Skip to the text

Articulus 10

ELUCIDATIO CAPITULI DECIMI : VIR AUTEM QUIDAM ERAT IN CÆSAREA, ETC.

OSTENSO quemadmodum inter Judæos prædicata sit fides christiana, nunc declaratur qualiter inter gentiles cœperit publicari. Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius. Tres famosæ urbes fuerunt nomine Cæsarea, quæ in sacris Litteris memorantur. Una est Cæsarea urbs Palæstinæ, in littore maris sita, quæ olim Pyrgos (id est turris) Stratonis vocabatur : quam Herodes Major nobilius extruens, in honore Cæsaris Augusti, scilicet Octaviani, nominavit Cæsaream ; in qua habitavit iste Cornelius. Alia appellatur Cæsarea Philippi, ad radices montis Libani sita, ubi Jordanis oriens habet duos fontes, unum nomine Jor, alium nomine Dan :1 quam Philippus præfati Herodis filius, in honore Tiberii Cæsaris, Cæsaream cognominavit. Tertia quoque exstat Cæsarea, estque metropolis Cappadociæ, de qua infra habetur. Hic ergo præelectus beatissimusque Cornelius, mente et corpore fortis, in corporalium ac spiritualium armorum exercitiis strenuus, fuit centurio, id est, centum sub se milites habens, cohortis quæ dicitur Italica, quia milites isti cum ipso fuerunt de Italia :2 imo, sicut in Scholastica fertur historia, Cornelius missus fuit a Roma, civitate metropolitana Italiæ. Romani etenim imperatores mittebant milites suos per diversas civitates, ad custodiendas munitiones, terrasque Romanis subjectas tuendas.

Vir religiosus, id est actibus religionis deditus. Potestque religio accipi, sive pro latria, per quam summo Deo debitus cultus impenditur; sive pro pietate, tam illa quæ est donum, quam illa quæ est virtus moralis, et misericordia nuncupatur. Operibus siquidem pietatis et misericordiæ fuit valde intentus. Et timens Deum, non timore pure servili, sed casto et reverentiali. Timor autem servilis, est fuga, abominatio seu detestatio mali pœnæ, qui in se nec virtuosus est, nec meritorius; timor vero castus seu filialis, est fuga et detestatio mali culpæ, quo Dei offensam timemus. Porro timor initialis aliquid habet de utroque. Cum omni domo, id est familia sua, ita quod cuncti domestici ejus fuerunt timorati: ad quod ipse verbis et exemplis eos induxit. Quod et omnes patresfamilias assequi debent, suam ad virtutes dirigendo familiam, eamque de vitiis increpando, et per hoc quasi episcopale officium in suis domibus exercendo.

Faciens eleemosynas multas plebi, omnibus scilicet indigentibus atque petentibus, sine personarum acceptione. Et deprecans Deum semper, omni scilicet tempore opportuno. Oravitque Deum præsertim ut eum in viam salutis dirigeret. Unde secundum doctores, quicumque facit quod in se est, gratiam et illuminationem a Deo consequitur: ita quod si quis paganus seu infidelis ex naturali ratione se ad primum principium erigat, ipsumque roget ut dirigat se in viam salutis quatenus caveat a peccatis, Deus sibi de necessariis ad salutem misericorditer providebit, revelando ei per angelum seu doctorem quemcumque de fide catholica quantum requiritur ad salutem. Hinc secundum divinum Dionysium, multi gentilium legem

A Moysis non habentes, per angelos ad Deum reducti sunt et edocti.

