Skip to the text

Articulus 11

DECLARATIO CAPITULI UNDECIMI : AUDIERUNT AUTEM APOSTOLI.

QUID ex prima illa gentilium conversione secutum sit, subditur : Audierunt autem Apostoli qui erant in Judæa, ubi prædicabant hinc inde, et fratres, id est ceteri discipuli, quia et gentes, videlicet Cornelius cum suis, receperunt verbum Dei. Quum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, a Cæsarea rediens, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, id est ex Judaismo conversi,

Dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? quasi dicant : In hoc contra legem fecisti. Incipiens autem Petrus, exponebat illis per ordinem, id est, cur hoc fecisset, eis ordinate exposuit, seque excusando revelavit eis qualem habuisset visionem in Joppe, per quam Deus sibi monstravit ut faceret ita, et quod angelus id ipsum admonuisset. Littera autem plana est, et

Act. X, 9-44. præcedenti capitulo habita atque exposita usque ad id : Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. Hoc supra legitur Christus dixisse Apostolis : quod expositum est ibidem, et in præfatis gentilibus conversis impletum, juxta expositionem ibi introductam. Si, pro quia, ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, puta Cornelio et sibi adjunctis, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : utrisque enim contulit Deus dona gratiæ gratum facientis et gratis datæ : tamen, ut dictum est, Apostoli in ampliore plenitudine perfectiorique gradu sortiti sunt eam; ego quis eram, qui possem prohibere Deum a gentilium horum visitatione? quasi dicat : Hoc parvitatis meæ non fuit; quin potius caritas id requirit ut de illorum gratia gratularer. His auditis tacuerunt; et glorificaverunt Deum, id est, gloriosum, mirabilem, liberalem, liberrimum esse in operibus suis professi sunt, dicentes : Ergo et gentibus, quas tam diu in suis reliquit erroribus, pœnitentiam, id est gratiam, locum, tempus pœnitendi, dedit Deus ad vitam gratiæ obtinendam in sæculo isto, vitamque gloriæ in futuro.1

Recitatis gestis quorumdam præcipuorum fidelium, scilicet Apostolorum et diaconorum, prosequitur quædam de factis inferiorum discipulorum. Et illi quidem discipuli, qui dispersi fuerant de Jerusalem, a tribulatione quæ facta fuerat sub

Stephano a Judæis lapidato, quam isti Deo imperante fugerunt, perambulaverunt usque ad Phænicen occidentalem, videlicet quamdam provinciam Syriæ, et Cyprum insulam in Carpathio mari, ab ortu Ciliæ, ab occasu vero Syriæ objectam, et Antiochiam Epidaphnen, nemini loquentes verbum Dei nisi solis Judæis, quibus primo annuntiandum fuit Evangelium Christi; postea autem prædicaverunt et gentibus, agnito quod Petrus convertisset gentiles. Erant autem quidam ex ipsis viri Cyprii et Cyrenæi, id est de Cypro et Cyrene, civitate sic dicta : quos aliqui putant fuisse natione gentiles, sed ad Christum conversos, et primo ad Judaismum, deinde ad Christum. Alii opinantur quod nati fuerunt ex Judæis per loca illa dispersis. Qui quum introissent Antiochiam, loquebantur ad gentes, id est gentiles illic morantes, annuntiantes Dominum Jesum esse mundi Salvatorem. Et erat manus, id est auxilium, Domini cum eis. Multusque numerus credentium per prædicationem eorum, conversus est ad Dominum.

Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis negotiis et fidei incrementis. In Jerosolymitana namque Ecclesia antistes fuit tunc Jacobus, et Apostoli communiter ibi erant : idcirco discipuli intimaverunt eis profectum fidei in aliorum conversione. Et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam, ut conversos plenius informaret, confortaret, consolaretur ac regeret.

Qui quum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, id est virtuosam fidelium conversationem, et dona gratiarum in eis, gavisus est : secundum quod caritas Dei et proximi exigit ut de Dei veneratione et proximorum salute quilibet glorietur ; et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino, ut essent in bono cœpto stabiles. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hinc ad Corinthios monet Apostolus : Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Inconstantia etenim mentis, magna est imperfectio, muliebreque vitium, imo et quædam fatuitas. Stultus enim mutatur ut luna. Propterea scriptum est : Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui. Quia erat vir bonus moraliter, imo heroicus et perfectus. Ideo subditur : et plenus Spiritu Sancto, id est donis, virtutibusque infusis, et fide : ita quod habuit fidem secundum statum perfectum, utpote cum ra-

21

22

23

Matth. x, 22.

1 Cor. xv, 58.

Eccl. xxvii, 12. Ibid. v, 12.

24

16

Act. 1, 5.

17

18

19

Ibid. viii, 1.

Ibid. xiii, 46.

