorificante: alias millies fuisset exstincta.
Curaverunt, id est, cum diligentia et cura sepelierunt, autem Stephanum viri timorati, qui fuerunt ex Judaismo conversi, filialem habentes timorem ad Deum, et coram eo sollicite et cum metu et reverentia ambulantes (quos imitari debemus):23 inter quos Gamaliel fertur fuisse. Unde patescit quod non penitus omnes4
Christiani a Jerusalem tunc fugerunt præter Apostolos. Et fecerunt planctum magnum super eum : non propter damnum occisi, imo triumpho et glorificationi ejus congratulari noscuntur; sed ex desiderio martyrizati, tam dulcis et optimi fratris desiderantes habere præsentiam, maxime quando primitiva Ecclesia adhuc erat tam parva. Fuit quoque consuetudo Judæis defunctos suos, præsertim spectabiles, vehementer deplangere. Circa hunc locum Scholastica habet historia : Tunc Apostoli videntes quod ad gentes essent postmodum transituri, ordinaverunt Jacobum Alphæi filium, episcopum Jerosolymorum, et imposuerunt ei manus Petrus, Jacobus et Joannes. Ideo non a paucioribus quam a tribus episcopis, episcopus hodie consecratur.
3
Galat. 1, 14.
4
Saulus autem devastabat Ecclesiam, id est, Christianos persequebatur, per domos eorum intrans ad quærendum eos, et trahens viros ac mulieres fideles, tradebat in custodiam, id est in carcerem. In quo crudelitas ejus ostenditur, quod nec ætati pepercit, nec sexui. Verum ignorans in incredulitate fecit, paternarum suarum traditionum abundantius æmulator exsistens. — Igitur qui dispersi erant, pertransibant per loca Judææ atque Samariæ, evangelizantes, id est prædicantes, verbum Dei.
5
Act. vi, 5.
6
Joann. iv, 40-42.
Consequenter S. Lucas describit secundi diaconi inter septem prædicationes et opera. Philippus autem, qui supra legitur statim post Stephanum in diaconatum electus, descendens in civitatem Samariæ. Samaria nunc accipitur, non pro tota regione decem tribuum, sed pro civitate ejus metropoli. Prædicabat illis Christum. Intendebant autem turbæ habitantes Samariam, his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. Ex hoc loco, et item ex his quæ apud Joannem leguntur, monstratur quod Samaritani hi prompti fuerunt ad suscipiendam evangelicæ legis doctrinam. Nam ibi habetur quemadmodum rogaverunt Christum ut apud eos maneret, et quod multi eorum crediderunt in ipsum, dicentes, quia hic est vere Salvator mundi. Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, puta obsessi, clamantes voce magna, exibant ab obsessis diaboli invite, Christi potestate compulsi. Multi autem paralytici et claudi curati sunt a Philippo. Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate, quia de sua illuminatione, conversione, infirmorum curatione, ceterisque Dei beneficiis magnifice sunt gavisi.
7
8
9
10
1 Cor. 1, 23, 24.
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate Samariæ magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum, scilicet aut vatem, seu Filium Dei, vel Christum. Cui auscultabant omnes a minimo ratione utente, usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. Nam propter mira quæ arte magica fecit, putabant quod esset Filius Dei et virtus ejus, quemadmodum de Christo ait Apostolus : Prædicamus Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Imo, ut scribit Hieronymus, Simon hic in tantam prorupit superbiam, ut diceret : Ego sum sermo Dei, ego virtus Dei, ego omnipotens. Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magicis suis dementasset, id est mentis recto judicio privasset, eos, ut falsa pro veris susciperent.
