Articulus 9
ELUCIDATIO CAPITULI NONI : SAULUS ADHUC SPIRANS MINARUM ET CÆDIS.
CIRCA principium præcedentis capituli dixit Lucas : Saulus autem devastabat Ecclesiam.1 Nunc ad illud verba sua continuans, prosequitur quod incepit. Saulus adhuc spirans minarum et cædis, id est, minas et percussiones ex intimis suis effundens, in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas deferendas a se in Damascum ad synagogas, id est Judæorum congregationes ibi manentes, ut si quos inveniret hujus viæ, scilicet evangelicæ legis, viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem, ut ibi juxta decretum pontificis punirentur.
Et quum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco. Et subito circumfulsit eum lux de cælo. Fuitque lux illa sensibilis quam viderunt gradientes cum Paulo, ut infra habetur;2 et per circumfulgentiam istam sensibilem insinuabatur, quod intellectuali luce fuit intus mox perfundendus, cujus necdum exstitit capax. Et cadens in terram præ pavore, stupore et admiratione: nescivit enim quid ei acciderit, aut quid circumfulsio illa tam repentina atque insolita designaret; audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Tanta est dilectio et unitas Christi ad suos fideles, qui et mysticum Christi corpus vocantur, ut quidquid boni aut mali fuerit illis irrogatum, sibi reputet factum, quemadmodum in Evangelio ait: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; nudus fui, et non operuistis me.3 Et item: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.4 Sic et per Zachariam denuntiat: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.5 Itaque Paulus Christum in membris suis persequebatur. Similiter omnes qui alios ad vitia trahunt aut scandalizant, Christum persequuntur: nam illas evertunt animas pro quibus suum sanguinem fudit
Salvator. Propter quod ait Apostolus:6 Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
Qui dixit: Quis es, Domine, qui me tam potenter ac subito prostravisti, tamque valde terruisti? Et ille: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Non dixit, Ego sum Deus, Unigenitus Dei; sed, Ego sum Jesus Nazarenus. Tanquam dicat: Humilitatem meam assume, et superbiæ tuæ squamas depone. Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Qui contra stimulum calcitrat, se ipsum, non stimulum lædit. Et quo fortius ferventiusque recalcitrat, eo se gravius vulnerat. Similiter universis qui se Christo opponunt, contingit: sibi enim nocent, non illi; et quo magis in illum insaniunt, eo infelicius perire noscuntur. Itaque, durum est contra stimulum calcitrare, id est potentiori resistere, cui qui resistit, nil proficit, sed penitus deficit.
Et tremens corpore, ac stupens mente, dixit: Domine, quid me vis facere? Christi majestate cognita et experta, quem paulo ante inter descendentes in lacum æstimavit, miratus est vehementer; et de suo confusus errore, mentem quoque et carnem ejus ingens horror concussit, moxque in verba perfectæ conversionis ac plenæ obedientiæ prorupit, dicendo: Domine, quid me vis facere? tanquam dicat: Tuum est imperare, meum parere. Quidquid placuerit tibi, injunge; ad omnia sum paratus. Sic subditi superioribus suis dicere debent. Verum, ut ait Bernardus, plures sunt imbecilles, quibus cæci illius verba a superiori dici oporteat: Quid vis faciam tibi? Jam ergo Paulus cœpit intus radio veritatis perfundi.7 Et Dominus ad eum: Surge. Adhuc enim jacebat prostratus in terram. Surge etiam ab erroribus et peccatis, a crudelitate, a cœpto proposito vitioso. Et ingredere civitatem Damascum, et dicetur tibi, ibi a quodam discipulo, quid te oporteat facere. His verbis socialis vita commendatur, et declaratur quod quæ a Deo sunt, ordinata sunt, quodque voluntas Dei sit ut homo ab homine instruatur, et quod volentes salvari, devotos ac religiosos debeant visitare, audire, et sequi eorum consilium et doctrinam.8 Etenim, sicut Salomon ait, frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita.9
Viri autem qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti de Pauli prostratione, et humili locutione, cœlestisque lucis diffusione, audientes quidem vocem Pauli, non10
Christi, secundum quod infra asserit Paulus: Viri qui mecum erant, lumen viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum;11 neminem autem videntes ad quem Paulus verba sua dirigeret. Seipsos tamen et Paulum viderunt.