Is vidit oculo corporali, in visu exteriori, manifeste in plena vigilia, non in somno nec in imaginaria visione, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. At ille intuens in eum, timore correptus, dixit. Certum quod angelus in forma humana apparens, voce magnifica et tubali locutus est, atque cum splendore præclaro apparuit. Hinc admiratione et naturali timore impletus fuit Cornelius. Non enim tam venerandam mirabilemque personam ante prospexit. Hinc dixit ad eum: Quis es, Domine? quasi dicat: Major homine esse videris. Dixit autem illi angelus: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei, id est, Deo acceptæ sunt, et misericorditer ab eo consideratæ: idcirco me misit ad te, qui et tua virtuosa conversatione, angelica visitatione dignus effectus es. Angelus ad verba Cornelii non legitur respondisse, sed de sua salute eum instruxit, ut doceamur utilia et viciniora saluti, non curiosa sive superflua sciscitari, quamvis interrogatio Cornelii non fuerit inordinata. Simili modo in veteri Testamento, quærenti sancto Jacob ab angelo quo nomine vocaretur, non datur responsio, nec Manue patri Samsonis.34 Quemadmodum etiam hoc loco orationes Cornelii leguntur coram Domino ascendisse, et angelus missus ad eum, ita etiam scriptum est de orationibus Tobiæ et Saræ, destinationeque Raphaelis ad eos.5

Insuper de Cornelio dicunt doctores, quod ante apparitionem hanc habuit fidem quæ est virtus theologica, sine qua impossibile est placere Deo;6 habuitque fidem formatam seu caritate ornatam; habuit demum de Christo fidem saltem implicitam et indistinctam, secundum Thomam in secunda secundæ. Credidit enim Deum habere providentiam universorum, et esse hominum salvatorem, secundum modum sibi notum et sanctis patribus revelatum. In Scholastica tamen historia dicitur, quod fidem Incarnationis habuerit, sed de tempore fuit incertus, ignorans an jam esset incarnatus, an adhuc incarnandus. Beda quoque hoc loco allegat Gregorii verba, dicentis: Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingitur ad virtutes. Cornelius enim, cujus orationes ante Baptismum angelo teste laudatæ sunt, non operibus ad fidem, sed fide ad opera venit. Sciebat igitur creatorem omnium Deum, sed quod ejus omnipotens Filius incarnatus esset, ignoravit. Bona autem operatione promeruit ut Deum perfecte cognosceret, et de Unigenito ejus Incarnationis mysterium crederet, quatenus ad sacramentum Baptismatis perveniret. Per fidem ergo pervenit ad opera, sed per opera solidatus est in fide. — Postremo, sunt qui dicunt angelum qui Cornelio apparuit, fuisse illum qui custodiæ Cornelii fuerat deputatus.

Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi per illos Simonem, qui cognominatur Petrus: primo enim appellatus Simon, postea Petrus a Christo.78 Hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare, quod Syriæ Palæstinæ (quæ Judæa dicitur) adjacet: ubi teste Hieronymo, in littore usque hodie monstrantur saxa in quibus Andromeda religata, Persei quondam fuit liberata præsidio. Hic dicet tibi quid te oporteat facere. Quæ a Deo sunt, ordinata sunt:9 ideo divina ordinatione, superiores inferioribus auxiliantur ordine pulchro. Et quum discessisset angelus qui loquebatur illi. Angelus enim in corpore assumpto apparuit: quod sicut sua potestate formavit, ut appareret in eo, sic eadem illud dissolvit, nec amplius visus est. Et ex his Cornelius intellexit angelum esse qui sibi apparuit. Vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Deum ex his qui illi, puta Cornelio, parebant, id est ex subditis suis. Jam dictum fuit quod domestici Cornelii fuerant timorati: ideo non dicitur quod hi duo domestici timuerunt Deum; sed de milite id dicitur quem vocavit, qui forte extra domum Cornelii in propria domo suis vixit stipendiis. Quibus quum narrasset omnia audita et visa nunc scripta, tanquam sibi carioribus, familiarioribus ac melioribus inter plures, misit illos in Joppen.

Postera autem die, videlicet immediate sequente, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati Joppe, ascendit Petrus in superiora domus, ut oraret in solario, vel cœnaculo, tanquam in loco secretori et ad contemplationem congruentiori: sicut et Christus ascendit in montem orare.10 Aliqui etiam solent in loco altiori orare devotius.11 Circa horam sextam: quæ est hora refectionis, ante quam volebat oratione se munire: dans nobis exemplum similiter faciendi, ut simus in comestione circumspectiores, ne graventur corda nostra crapula vel ebrietate.12 Et quum esuriret, voluit gustare, id est parce et modeste comedere. Quod est contra eos qui instar canis famelici effundunt se super cibum.