20 tionibus credendorum, et purificatæ mentis intelligentia. Unde fides hic accipi potest, non ut est virtus, sed fructus, videlicet eminens quædam fidei certitudo. Sic quippe inter fructus Spiritus ab Apostolo computatur.2 Et apposita, id est mente applicata seu conversa, est turba multa Domino in Antiochia per Barnabæ prædicationem, præter eos de quorum conversione prædictum est.

25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum. Ad hanc enim urbem, ut patuit, Paulus ab Jerosolymis venit:3 quem Barnabas inquisivit ut ejus fultus auxilio, plures converteret, et conversos efficaciter gubernaret. Quem quum invenisset, perduxit Antiochiam. Et annum totum, id est per integrum annum, conversati sunt in Ecclesia, id est inter fideles; et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, Christiani: id est, conversi ad Christum, qui primo generali nomine dicebantur discipuli, ibidem propter eorum multitudinem cœperunt Christiani a Christo capite suo atque magistro vocari.

26

Tuncque impletum est illud Isaiæ:4 Servos suos vocabit Dominus nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo, amen. Hic tamen non dicitur, an nominatio ista sit instituta a fidelibus ex Judaismo conversis, vel ex gentilitate credentibus, an forte ab infidelibus, qui novam sectam consurgere et augeri mirantes, a Christo Domino suo eos appellaverunt Christianos. In Scholastica vero historia dicitur, quod a gentilibus conversis prodierit institutio appellationis istius: quibus visum est sequaces Christi Christianos debere vocari, quemadmodum in sectis philosophorum discipuli a magistris nomen speciale accipiunt, ut a Platone Platonici.

27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis Prophetæ Antiochiam. In primitiva nempe Ecclesia multi spiritu fulserunt prophetico, sicut supra ex verbis Joelis fuerat allegatum:5 In diebus illis super servos meos et ancillas meas effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.6 Surgens autem unus ex eis nomine Agabus, qui propter tam sancti conventus reverentiam humiliter assurrexit, stansque locutus est, significabat per Spiritum, id est, per revelationem Spiritus Sancti prædixit, famem magnam futuram in universo orbe: quæ facta est sub Claudio imperatore, scilicet quarto anno imperii ejus; et fuit hæc fames præcipue in Judæa, ut fertur in ecclesiastica historia.

28 Discipuli autem exsistentes in Antiochia, prout quisque habebat, id est unusquisque juxta suæ modulum facultatis, proposuerunt singuli, non seorsum, sed omnes pariter, in ministerium, id est ad usus corporis necessarios, mittere victualia, seu pretium ad emendum, habitantibus in Judæa fratribus, id est Christianis ibidem, potissimum in Jerusalem commanentibus, qui tanquam inter ceteros perfectissimi, apostolicam vitam ducentes, omnia sua in principio vendiderunt, et7

29 ante Apostolorum pedes pretiis positis, in communi vitam pauperem ducere fuerunt contenti. Postea vero ab infidelibus Judæis fuerant spoliati qui aliquid adhuc habebant.8 Hinc Antiocheni fideles, et postea alii multi fecerunt collectas, quas suis temporibus miserunt præfatis. De qua re in epistolis Pauli multa leguntur. Fuitque justum ut gentiles facti participes spiritualium bonorum fidelium Judæorum, de corporalibus suis substantiis recompensam facerent eis, tempore necessitatis:91011 quod et Paulus pro minimo reputans, Si nos, inquit, vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?12

Quod et fecerunt, bonum propositum effectui celeriter mancipantes, et malum inopiæ prævenientes, mittentes ad seniores, qui in Ecclesia illa Jerusalem ceteris præfuerunt ac providerunt, per manus Barnabæ et Sauli, qui erant nuntii fide dignissimi. Miserunt itaque, et contulit quilibet juxta quod habuit, implentes illud Tobiæ: Quomodo potueris, ita esto

30 misericors : si multum tibi fuerit, abundanter tribue ; si autem exiguum, etiam exiguum libenter impertiri stude.13 Itaque in articulo necessitatis etiam filii parentibus thesaurizare seu providere tenentur.14 Nec ista provisio obviavit verbo Christi, dicentis, Nolite solliciti esse de crastino :15 siquidem verbis illis immoderata cura, non ordinata providentia, inhibetur. Nec tentandus est Deus, sed periculis humano modo, quantum congrue fieri potest, est occurrendum.

Footnotes

  1. * Græcos ↩

  2. Galat. v, 23. ↩

  3. Act. ix, 30. ↩

  4. Is. lxv, 15, 16. ↩

  5. Joel. ii, 28, 29. ↩

  6. Act. ii, 17, 18; ↩

  7. Act. iv, 34, 35. ↩

  8. Hebr. x, 34. ↩

  9. I Cor. XVI, 1, 2; ↩

  10. Rom. XV, 25-27; ↩

  11. II Cor. VIII, IX; etc. ↩

  12. I Cor. IX, 11. ↩

  13. Tob. IV, 8, 9. ↩

  14. II Cor. xii, 14. ↩

  15. Matth. vi, 34. ↩

Chapter 12 of 29