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis, nihil videbat, obfuscatus splendore lucis in quam oculos fixit; magis autem propter mentis raptum in Deum, cujus in illo tanta fuit occupatio, quod exteriorum sensuum caruit usu. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. In tantum fuit in Paulo corporalis natura suis viribus destituta, ex alteratione timoris, stuporis et contemplationis interius facta, quod per se proficisci non potuit. Sic enim et Daniel ait ad angelum: Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.12 Et erat [ibi] tribus diebus non videns oculo corporali, et non manducavit, neque bibit. Tanta fuit in eo elevatio mentis ad Deum, quod vires sensitivæ ac vegetativæ a suis actibus fuerunt suspensæ. Constat enim quod quanto anima intensius occupatur circa operationem unius potentiæ, tanto plus in aliarum actibus potentiarum remittitur. Nempe infra hoc triduum creditur raptus fuisse usque ad tertium cœlum, vidisseque Deum per speciem, et audisse arcana verba quæ non licet homini loqui, quemadmodum in secunda ad Corinthios protestatur epistola.13 In quo etiam triduo creditur a Spiritu Sancto Evangelium didicisse, prout ait ad Galatas: Neque ab homine, inquiens, accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.14
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias. Et dixit ad illum in visu Dominus, id est in visione, forsitan tempore somni: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. Sic quoque Deus frequenter (sicut in Genesi legitur) ad Jacob in somno per angelum dixit:15 Jacob, Jacob! Qui respondit: Adsum. Et Dominus ad illum: Surge, et vade in vicum qui vocatur rectus, et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem. Forte hospes Pauli vocatus est Judas. Paulus quoque appellatur Tarsensis, quia a civitate Tarso exstitit oriundus. Ecce enim orat. Quasi dicat: Ne timeas, quia non crudelitati, sed devotioni et orationi intentus est; mutatus est in alium virum, factus est de lupo agnus, de Saulo superbo humilis Paulus. Porro quum Paulus a raptu præfato ad se ipsum rediisset, Deo gratias agens, cœpit orare. Et vidit ipse Paulus in spirituali ac imaginaria visione, virum nomine Ananiam, introeuntem ad se, et imponentem sibi manus ut visum recipiat. Antequam enim Ananias corporaliter ad Paulum veniret, Deus ejus adventum Paulo in spiritu præmonstravit; apparebatque Paulo, quod Ananias manus sibi imponeret ut reciperet visum: quod et paulo post realiter gestum est.
Respondit autem Ananias, excusare se volens: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala pœnalia fecerit sanctis tuis in Jerusalem. Et hic habet potestatem a principibus sacerdotum vinciendi omnes qui invocant nomen tuum.16 Et Dominus ad eum: Vade intrepidus, quoniam vas electionis mihi est iste, id est valde electum gratiæ receptaculum. Est autem consuetudo linguæ Hebrææ, ut omne alicujus susceptivum, vas appelletur. Ut portet nomen meum, id est, prædicando insinuet, coram gentibus et regibus et filiis Israel. Ego enim ostendam illi per præviam revelationem, quanta oporteat eum pati pro nomine meo, scilicet pro me ipso, ut per multas tribulationes probetur vas electum, et pœnas quas intulit sanctis, nunc demum patiatur cum sanctis.17
Et abiit Ananias, et introivit in domum, et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus Jesus misit me, ut videas corporaliter, et implearis Spiritu Sancto, id est, gratia implearis abundan tiori in susceptione Baptismi, in quo gratia sacramentalis confertur. Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamœ, id est maculæ quædam albæ, similes lucentibus piscium squamis : quas quidam dicunt in oculis Pauli causatas ab excelsissimo illo lumine ipsum cæcante ; et visum, id est usum oculorum, recepit. Et surgens, baptizatus est. Et quum accepisset cibum, confortatus est corpore, quod propter contemplationis excessum fuit valde debilitatum. Fuit autem cum discipulis, scilicet Christianis, qui erant Damasci, ductus ad eos per Ananiam, per dies aliquot.
Et continuo, id est statim post Baptismum, ingressus in synagogas, prœdicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei naturalis, consubstantialis, æternus, non adoptivus. Per hoc, sicut Rabanus ait, dat Paulus exemplum non erubescendi mutare sententias, ut pateat veritas. Stupebant autem omnes qui eum audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venit ut vinctos illos, id est nomen istud in Damasco invocantes, duceret ad principes sacerdotum ? Saulus autem magis convalescebat. Operando enim et loquendo quæ Dei sunt, profecit in gratia, et fervor sanctus in ipso prævaluit. Nam sicut peccato gratia minoratur, sic actibus virtuosis augetur. Et confundebat Judœos qui habitabant Damasci : nam per Scripturas legis ac Prophetarum eis monstravit venisse Messiam, nec quibant ei resistere ; affirmans quoniam hic est Christus, mundi Salvator.