Parantibus autem cibum illis qui erant in suo hospitio, cecidit super eum mentis excessus, id est tanta elevatio mentis ad aliquod mysticum contemplandum, quod Deo operante passus est alienationem ab usu sensuum exteriorum. Et vidit cœlum apertum: quia in visione imaginaria aperiri videbatur, ad innuendum quod a Domino cœlis præsidenti aliquid speciale fieret circa Petrum, quemadmodum Ezechiel scribit cœlos apertos in visione ei ostensa;13 et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis, id est angulis, submitti de cœlo in terram, forte per funes in angulis alligatos; in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terræ, et volatilia cœli. Erant autem ibi non realiter, sed imaginarie, per similitudines rerum repræsentativas. Per vas magnum designatur Ecclesia; per animalia vero illa secundum legem immunda, gentiles, quos spernebant Judæi, nec vescebantur cum eis:14 specialiter, per quadrupedia quæ terris adhærent, avari; per serpentes, dolosi et virulenti; per volatilia autem, elati.

13

Et facta est vox ad eum, dicens. Vocem hanc angelus formavit in interiori sensu Petri: qui angelus totam visionem hanc ministerialiter exhibebat, formando species rerum istarum in vi imaginativa Apostoli. Surge, Petre, occide et manduca. Quod Petrus corporaliter intelligendum putans, respondit ut subditur: Absit, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum, id est, cibos lege prohibitos nunquam accepi. In quo etiam constat magna justitia beatissimi viri, qui antequam Christo adhæreret, cærimonialia legis tam diligenter implevit; nec dubium quin in observantiis præceptorum majorum, diligentiam adhibuerit ampliorem. Porro, secundum morem Judæorum locutus est Petrus, qui cibos lege prohibitos vocabant immundos, itemque communes, quia a gentibus communiter edebantur. Præinducta autem angeli verba spiritualiter sunt intelligenda, ut sit sensus: Occide, id est, vitia in gentibus perime; et manduca, id est, Christo atque Ecclesiæ eas incorpora, quemadmodum in substantiam aliti vertitur cibus. Hinc sequitur: Et vox iterum secundo ait ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris, id est, gentes a Deo electas ac prædestinatas, Christique sanguine liberatas, et jam in Dei præscientia purificatas, et Christi passione ablutas, per præfata immunda atque communia animalia designatas, non æstimes contemnendas neque vitandas, sed confidenter vade ad eas. Potest quoque de cibis aliquibus lege prohibitis accipi, quorum usus in novo Testamento est licitus. Nam cærimonialia legis in Christi passione finem sortita sunt, nec postea obligant, ut infra dicetur.

14

15

16

Hoc autem factum est per ter, id est, tribus vicibus visio ista fuit Petro exhibita, ad confirmationem majorem, et ad innuendum quod ad superbeatissimæ Trinitatis fidem et cultum gentes essent mox convertendæ, in ejusque nomine baptizandæ. Et statim receptum est vas in cœlum, secundum imaginariam apparitionem. Per quod insinuatum est quod Ecclesia gentium in regnum introducenda esset cœlorum.

B

C

D

Et dum intra se hæsitaret Petrus, quidnam esset visio quam vidisset, id est, quid significaret. In hac enim visione Spiritus Sanctus Petrum non docuit subito et per se ipsum complete, sed pedetentim et partim per homines, quia ad conservandam mentis humanæ humilitatem, Spiritus Sanctus quandoque ex parte animum tangit, et ex parte non tangit. Ecce viri missi a Cornelio, [inquirentes domum Simonis,] adstiterunt ad januam. Et interrogabant si Simon Petrus illic haberet hospitium. Petro autem ad se reverso, et cogitante de visione præfata, quæ esset intelligentia ejus, dixit Spiritus ei locutione interna, videlicet Spiritus Sanctus seu angelus: Ecce viri tres quærunt te. Surge itaque ab oratione et meditatione, et descende de isto cœnaculo seu contemplationis excelso, et vade cum eis ad prædicandum et communicandum gentibus, nihil dubitans quin bene agas in hoc, quia ego misi illos, id est, mitti feci a Cornelio. Interdum ergo dum ratio et caritas postulant, ab actibus vitæ contemplativæ cessandum, atque ad opera vitæ activæ est egrediendum. Virtutes etenim sibi invicem cedunt, quamvis se invicem nequaquam impediant.