11
12
Quum autem credidissent Philippo, [evangelizanti de regno Dei], qui ante crediderant Simoni, et in nomine Jesu Christi baptizarentur viri ac mulieres, tunc Simon et ipse credidit. Aliqui dicunt, quod ad tempus vere credidit, sed post ad vomitum rediit. In Scholastica vero historia fertur, quod ficte credidit, et ficte Baptisma suscepit, ut Philippo familiariter adhærendo, ab ipso disceret artem talia signa agendi qualia fecit Philippus. Unde Beda hic ait : Vel B. Philippi verbis et virtute devictus veraciter Domino credidit, vel (quod magis credibile est) credere se quousque Baptisma susciperet,
13 simulavit: ut quoniam laudis erat avidissimus, ita ut Christum se credi vellet (ut narrant historiæ), artes ab eo quibus miracula faceret, disceret. Quod etiam successores ejus fecerunt, qui auctoris sui malignis artibus instituti, Ecclesiam qualibet arte ingredi, et Baptisma furari soliti erant. Et quum baptizatus esset, adhærebat Philippo, modo prædicto. Est autem consuetudo Scripturæ, rem gestam narrare eo modo quo, quum fieret, ab omnibus fieri putabatur, ut ait Hieronymus. Videns etiam signa et virtutes maximas, id est præclara valde miracula, fieri per Philippum, qualia ipse nunquam facere quivit, stupens admirabatur majora fieri vere, quam ipse fecerat ficte.
Quum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei. Hoc enim, ut dicitur, Philippus iste eis insinuavit, rogans ut quidam eorum venirent Samariam ad imponendum manum baptizatis, quatenus in signo visibili reciperent Spiritum Sanctum. Nam manus imponere baptizatis, fuit officium Apostolorum, sicut et nunc episcoporum, qui sunt successores illorum. Ex quibus constat quod Philippus iste non fuit apostolus. Miserunt ad eos Petrum et Joannem. Si alii Apostoli miserunt hos duos principales Apostolos, cur Arius finxit unigenitum Dei Filium Patre esse minorem, quia a Patre est missus? Qui quum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum cum signo sensibili et cum dono linguarum. Nondum enim in quemquam illorum venerat cum signo visibili. Invisibiliter tamen venit in eos, quia in Baptismo receperunt remissionem et gratiam justificantem, sicut nunc baptizati recipiunt. Sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Quod ait, Tantum, refertur ad nomen, Baptizati: ut sit sensus, quod sic erant baptizati quod nondum cum signo sensibili Spiritum Sanctum erant sortiti, id est cum signo sensibiliter demonstrante Spiritus Sancti infusionem.
Quare autem et quo sensu in primitiva Ecclesia fiebat Baptismus in nomine Jesu Christi, dictum est supra.5 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum cum signo visibili, sicut nunc dictum est, et cum plenitudine gratiæ amplioris, secundum quod majus aut minus ad hoc per mentis devotionem se disposuerunt.
Quum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus cum hujusmodi signo visibili, obtulit eis, videlicet Petro et Joanni, pecuniam, dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. In hoc multipliciter Simon peccavit. Nam et cupiditate lucri voluit hanc potestatem mercari, quatenus impie emptam potestatem, aliis quoque venundaret, et propter lucrum manus imponeret; item, quod pro temporali spirituale bonum emere affectavit. Hinc a Simone isto, simoniaci nominantur, qui pro temporali spirituale emunt et vendunt. Qui venditores, etiam dici possunt Giezitæ, a Giezi ministro Elisei, qui a Naaman Syro sumpsit pecuniam pro beneficio curationis a lepra.
Petrus autem dixit ad eum zelo justitiæ, et ut futuris obviaret periculis : Pecunia tua tecum sit in perditionem, id est, eam nolo, sed justum est te cum ea perire.6 Porro sancti viri, quum maledictionis sententiam proferunt, non affectu ultionis, sed æquitatis id agunt. Quoniam donum Dei spirituale quod in Baptismo confertur, existimasti pecunia possideri, quasi esset tam vile ut corporalibus compararetur. Hinc ait Salvator : Gratis accepistis, gratis date. Non est tibi pars, neque sors, id est salubris eventus, in sermone isto, ut scilicet ad manuum tuarum impositionem detur Spiritus Sanctus;7 vel, In sermone isto, id est in potestate hac dandi Spiritum Sanctum. Cor enim tuum non est rectum coram Deo, sed perversum et cupidum : quod Deo revelante Petrus cognovit, et ex opere Simonis id pensavit.