Quum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt Judœi in Damasco manentes, ut eum interficerent, cui per rationem resistere non valebant. Solent enim duri et incorrigibiles persequi eos a quibus redarguuntur. Notœ autem factœ sunt Saulo, vel per fratrum intimationem, vel per revelationem divinam, insidiœ eorum. Custodiebant autem portas Damasci die ac nocte ministri præpositi Damasci, ut eum interficerent, non Judæi, sed cives Damasci, et præpositus Aretæ regis ad Judæorum instantiam, sicut ad Corinthios scribit Apostolus : Damasci præpositus gentis Aretæ regis, custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Accipientes autem eum discipuli nocte, dimiserunt eum per murum, submittentes in sporta : non quod Paulus timeret mori pro Christo, sed quia majorem producere fructum in Ecclesia concupivit. Ex quo etiam patet, quod interdum liceat humanæ industriæ uti subsidiis, ut vitentur pericula.
Quum autem venisset Jerusalem, tentavit se jungere discipulis. Omnis enim caro ad sibi similem jungitur. Et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Barnabas autem apprehensum eum duxit ad Apostolos; et narravit illis quomodo in via versus Damascum vidisset Dominum Jesum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu, eum cum grandi fiducia fideliter prædicando. Scriptura hæc loquitur quasi Paulus statim post suam in Damasco baptizationem ac prædicationem venisset Jerusalem. Sed obviat quod ipsemet de se scribit ad Galatas : Non veni, inquiens, Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos, sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum; deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim; alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Ex quibus patescit, quod bis prædicaverit in Damasco, scilicet : primo, statim post suum baptismum; et rursus, postquam ab Arabia esset ad eam reversus, antequam venit Jerusalem. Alii autem affirmant quod cito post suam conversionem venit Jerusalem. Si enim tam diu tardasset, discipuli in Jerusalem bene percepissent conversionem et prædicationem ipsius, præsertim in Damasco factam, nec eum in primo suo ad eos accessu vitassent. Verumtamen, ut isti asserunt, non
II Cor. xi, 32.
25
26
Eccl. xiii, 20.
27
Galat. i, 17-19.
18
19
20
21
22
23
24 reputatur tunc venisse Jerusalem, quia mox abiit. Hinc quod dictum est de fuga Pauli a Damasco, quidam referunt ad tempus quo primo prædicavit ibidem, alii ad illud quo secundo.
Et erat cum illis, puta discipulis atque Apostolis, saltem Petro et Jacobo Jerosolymitarum episcopo, intrans et exiens, et fiducialiter agens in Domino. Loquebatur quoque gentibus qui venerunt Jerusalem adorare, vel quos alibi reperit. Et disputabat cum Græcis, id est Judæis ex Græcia natis. Omnibus his loquebatur de Christo. Illi autem, videlicet Græci, quærebant occidere eum. Quod quum cognovissent fratres, deduxerunt eum nocte Cæsaream civitatem Palæstinæ, et dimiserunt Tarsum urbem, de qua fuerat natus. Considerantes enim fratres, scilicet Christiani, inter quos fuit, quam utilis esset Ecclesiæ propter sapientiam sibi datam, curaverunt eum a morte subtrahere.
Ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem pectoris et temporis, ita quod fuit mente quieta in Deo, et ab hominum persecutione quiescens. Post persecutionem enim et occisionem Stephani subsequentem, data est pax hæc Christianis a Deo, qui post tempestatem tranquillum facit, et post fletum consolationem infundit. Et ædificabatur in virtutibus, uno alium ad meliora provocante, et Spiritu Sancto sibi in omnibus mansionem construente, ambulans de virtute in virtutem, de via ad patriam, de bono in melius, in timore Domini filiali, sancto et casto; et consolatione Sancti Spiritus replebatur: quæ tunc valde necessaria fuit, quando devotissimi Christiani omnes carnales consolationes spreverunt.
