Articulus 12
EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : EODEM TEMPORE MISIT HERODES, ETC.
EODEM tempore, de quo in fine præcedentis capituli dictum est, misit Herodes rex, filius Aristobuli, filii Herodis Ascalonitæ, cujus tempore natus est Christus :1 qui Herodes etiam pater fuit Herodis Antipæ, a quo Joannes Baptista occisus est, et Christus in passione illusus (porro Herodes de quo nunc fit sermo, interfector Jacobi apostoli, a Josepho vocatur Agrippa ;2 habuitque filium nomine Agrippam, qui ei successit in regno : de quo infra habetur) ;3 manus, id est virtutem sui exercitus, ut affligeret quosdam de Ecclesia primitiva, id est quosdam Christianos. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio, id est, occidi fecit ante dies Azymorum.
Videns autem quia placeret Judæis incredulis occisio Jacobi, apposuit apprehendere et Petrum tanquam capitaneum Christianorum, ut amplius complaceret Judæis. Erant autem dies Azymorum, id est paschalis festivitatis, quando Judæi septem diebus azymis panibus vescebantur :4 infra quos dies Judæi non faciliter aliquem occiderunt. Quem quum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum. Sicut centurio appellatur qui centum præest militibus, ita quaternio, qui quatuor militibus præest. Sicque sub his quatuor quaternionibus erant sedecim milites, ac per hoc viginti simul fuerunt, præter custodes carceris.5 Commisit enim tam multis custodiam Petri, ne aliqua arte effugeret, quia Herodes non ignoravit multa mirabilia facta fuisse a Petro : ideo caute fecit eum servari, sicut et Judas de Jesu dixit Judæis :6 Ducite eum caute, ne scilicet vestris e manibus elabatur. Volens post Pascha producere eum populo Judæorum, ut occideretur ad voluntatem eorum. Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo : quia magis necessarius fuit Ecclesiæ, tanquam princeps Apostolorum, et eminentior in operibus miraculorum.
Quum autem producturus eum esset Herodes, id est populo præsentaturus ad mortem, in ipsa nocte, diem quo hoc facere voluit præcedente, erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus ; et custodes ante ostium custodiebant carcerem. Unde constat eum sic custoditum, quod humana via sive industria nequivit effugere. Et ecce angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo. Angelus enim cum splendido vultu apparens, carcerem illustravit ; solus tamen Petrus lumen illud adspexit, miraculose Deo id peragente, ne et alii illud viderent. Percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus, angelo eas dissolvente.7
8
Dixit autem angelus ad eum : Præcingere, id est, cinge te. Ut enim Scholastica refert historia ex verbis Bedæ, Petrus deposuit cingulum suum propter molestiam carceris, ut tunica circa pedes demissa, temperaret frigus noctis. Quo datur exemplum devotis, quod tempore corporalis molestiæ atque angustiæ magnæ, liceat eis aliquid de propositi sui rigore laxare. Insuper, secundum Cassianum, quoniam Elias et Petrus cingulis usi leguntur, monachi in desertis cingulis utebantur. Et calcea te caligas tuas, id est, calceamenta tua indue. Dicunt aliqui, quod caliga genus sit calceamenti non habentis corium super pedem : quod quidam sandalium vocant. Nunc autem caliga in alia significatione accipi solet. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Et exiens carcerem, sequebatur eum, scilicet angelum, et nesciebat quia verum est, id est aliquid reale, quod per angelum fiebat, scilicet eductio ejus de carcere. Existimabat autem se visum videre, id est, omnia ista putabat in imaginaria visione sibi monstrari, non realiter exhiberi.8 Ex quo apparet quod non plenarie vigilavit, sed imperfecte. Aliqui namque in somno surgunt et gradiuntur.
9
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, id est custodes per duo loca divisos, seu duobus partitos ordinibus. Ex omni enim parte adhibuerunt custodiam, ne aliqua industria Petrus evaderet. Custodes autem somno fuerunt oppressi, aut tali cæcitate percussi quali servi regis Syriæ sub Eliseo;9 aut alio simili modo divina virtute detinebantur, ne Petrum egredientem sentirent, et prohiberent. Venerunt ad portam ferream : quæ putatur fuisse in atrio carceris atque exterior ; quæ ducit ad civitatem Jerusalem. Ex quo elicitur quod carcer extra urbem fuit, aut in exteriori ejus parte. Quæ ultro aperta est eis potestate divina atque angelica. Nam et angelicis spiritibus materia corporalis obedit, quoad mo-
10 tum localem. Et exeuntes per ferream portam, processerunt vicum unum, urbem intrando, et continuo discessit angelus ab eo, repente disparens. Et Petrus ad se reversus, id est compos mentis effectus, et ratione plenarie utens, dixit : Nunc scio vere et experimentaliter, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. In omnibus utitur Petrus stilo ornato et eleganti, et frequenter difficili, semperque sententioso.