22
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua; et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui, quia cogitasti cum consensu pecuniam sic offerre.
Quod ait Petrus, Si forte, non ideo ait quia peccatum Simonis fuit irremissibile, vel quia pœnitere non potuit, sed ad innuendum quod gravissimum fuit; vel, ut aliqui dicunt, quia in spiritu vidit Simonem pœnitentiam non acturum. Admonuit tamen eum ad hoc, sicut sui officii fuit.8 In felle enim amaritudinis, id est obliqua atque nequissima intentione ad gehennalem amaritudinem deducente, et obligatione peccati, id est reatu damnationis seu pravitate ad inferos obligante, video, id est considero, te esse.9 Hinc Spiritus Sanctus in specie columbæ descendit, ut eos qui se accipere volunt, simplices et suaves esse debere doceret.10 Nempe qui fel amaritudinis in corde reservat, quantumlibet baptizatus sit, non est iniquitatis suæ vinculis absolutus; sed quasi ad punctum hora baptizandi purgatus, mox acri-
Dei, redibant Jerosolymam, et multis civitatibus Samaritanorum evangelizabant, prædicando in urbibus per quas revertebantur.11
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum diaconum, dicens. An apparitio ista atque locutio fuerit intus, an foris exhibita, certum non reor. Surge, et vade contra meridianum, id est versus plagam australem, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam, hæc, scilicet Gaza de qua loquor, est deserta, id est destructa.1213 Hoc dicitur ad differentiam alterius Gazæ, quæ fuit alio loco, post prioris Gazæ destructionem, ædificata in terra Philistiim. Et surgens abiit, prompte obediens, nec causam jussionis inquirens. Quo informamur, ut subditi superioribus sine superflua inquisitione statim obediant. Imo olim sancti subditi, patribus suis etiam in his quæ vel irrationabilia vel inutilia videbantur, obedierunt celeriter. ore dæmone septempliciter est oppressus. Frustra igitur Spiritus Sancti gratiam tentat acquirere, qui sese mente corvina non curat exuere. Hinc scriptum est:14 Non est sensus ubi abundat amaritudo. Et ad Hebræos Paulus: Ne qua radix amaritudinis sursum germinans, impediat, et per illam inquinentur multi.1516
Et ecce vir Æthiops, eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum. Merito homo iste vir vocatur ab animi vigore et virtute, qui tam studiosus in divinis fuit codicibus, tantumque religionis divinæ amorem possedit ut aula regali deaurata relicta, a finibus terræ ad templum Jerusalem properaret. Eunuchus quoque vocatur, vel quia castratus, vel ob probitatem morum et castitatem, quemadmodum ait Salvator:17 Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum Dei. Fuit autem suetudo fuit eunuchorum, custodire thesauros potentium. Beda quoque affirmat, quod moris fuit huic Æthiopum nationi, a feminis gubernari, easque Candaces vocari. Ex his patet intellectus ejus quod subditur: qui erat super omnes gazas ejus, id est thesauros. Venerat in curru adorare in Jerusalem. Erat enim unius veri Dei cultor; et ad Judaismum videtur fuisse conversus, quia ut subditur, legit Isaiam prophetam. Unde perpenditur quod et alios libros legis ac Prophetarum
Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis, id est, ne peccata hæc mihi ad damnationem imputentur. Interdum impii verba humilitatem prætendentia mente proferunt vitiosa, et pro se orari ac sibi ignosci precantur, non Dei amore aut zelo justitiæ, sed timore pœnarum. Est enim qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.1819 Sic Achaz dixit ad Isaiam: Non tentabo Dominum.20 Et Antiochus se Judæum futurum spopondit.