Consequenter ad enarranda principis Apostolorum gesta et documenta Lucas revertitur. Factum est autem ut Petrus, dum pertransiret universos, id est, fideles in Judæa hinc inde celeriter visitaret, eos in fide et gratia roborando, ac plurimos convertendo, deveniret ad sanctos, id est Christianos valde virtuosos, qui habitabant Lyddæ, id est in civitate sic dicta. Invenit autem ibi hominem quemdam nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus, ideo ambulare non potuit, quia contractus. Et ait illi Petrus: Ænea, sanet te Dominus Jesus Christus. Surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. Et viderunt illum omnes qui erant Lyddæ et Saronæ, id est in urbibus istis; qui conversi sunt ad Dominum. Nec hoc exstitit levitatis, quia infirmitas illa fuit incurabilis per naturam. Nec curatio ejus fuit mirabilior quam modus curandi, quod scilicet ad unius verbi prolationem, tanta infirmitas tam subito atque totaliter est repulsa. Petrus quoque sapientissime disseruit eis de Christo, et ejus mysteriis atque miraculis: quibus auditis et visis, crediderunt in Christum.
In Joppe autem civitate perantiqua, fuit quædam discipula nomine Tabitha in Hebræo, quæ interpretata dicitur Dorcas in Græco, in quo Lucas scripsit hunc librum, Latine vero dicitur damula, vel caprea. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis quas faciebat. Factum est autem in diebus illis, ut infirmata moreretur. Quam quum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo domus suæ. Quum autem prope esset, id est parum distaret, Lydda ab Joppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire usque ad nos. Et quum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum. Et circumsteterunt eum omnes viduæ flentes, et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas, ut per hoc Petrum ad compassionem suam, et ad suscitationem defunctæ inducerent. Ejectis autem omnibus foras: ut Christum sequeretur, qui in suscitatione filiæ archisynagogi pene omnes ejecit; et item, ut in secreto liberius quietiusque oraret, et ut ostentationem doceret vitandam; Petrus ponens, id est, in terra humiliter figens, genua, oravit: cujus verba Lucas non recitat. Orando autem intellexit
33
34
35
• habitabant
36
37
38
39
40
Matth. IX, 25; Marc. V, 40.
28
29
30
31
Tob. III, 22.
32
B
C
D se, Spiritu revelante interius, exauditum. Et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge, id est, tu, corpus exanime, denuo animare et vive, ac surge de mortis sopore. Pars ergo pro toto est posita. At illa aperuit oculos suos, et viso Petro resedit :18 sicque sensu ac motu monstravit se vivere. Et in isto rursus miraculo modus agendi præclarus est. Nec enim Elias nec Eliseus tam faciliter tamque celeriter mortuos suscitaverunt ut Petrus hanc feminam. Dans autem illi manum, erexit eam. Et quum vocasset sanctos ac viduas, assignavit eam vivam, ostendens se eorum desiderio satisfecisse.
Notum autem factum est per universam Joppen, et crediderunt multi in Domino. Nam vera suscitatio mortuorum, sola Dei omnipotentis fit potestate. Unde ob aliorum conversionem præsertim suscitata est femina ista, et etiam propter consolationem fidelium viduarum : alioqui tam sanctæ mulieri melius videretur non suscitari, quam ad vitam hanc miseram revocari, nisi forte propter majus meritum ejus. — Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium, vel, ut alii dicunt, curiarium :19 vel quia coria paravit, aut curialis fuit. Aliqui etiam sic vocantur sine proprietate per nomen significata.
Porro, secundum Bedam, per Tabitham hanc, seu damulam vel capream, intelliguntur animæ virtutum studio altæ, quamvis hominum æstimatione viles. Damula quippe et caprea animalia sunt in natura simillima, sed magnitudine differentia, quæ in sublimibus montibus habitant, et de longinquo omnes qui veniunt vident. Unde ab acumine visus, Græce dorcades appellantur. Sic Sancti meritis operum in excelsis habitantes, mentis contemplatione supernis intendunt, ibique summa semper et cauta circumspectione invigilant, et quid futurum sit eisve accidere queat, vigilanter perpendunt. Hujusmodi animarum si quæ per fragilitatem aut ignorantiam lapsa fuerit in peccatum, continuo a viris perfectis ad vitam gratiæ reducitur.
Footnotes
-
Act. viii, 3. ↩
-
Act. xxii, 9. ↩
-
Matth. xxv, 42, 43. ↩
-
Ibid. 40. ↩
-
Zach. 11, 8. ↩
-
1 Cor. viii, 12. ↩
-
Luc. xviii, 41. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
Prov. xviii, 19. ↩
-
Zach. ii, 8. ↩
-
Act. xxii, 9. ↩
-
Dan. x, 16. ↩
-
II Cor. xii, 2, 4. ↩
-
Galat. 1, 12. ↩
-
Gen. xxxi, 11; XLVI, 2. ↩
-
*alligandi ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
IV Reg. iv, 33-35. ↩
-
III Reg. xvii, 19-22; ↩
Chapter 10 of 29