Articulus 13
ELUCIDATIO CAPITULI TERTIDECIMI : ERANT AUTEM IN ECCLESIA QUÆ ERAT ANTIOCHIÆ, PROPHETÆ ET DOCTORES.
1 Cor. xu, 28.
ERANT autem in Ecclesia quæ erat Antiochiæ, Prophetæ et doctores. Quemadmodum scribit Apostolus, in primitiva Ecclesia fuerunt diversa dona gratiarum, officiorum et statuum, juxta illud ad Corinthios : Quosdam posuit Deus in Ecclesia, primo Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores.1 Itaque Prophetæ vocati sunt, propter revelationem futurorum ; doctores, propter Scripturarum interpretationem, populorum informationem, præteritorum enarrationem. Potest quoque ad eosdem referri : nam quidam eorum prophetæ erant pariter et doctores. In quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, ad distinctionem Simonis Petri. Et dictus est Niger : vel a colore, si Niger sumatur Latine ; vel, quasi ascendens, a virtute scilicet in virtutem, si Niger sit nomen Hebræum. Niger enim quandoque Hebræum est, et interpretatur ascendens. Verumtamen aliqui sortiti sunt hujuscemodi nomina absque inexsistentia proprietatis, actionis, seu qualitatis designatæ per ipsum ; imo aliqui a contrario sensu nomina sortiuntur. Et Lucius Cyrenensis, a Cyrene civitate sic appellatus, et Manahen, qui erat Herodis tetrarchæ (qui vocatus est Herodes Antipas, quem Christus nominat vulpem, et qui decollavit Joannem) collactaneus, id est eodem cum eo lacte educatus, et Saulus.
Luc. xiii, 32. Marc. vi, 17-27.
1 Cor. ix, 27.
Ministrantibus autem illis Domino in actibus virtuosis, in observantiis præceptorum et consiliorum, in conversione aliorum, et jejunantibus, ut caro per omnia castigaretur, atque in servitutem spiritus redigeretur, mensque in spiritualibus ditaretur, et ad contemplanda erigeretur superna. Quanta nempe sit virtus jejunii, liquet ex eo quod de durissimo malignorum spirituum genere ait Salvator : Hoc genus dæmoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Denique, sicut in Præfatione cantatur, Deus corporali jejunio vitia comprimit, mentem elevat, virtutes largitur et præmia. Tobiæ quoque Raphael angelus protestatur : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna.2 Dixit Spiritus Sanctus, vel per inspirationem internam, vel per aliquem Prophetarum istorum, sive per angelum : Segregate mihi, id est, ad meum honorem a vestra societate, seu grege vestro, corporaliter atque localiter separate, Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos, id est, ad prædicandum in gentibus, ad quod eos elegi, converti, et mihi per gratiam junxi. Unde ad Romanos Apostolus de se loquitur : Paulus segregatus in Evangelium.3
Marc. ix, 28.
Tob. xu, 8.
Rom. 1, 1.
Tunc jejunantes et orantes, imponentesque illis manus, dimiserunt eos, ut irent evangelizare in gentibus. Verum quia hic dicitur, quod imposuerunt eis manus, videlicet in modum ordinandorum in sacerdotium, dicunt nonnulli, et habetur in Scholastica historia, quod præfati sancti in Antiochia, audito Spiritus Sancti consilio, orantes pro Paulo et Barnaba, miserunt eos Jerusalem ad Petrum, Jacobum, et Joannem, tunc exsistentes ibidem.4 Qui audito Spiritus Sancti mandato gavisi sunt, imposueruntque eis manus, quoniam manuum impositio ad Apostolos pertinebat. Sed quoniam littera non videtur hoc velle, alii opinantur quod jam in Antiochena Ecclesia fuerunt quidam episcopi ab Apostolis ordinati ad regendam multitudinem fidelium, qui tunc ibidem vehementer multiplicati fuerunt. Episcopi autem sunt Apostolorum successores: idcirco ad eorum officium spectat impositio manuum, potueruntque Paulo et Barnabæ manus imponere.