Et illi quidem, videlicet Petrus et Johannes, testificati, id est verbis et miraculis verum esse testati, et locuti verbum2122 habuerit. Judæi autem per mundum dispersi, quosdam gentilium hinc inde converterunt, qui certis temporibus venerunt ad templum Jerusalem adorare Deum : quemadmodum etiam in Joanne legitur, quod quidam gentilium venerunt ad diem festum.23 Et secundo Machabæorum narratur, quod templum Jerusalem fuit per totum orbem venerabile et famosum.24 Et revertebatur de templo ad propria, sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
Dixit autem Spiritus Philippo. Hoc de locutione interna accipit Beda. Potestque per spiritum hoc loco intelligi angelus qui paulo ante locutus fuit Philippo; et item Spiritus Sanctus, cujus instinctu agebatur Philippus. Accede, et adjunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis? Qui ait : Et quomodo possum, nisi aliquis ostenderit mihi? Quæritur, qua lingua loquebantur isti ad invicem. Et de Philippo non dubium est quin donum linguarum acceperit sicut Apostoli :25 idcirco potuit affari eunuchum in lingua illius. De eunucho autem incertum est an scivit linguam Hebræam, et an textus Isaiæ quem legit, fuit verbis Hebraicis scriptus, an Græcis. Nam eo tempore translatio Septuaginta interpretum fuit famosa. Solent autem officiales regum et reginarum diversas discere linguas. Rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum. Ex apparatu nempe Philippi, consideravit quod vir esset religiosus.
Locus autem Scripturæ quam legebat, erat hic : Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se est sine voce, sic non aperuit os suum.26 Ista ad litteram de Christo in Isaia scripta sunt. Christus enim cum mansuetudine summa, mititate et taciturnitate, ad locum ivit supplicii : quamvis paucissima quædam verba in via ad mulieres protulerit.27 Ipse est agnus de quo dixit Præcursor : Ecce Agnus Dei qui tollit peccata28 mundi. Qui per Jeremiam profitetur :29 Ego quasi agnus innocens qui portatur ad victimam; atque in Psalmo, Quasi lugens et contristatus, sic humiliabar.30 In humilitate judicium ejus sublatum est, id est, Christus ob humilitatem, paupertatem et abjectionem quam pro nobis accepit, contemptus est, et injuste dijudicatus, seu justo judicio spoliatus. Allegat autem Lucas scripturam hanc secundum translationem Septuaginta interpretum. Nostra vero translatio habet sic :31 De angustia et de judicio sublatus est : id est, de anxietate pœnaque mortis, et de judicio quo ab impiis adjudicatus est morti, vel de judicio quo ceteri sancti detinebantur in limbo, liberatus est Christus a morte resurgens, et victor ascendens ad Patrem. Generationem ejus quis enarrabit? quasi dicat : Perfecte enarrari et comprehendi nequit. Quod de generatione Christi æterna atque divina certissimum est. Incarnationis quoque mysterium incomprehensibile exstat; nec effari quis potest plenarie, quomodo invariabilis æternusque Deus de novo sit ex Virgine natus, quomodo divina et humana natura in Christo hypostatice sunt unitæ, qualiter clauso prodiit utero. Insuper generatio Christi spiritualis, videlicet multiplicatio fidelium per Baptismi regenerationem ac fidei susceptionem, mira est nimis. Maximum namque miraculum est conversio mundi ad tam arduam legem et incomprehensibilem fidem, et quod illum mundus pro Deo vero adorat, qui tam turpissima morte occisus est.
Hinc sequitur : quoniam tolletur de terra vita ejus, id est, ipse occidetur, et de hominum in terra viventium consortio auferetur. Non casu, sed Spiritus Sancti dispositione hunc passum Isaiæ legit eunuchus, ut in hac occasione convenientius atque facilius induceretur ad fidem.
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo Propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? Magna fuit studiositas hujus gentilis : et ejus diligentia nostram confundit pigritiam, qua3233
35 sacras Scripturas negligimus discere. Aperiens autem Philippus os suum, tanquam ordinate et de magno mysterio locuturus, et incipiens a scriptura ista, evangelizavit illi Jesum, quid de eo esset credendum.