17

18

19

20

21

22

Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum quem quæritis: quæ causa est propter quam venistis? Adhuc non videtur Petrus plene significationem visionis sibi ostensæ novisse. Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens virtutum ab universa gente Judæorum. Carus enim, acceptus et placitus fuit Deo atque hominibus: tanta fuit pietate et gratia decoratus. Responsum accepit ab angelo sancto, accersiri te in domum su- am, et audire verba abs te, id est salutis consilium et doctrinam. Quibus auditis, Petrus significationem visionis cœpit advertere, quod scilicet per animalia illa immunda, designarentur gentiles, et quod illis communicare deberet. Ideo subditur : Introducens ergo eos, recepit hospitio, in quo et ipse manebat; manseruntque apud eum illa nocte, et de tam gratioso rumore atque negotio gavisi sunt omnes qui aderant vehementer. Sequenti autem die surgens, profectus est cum illis, et quidam ex fratribus, scilicet Christianis ex Judaismo conversis, comitati sunt eum, id est simul profecti, qui fuerunt numero sex, in testimonium veritatis, et ob reverentiam Petri.15

Altera autem die introivit Cæsaream Palæstinæ, in qua morabatur Cornelius. Cornelius vero exspectabat illos cum ingenti affectu videndi virum tam sanctum, et audiendi verba Dei per ipsum, obtinendique gratiam sibi et suis, de quibus subjungitur : convocatis cognatis suis, et necessariis amicis : quos omnes spiritualiter diligens, secum Dei gratiam consequi et salutem optavit. Necessarii autem amici vocantur, vel qui jure affinitatis ita conjuncti sunt quod nulla inter eos cessatio, id est separatio sit, vel qui amicum in articulo necessitatis non deserunt. Unde in Ecclesiastico habetur : Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei te ipsum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die tribulationis.16 Amicus si permanserit fixus, erit tibi coæqualis.

Et factum est quum introisset Petrus, forsitan primam portam seu atrium domus Cornelii, obvius ei venit Cornelius, ob tanti adventantis honorem. Ex dilectione autem et humilitate hoc fecit Cornelius, quemadmodum Martha occurrit Christo.17 Itaque doctori obviavit auditor, ut corde intento verba ejus casto susciperet pectore, juxta illud Ecclesiastici : Auris bona cum omni concupiscentia audit sapientiam.18 Et procidens ad pedes ejus, adoravit eum, id est, reverentiam duliæ ei tanquam excellenti personæ spiritualique patri exhibuit, gestu corporis mentis devotionem reverentiamque protestans. In quo magna illustris viri commendatur humilitas. Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum, tibi similis in natura : idcirco in honorando me, moderamen observa, quum purus sim homo. Et loquens cum illo, puta Cornelio, intravit, et invenit in domo ejus multos qui convenerant causa audiendi verbum salutis.

Dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo, id est, quam multum abominentur Judæi, conjungi aut accedere ad alienigenam, id est gentilibus, communicando cum eis in victu; sed mihi ostendit Deus, in præfata visione, neminem communem aut immundum dicere hominem, id est, nullum hominem, quamvis gentilem, esse spernendum aut vitandum seu repellendum a communione fidelium, dummodo velit converti; vel secundum quod homo est, et purificatus in præscientia Dei, aut liberatus sanguine Christi. Propter quod sine dubitatione, tanquam certus de bonitate itineris, veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?