Consideransque quomodo esset eductus, et ubi nunc esset, quove diverteret, venit ad domum Mariæ matris Joannis qui cognominatus est Marcus, fuitque consobrinus Barnabæ, non Marcus evangelista, ubi erant multi congregati mente et corpore, tanquam devotissimi, et orantes inter cetera pro Petri liberatione. Pulsante autem eo [ostium januæ], processit puella [ad audiendum] nomine Rhode. Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, cupiens feminea festinatione lætum rumorem suis insinuare; sed intro currens, nuntiavit Petrum stare ante januam. At illi dixerunt : Insanis, tanquam illusa, et ratione privata. Hoc dixerunt, attendendo ad naturalem rerum potentiam, per quam impossibile videbatur quod dicebatur. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est. Ex hoc loco atque ex aliis multis probatur, quemlibet hominem habere angelum sanctum custodem : qui etiam vicissim apparent in specie eorum quibus sunt deputati. Petrus autem perseverabat pulsans, more eorum qui educti clam de captivitate, non libenter diu stant extra domum.10
Quum autem aperuissent ostium, viderunt eum, et obstupuerunt, viso tam miraculoso effectu, et causam nondum scientes. Annuens autem eis manu ut tacerent, ne eorum strepitu et clamore gaudioso Petri præsentia perciperetur, et ut miraculum cum silentio modeste adver-
11
12
13
14
15
16
17 terent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere per angelum. Dixitque: Nuntiate Jacobo, scilicet episcopo Christianorum in Jerusalem, et fratribus hæc, ut sciant se exauditos, et Deo gratias agant, atque lætentur in Domino. Et egressus de Jerusalem eadem nocte, abiit in alium locum.
Facta autem die, qua Herodes decrevit Petrum producere populo, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro, quomodo abisset. Timebant autem ne Herodes tali pœna eos afficeret quali Petrum afficere cogitavit. Herodes autem quum requisisset eum, scilicet Petrum, et non invenisset: nam et portæ et januæ apertæ inventæ fuerunt, ut creditur, quum hoc de porta ferrea aperta dicatur; inquisitione facta de custodibus, id est, diligenter sciscitatus ab eis quomodo Petrus evasisset, jussit eos addici, id est carceri mancipari; vel, duci, ut aliqui textus habent, id est sibi præsentari, ad puniendum eos de negligentia. Non tamen nocuit eis postea ut decrevit, Domino providente, ne Petri ereptio fieret aliis mortis occasio. Herodes enim morte fuit præventus, ut subditur.
Descendensque a Judæa in Cæsaream Palæstinæ, secundum Bedam, ibi moratus est ad debellandum adversarios suos. Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, ut ei reconciliarentur, quasi resistere non valentes; et persuaso, id est informato, Blasto, qui erat super cubiculum regis, id est cubicularius ejus, postulaverunt pacem per
A Blastum, qui loquebatur pro eis, eo quod alerentur regiones eorum ab illo, id est de bonis terræ Herodis, quia angustæ erant eorum provinciæ, nec poterant tam vicini regis Cæsari carissimi inimicitias ferre. Statuto autem die, id est ab Herode præfixo ad loquendum Tyriis atque Sidoniis, Herodes vestitus veste regali, sedit pro tribunali ad ferendum sententiam, et concionabatur ad eos, id est, blandis, ornatis, egregiis verbis locutus est eis. Populus autem acclamabat Herodi: Dei voces, et non hominis, quas audimus, sunt. Et sic divinis præconiis, non humanis, eum laudabant, adscribentes ei divinitatem quamdam, et laudem Deo solummodo debitam. Confestim autem percussit eum angelus Domini, id est, intus plagavit gravissimo ventris dolore, eo quod non dedisset honorem Deo, præconia sibi blasphemanter adscripta spernendo, seque humiliando, et Deo vero talia adscribendo; et consumptus a vermibus, qui intra eum oriebantur, putrescentibus carnibus ejus, exspiravit: idque infra quinque dies, secundum Josephum.
Verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur, id est, Herode fidei persecutore occiso, evangelica prædicatio circumquaque diffundebatur, et plurimi convertebantur. Barnabas autem et Saulus reversi sunt Antiochiam ab Jerosolymis, expleto ministerio, id est allatis sibi elemosynis seu collectis ab Antiochia missis, sicut in fine præcedentis capituli scriptum est, assumpto Joanne qui cognominatus est Marcus, de quo in isto capitulo jam dictum est.1112
18
19
20
B
C
D
21
22
23
24
25
Footnotes
Chapter 13 of 29