36
Et dum irent per viam, non pedestres, quia in curru sedebant, sed ibant per viam, quia vehiculo illo processerunt in via, venerunt ad quamdam aquam. Et ait eunuchus : Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? quasi dicat : Rationabile impedimentum non occurrit. Dixit autem ei Philippus : Si credis ex toto corde, id est, intellectum tuum totaliter subjicis fidei, et nulla tibi inest dubitatio de fidei veritate, licet te baptizari. Hinc adulti, dum baptizandi sunt, fidem suam profitentur; pro infantibus autem respondent levantes de fonte. Et respondens, ait : Credo Filium Dei esse Jesum [Christum].
38
Et jussit stare currum. Et descenderunt uterque in aquam, et baptizavit eum. Eunuchus utique magnam secum familiam habuit, nec tamen coram illis se nudare ac lavari erubuit, dum coram Deo de propriis verecundabatur peccatis. Quo confunduntur, qui hominum magis quam Dei reverentur aut verentur adspectum.
39
Quum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, id est, de loco illo ad alium subito mirabiliter transtulit. Et per spiritum Domini, Hieronymus angelum Dei intelligit. Estque simile quod in Daniele de Habacuc scribitur, qualiter angelus de Judæa in Babylonem tulerit eum pilo capitis sui.34 Quidam vero per spiritum Domini, Spiritum Sanctum accipiunt. Sed primum est melius. Per subjectam quippe creaturam, fecit hoc omnipotentia Spiritus Sancti. Et amplius non vidit eum eunuchus. Repente enim et celerrimo motu disparuit. Denique totum hoc ad confirmationem fidei in eunucho peractum est, ut per tam mirabilem raptum sciret eunuchus quod divino nutu Philippus ad ipsum devenerit : estque credibile quod Philippus dixit eunucho jam credenti, quomodo angelo imperante venisset. Ibat autem per viam suam gaudens, id est, eunuchus cum ingenti recessit lætitia, quod tantam circa se providentiam Dei, pietatem et gratiam esset expertus. Nec dubium quin Spiritus Sanctus singulari consolatione, perfectione et gratia cor ejus impleverit. Et forte reversus ad propria, quosdam suæ gratiæ fecit participes, eos convertendo ad Christum.
Philippus autem inventus est in Azoto : forte usque ad illam Philistinorum urbem transtulit eum Spiritus Domini; et pertransiens, evangelizabat civitatibus cunctis, quas habebat in via obvias sibi, donec veniret Cæsaream, scilicet Palæstinæ, in qua habuit domum : quæ ut asserit Beda, usque hodie demonstratur; cubiculum quoque filiarum ejus virginum prophetissarum, de quibus infra habetur.35 Sed demonstrationem illam puto ad tempus præteritum referendam. An vero jam ita sit, nescio.
Footnotes
-
Matth. x, 23. ↩
-
Hebr. xii, 28. ↩
-
Mich. vi, 8; ↩
-
Rom. i, 32. ↩
-
Cf. *Act.* II, 38. ↩
-
IV *Reg.* v, 20-23. ↩
-
Matth. x, 8. ↩
-
* regionibus ↩
-
Soph. n. 4. ↩
-
Judic. xvi, 1. ↩
-
Luc. n. 22. ↩
-
Matth. xu, 45. ↩
-
Soph. ii, 4. ↩
-
Eccli. xxi, 15. ↩
-
Hebr. xii, 15. ↩
-
Hebr. xii, 15. ↩
-
Matth. xix, 12. ↩
-
Eccli. xix, 23. ↩
-
Is. vii, 12. ↩
-
II Mach. ix, 17. ↩
-
Matth. xii, 45. ↩
-
Luc. iii, 22. ↩
-
Joann. xii, 20. ↩
-
II Mach. u, 23. ↩
-
Act. u, 4. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Luc. xxiii, 28-31. ↩
-
Joann. i, 29. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Ps. xxxiv, 14. ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Act. ii, 4. ↩
-
II Mach. ii, 23. ↩
-
Dan. xiv, 35. ↩
-
Act. xxi, 9. ↩
Chapter 9 of 29