Et Cornelius ait : nudiusquarta die usque in hanc horam, id est quarta die ante hanc horam qua interrogas ista, orans eram in domo mea. Die enim qua oravit et angelum vidit, misit tres viros : qui secundo die venerunt in Joppen, et tertio redire cœperunt, quartoque die venerunt Cæsaream. Et ecce vir, scilicet angelus in forma viri, stetit ante me in veste candida, et ait : Exaudita est oratio tua, etc. Nunc ergo omnes nos adsumus in conspectu tuo, audire omnia quæcumque præcepta sunt tibi a Domino, id est parati audire et obedire.

Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi, id est, vere et experimentaliter nunc cognovi, quia non est personarum acceptor Deus : id est, non unum magis quam alium approbat aut reprobat, nisi ex causa justa; nec inter Judæos et gentiles discernit, quantum ad consequendam salutem, dummodo se disponant. Propter quod ait Apostolus ad Romanos: An Judæorum Deus tantum?19 Nonne et gentium? Et alibi:20 Omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. In Sapientiæ quoque libro legitur: Nec enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus.21 Et secundo Paralipomenon: Non est apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, neque acceptio munerum.22 — Sed videtur oppositum, quia duorum hominum unius conditionis atque in omnibus parium, Deus unum misericorditer accipit, alterum juste relinquit. Et respondendum, quod personarum acceptio opponitur justitiæ distributivæ, quæ diversis personis tribuit secundum dignitatem ipsarum et merita. Est itaque personarum acceptio, quum in eo cui aliquid datur, non attenditur id propter quod id quod ei datur sit sibi proportionatum aut debitum: ut si prælatus det alicui beneficium quia dives sive cognatus. Verumtamen duplex est datio: Una, quæ est actus justitiæ: et circa hanc attenditur ac versatur personarum acceptio. Alia vero, quæ est actus liberalitatis, qua alicui gratis confertur quod ei non debetur, qualis est collatio donorum Dei, qui nulli est obligatus: et circa hujusmodi non est personarum acceptio, quoniam unusquisque potest propria dare cui vult, et quantum vult. Hoc secundum Thomam dictum sit: quod in secunda secundæ, quæstione 63, plenius continetur.

35 eum

Sed in omni gente, cujuscumque sit nationis, qui timet Deum timore casto et filiali, vel saltem initiali, et operatur justitiam, id est actus justitiæ quæ est virtus infusa, propter debitum rectumque finem: quod sine fide fieri nequit; acceptus est illi, ita quod est in statu salutis ac promerendi. Sola autem naturalis virtus et cognitio Dei, nemini sufficiunt ad salutem; sed ad supernaturalis finis seu felicitatis adeptionem, supernaturalia media exiguntur, ut media fini proportionentur.

Verbum misit Deus filiis Israel. Nam Pater Verbum suum veraciter incarnatum misit Judæis, ipso Verbo id protestante:23 Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Misit quoque verbum, id est evangelicam doctrinam. Annuntians pacem, id est humani generis reconciliationem cum Deo, per Jesum Christum, Dei et hominum mediatorem, qui in quantum mediator, pacificavit nos Deo per sanguinem suum. Hinc ait Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.24 Et Christus in propria persona hæc prædicavit, pacemque pectoris annuntiavit et dedit, secundum quod ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis;25 et rursus, Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.26 Hic est omnium Dominus, quia verus Deus, Rex regum, et Dominus dominorum.27 Nempe ut Deus, est Dominus per propriam auctoritatem, ut præsidens principalis; sed ut homo, omnibus præsidet ut instrumentalis.2829

Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam, id est prædicationem Jesu ibidem esse disseminatam. Miracula etenim Christi fecerunt eum in locis vicinis hinc inde famosum.30 Incipiens enim Jesus prædicationem suam a Galilæa: sicut in passione Judæi dixerunt, Commovet populum, docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc; post baptismum quod prædicavit Joannes, Jesum a Nazareth. Joannes enim Baptista populum baptizando, insinuavit eis Christum venisse, dicendo:31 Medius vestrum stetit quem vos nescitis. Vel sic: Incipiens Jesus publice prædicare post baptismum quo fuit a Joanne baptizatus: scitis, inquam, quod prædicavit Joannes Jesum, tanquam ejus præcursor. Prædicavit autem Joannes Baptista, quomodo unxit eum, scilicet Jesum secundum na-

36

37

38 turam assumptam, Deus Pater seu Trinitas, Spiritu Sancto et virtute, id est plenitudine gratiæ et sanctitatis, seu potestate in miraculis peragendis. Nam et Spiritus Sanctus Christum ut hominem unxit et misit, juxta illud in Isaia:32 Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus. Hinc de Christo dixit Baptista:33 Non ad mensuram dat Deus Spiritum, scilicet homini Christo: nam gratia ejus quodammodo infinita consistit. Hæc unctio spiritualis et invisibilis, data est animæ Christi in ipso suæ creationis primordio, quo simul cum carne unita est Verbo, totius gratiæ fonti æterno.

Qui pertransiit, inter homines conversando, ambulando et prædicando, benefaciendo, id est multa beneficia dando hominibus, et sanando omnes oppressos a diabolo.34 Multos quippe obsessos curavit.35 Spiritualiter quoque dæmonibus plenos convertit ad Deum, sicut de Maria Magdalene ejecit septem dæmonia.36 Imo, quantum in ipso fuit, sua benedicta passione universos peccatores salvavit. Quicumque autem in mortali jacet peccato, a dæmonibus est oppressus, prostratus, victus et excæcatus. Verum quod ait, Omnes oppressos, accipi potest de generibus singulorum, potius quam de singulis generum. Quoniam Deus erat cum illo, scilicet Pater cum Filio, quemadmodum in Evangelio loquitur: Non sum solus, sed ego et qui misit me Pater. Verumtamen37 conjunctionem hanc, Quoniam, bene pensando, intelligendum est, quod Deus erat cum Christo secundum naturam humanam: illa namque habuit efficaciam sic agendi ex adsistentia Dei. Sicque intelligi etiam potest, quod Deus, scilicet Verbum æternum, erat cum illo, id est cum Jesu quoad suam humanitatem, per hypostaticam unionem: quamvis expositio ista non sit propria, secundum Bedam, ne Christi personam geminare videamur.

Et nos testes sumus omnium mirabilium quæ fecit in regione Judæorum et in Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die. Ista jam sæpe exposita sunt. Et dedit eum manifestum fieri post resurrectionem, non omni populo immediate, imo nec omnibus absolute, sed testibus præordinatis a Deo: nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Hoc enim opus est ordinatissimus æternæ sapientiæ Dei processus, ut supernaturalia non omnibus immediate revelentur, sed primo quibusdam electis atque majoribus, et per illos ceteris. Quod et in hierarchiis observatur angelicis: in quibus illuminationes divinæ a superioribus deveniunt ad inferiores per medios angelicos spiritus, ut divinus Dionysius edocet. Præterea advertendum quod Petrus ait: Nobis qui manducavimus et bibimus, etc. Nam licet in Evangelio legatur Christus cum discipulis post resurrectionem manducasse, non tamen ibidem exprimitur cum eis bibisse, sed ex his verbis id scitur.38 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo Patre, secundum naturam humanam, judex vivorum et mortuorum, id est universorum qui vel ante finem mundi erunt defuncti, vel circa finem mundi invenientur, et in igne conflagrationis morituri dicuntur. Vel, per vivos intelliguntur electi, qui vivunt per gratiam; per mortuos reprobi, qui mortui sunt per culpam. Porro in judicio duo considerantur: Primum est auctoritas judicandi: et illa tribus Personis communis et una est. Secundum est judicii exsecutio seu prolatio sententiæ: quæ competit Christo secundum naturam humanam, quam et sua humiliatione ac passione promeruit. Propter quod ait: Potestatem dedit ei et judicium facere, quia Filius hominis est;3940 itemque, Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio.

Huic, scilicet Christo, omnes Prophetæ testimonium perhibent, ut Domino servi, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus, id est per invocationem et fidem ipsius, omnes qui credunt in eum, qui scilicet fide et caritate Christo incorporantur. Prophetæ enim concorditer loquuntur de Christo tanquam de omnium Salvatore, ita quod credentes per gratiam ejus justificantur.

Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit, id est, subito venit seu repente descendit, Spiritus Sanctus, non per suam incircumscriptam incommutabilemque substantiam, sed per pietatis suæ effectus et gratiæ dona, super omnes qui audiebant verbum, videlicet super Cornelium et suos, quibus prædicatio ista fiebat. Descendit autem Spiritus Sanctus in signo visibili sive sensibili, sed an in igneis linguis, an in alia specie, incertum est, ut Scholastica ait historia. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, id est ex Judaismo conversi, qui venerant cum Petro : quia et in nationes, id est in gentiles, gratia Spiritus Sancti effusa est cum abundantia tanta. Judæi equidem consueverant gentiles pro nihilo reputare, nec simile huic rei unquam fuerat factum : ideo de effectu tam magno atque insolito, præ admirationis magnitudine velut stupidi reddebantur. Fuit enim revera grande miraculum, et maxima pietas Dei.

Audiebant enim illos loquentes linguis diversis, sicut Apostoli loquebantur in die Pentecostes, et magnificantes Deum, gratias devotissime referendo, ejusque bonitatem et beneficia totis præcordiis attollendo.41

Tunc respondit Petrus : Numquid aquam prohibere quis potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos Apostoli, scilicet cum signo sensibili et dono linguarum (quamvis non in tanta plenitudine sicut Apostoli, qui primitias Spiritus acceperunt)? Et jussit eos baptizari in nomine Jesu Christi. De hac forma Baptismi, et quare in ea dabatur Baptismus in primitiva Ecclesia, dictum est supra. Apostoli autem consueverunt per discipulos suos baptizare conversos, et ipsi verbo prædicationis insistebant, secundum quod Paulus testatur : Non misit me Christus baptizare, sed prædicare. Interdum tamen aliquos baptizabant. Tunc rogaverunt eum, scilicet Petrum, ut maneret apud eos aliquot diebus pro eorum consolatione et pleniore instructione, et præsertim ex dilectione quam ad tam felicem et gloriosum conceperunt magistrum, patrem atque Apostolum : nec dubium quin eis consensit.

47

Rom. VIII, 23.

48

Cf. Act. II, 38.

1 Cor. I, 17.

Footnotes

  1. Cf. Act. XVIII, 22. ↩

  2. Matth. XVI, 13. ↩

  3. Judic. xiii, 17, 18. ↩

  4. Gen. xxxii, 29. ↩

  5. Tob. iii, 24, 25. ↩

  6. Hebr. xi, 6. ↩

  7. Joan. I, 42. ↩

  8. Matth. XVI, 17, 18; ↩

  9. Rom. XIII, 1. ↩

  10. Matth. XIV, 23; ↩

  11. Luc. IX, 28. ↩

  12. Luc. XXI, 34. ↩

  13. Ezech. I, 1. ↩

  14. Lev. XI. ↩

  15. Act. XI, 12. ↩

  16. Eccli. VI, 7, 8, 11. ↩

  17. Joann. XI, 20. ↩

  18. Eccli. III, 31. ↩

  19. Rom.ii,29. ↩

  20. 1 Tim. ii, 4. ↩

  21. Sap. xii,13. ↩

  22. II Par. xix, 7. ↩

  23. 36 Matth.xv, 24. ↩

  24. II Cor. v, 19. ↩

  25. Joann. xiv, 27. ↩

  26. Luc. xix, 10. ↩

  27. Apoc. xix, 16. ↩

  28. I Tim. ii, 4. ↩

  29. Rom. iii, 29. ↩

  30. 37 Luc.xxiii,5. ↩

  31. 38 Joann. i,26. ↩

  32. Is. XLVIII, 16. ↩

  33. Joann. III, 34. ↩

  34. Baruch III, 38. ↩

  35. Luc. VI, 18, VII, 21, etc. ↩

  36. Marc. XVI, 9. ↩

  37. Joann. VIII, 16. ↩

  38. Luc. XXIV, 43. ↩

  39. Ibid. 22. ↩

  40. Joann. V, 27. ↩

  41. Act. II, 4. ↩

Chapter 11 of 29