Utrum autem præter impositionem manuum, aliam ordinationis solennitatem circa eos celebraverint tres prædicti Apostoli, sive alii quicumque episcopi, non est certum, ut Scholastica ait historia:5 quæ etiam perhibet, quod nec de Apostolorum ordinatione aliquid legitur, vel quod Christus eis manus imposuit. De Petro tamen certum habetur, quod Antiochiæ celebraverit Missam. Sed potuit Apostolis pro ordinatione sufficere, quia dictum est eis a Domino: Hoc facite in meam commemorationem. Et licet tunc non interfuerint Paulus et Barnabas, tamen quia postea electi sunt ad apostolatum consilio, imo præcepto Spiritus Sancti, forsan in hoc cum aliis Apostolis fuerunt privilegiati, nec alia ordinationis solennitas circa eos celebrata est: et multi in primitiva Ecclesia sine hac solennitate ordinationis, ad sacerdotium sunt promoti; etiam multi laici sine diacono et præcedentibus Ordinibus, facti sunt sacerdotes.
Insuper Beda hic ait:67 Videtur Saulus, juxta historiæ ordinem, tertiodecimo post Domini passionem anno apostolatum cum Barnaba, Paulique accepisse vocabulum; quartodecimo autem anno juxta condictum Jacobi, Cephæ (scilicet Petri) et Joannis, ad gentium magisterium fuisse profectum. Nec historia ecclesiastica repugnat, dicens Apostolis præceptum fuisse ut annis duodecim in Judæa prædicarent: quia duodecimo anno non statim reliquerunt Judæam, sed tertiodecimo exire cœperunt, et paulatim egressi sunt.
Et ipsi, scilicet Paulus et Barnabas, missi a Spiritu Sancto, abierunt Seleuciam: quæ est civitas Syriæ maritima, a Seleuco rege Asiæ de quo secundo Machabæorum habetur, constructa et nominata, ut dicitur;8 et inde navigaverunt Cyprum insulam supra memoratam.9 Et quum venissent Salaminam urbem Cypri, in qua Barnabas natus et passus fertur, nunc Constantiam dictam, secundum Bedam, quæ et sita est in parte illius insulæ orientali, respiciens Syriam; prœdicabant verbum Dei in synagoga Judœorum: quibus verbum Dei fuerat primum denuntiandum, secundum quod infra Paulus fatetur, Vobis oportebat primum loqui verbum Dei. Porro secundum Bedam, ubicumque dicitur, In synagoga, insinuatur factum in civitate quod legitur. Habebant autem et Joannem in ministerio suæ prædicationis. Iste est Joannes cognominatus Marcus, de quo in præcedenti capitulo jam dictum est.
Et quum perambulassent universam insulam Cypri usque Paphum occidentalem insulæ urbem. Paphus, secundum Bedam, est civitas Cypri maritima, juxta insulam Veneris, quondam carminibus poetarum famosa: quæ frequenti terræ motu lapsa, nunc ruinarum vestigiis, quid olim fuerit, ostendit. Invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, qui opera magica arte facta, dixit divina, Judœum, cui nomen erat Barjeu, qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente, qui fuit magnæ dignitatis et proconsul, id est secundus a consule: cui causa quæstus et ambitione honoris conjunxit se magus, ad deceptionem ipsius.
Hic accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quœrens avertere proconsulem a fide christiana, per quam illius magicæ artes confundebantur. Horum duorum nominum, scilicet Elymas et magus, unum est interpretatio alterius. Elymas enim, secundum Scholasticam historiam, interpretatur magus: sicque commune nomen maleficorum appropriatum est huic. Alii dicunt, quod Elymas interpretatur, Dei mei mensura, vel sensus; sicque iste fecerit se vocari, ut Dei nuntius crederetur : et ita nomen Barjeu, præfato modo exponitur Elymas, hac de causa.
Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, dixit. Hoc loco Saulus, primo vocatur Paulus : estque hoc nomen sortitus, secundum multos sanctorum doctorum, a Paulo proconsule quem convertit. Homines enim aliquando consueverunt nomina ex aliquo notabili facto sortiri. Verumtamen, secundum Origenem, semper fuit binomius : unde jam dicitur, Saulus qui et Paulus : quasi dicat, Utroque vocatus est nomine. Vel, post suam ad Christum conversionem, vocavit se Paulum, quasi humilem et modicum. O plene omni dolo et omni fallacia, quia verbis et operibus fraudulentus. Virum autem sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.10 Et Isaia testante, Fraudulenti vasa sunt pessima. Fili diaboli per imitationem doli et vitiorum : juxta illud Sapientiæ, Imitantur illum qui sunt ex parte ipsius. Hinc ait Salvator Judæis : Vos ex patre diabolo estis. Inimice omnis justitiæ, legis naturalis, legis scriptæ, legisque evangelicæ. Non desinis subvertere vias Domini rectas, id est, divina præcepta, documenta, consilia, quantum in te est, conculcas, atque ab aliis tollis, et prave exponis. Hujus magi meminit, in libro de Divinis nominibus (puto), divinus Dionysius : asserens stultam fuisse objectionem quam verbis Pauli objecit (quibus Paulus affirmat ad Timotheum : Deus se ipsum negare non potest) et arguit Elymas, quod secundum hoc Deus non esset omnipotens, quasi veritatem negare, mentiri, peccare, potentiæ, et non potius impotentiæ atque miseriæ esset. Et nunc ecce manus Domini super te, id est, divina potestas te puniet, et eris cæcus, non videns solem, nec lumen ejus, usque ad tempus, ut per tuam corpoream cæcitatem innotescat spiritualis cæcitas tuæ mentis ; et ut intus privatus es luce atque intuitu Solis justitiæ, scilicet Christi, sic foris privaberis materialis solis adspectu.
11
Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ, scilicet in instanti. Virtus enim Dei quum sit infinita, operatur in instanti. Quod item factum est ad declarandum quod excæcatio illa miraculosa fuit, non naturalis. Et circuiens quærebat qui ei manum daret. Territus enim fuit sentiens plagam Dei, et instar cæcorum in gyro se vertit, quærens ducatum et sustentationem, ne laberetur in præceps. Tunc proconsul quum vidisset factum tam miraculosum, credidit, admirans super doctrina Domini, id est altitudinem sapientiæ christianæ, et virtutem miraculorum quibus confirmabatur. Noverat enim tanquam vir prudens, quod Deus fons veritatis non perhibeat testimonium falsitati : ideo cernens Apostolorum istorum doctrinam hujuscemodi miraculo confirmari, mox credidit, et magum abjecit.
B Et quum a Papho navigassent Paulus et qui cum illo erant, scilicet Barnabas, Joannes, et forsan plures : nam et id credi potest, quod aliqui de ministris proconsulis, ejus conversione et instructione inducti, pariter sint conversi ; venerunt Pergen Pamphyliæ. Perge est maritima civitas provinciæ Asiæ : quæ provincia vocatur Pamphylia, juxta Bedam. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. De causa suæ absessionis infra Act. xv, 38. dicetur. Illi vero, scilicet Paulus et Barnabas, pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ. Pisidia est provincia Asiæ; et Antiochia sita in ea, alia est ab Antiochia Syriæ supra memorata, et in Scripturis celebriori, quæ olim Reblatha et Emath Magna dicebatur. Et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt, quasi vere mansueti ad audiendum verbum Dei, et prompti ad prædicandum. Post lectio nem autem legis et Prophetarum, miserunt principes synagogæ, videlicet prælati inter Judæos, ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. Ex ipso enim apparatu, probitate, et gravitate Pauli et Barnabæ, consideraverunt eos esse viros
C Et quum a Papho navigassent Paulus et qui cum illo erant, scilicet Barnabas, Joannes, et forsan plures : nam et id credi potest, quod aliqui de ministris proconsulis, ejus conversione et instructione inducti, pariter sint conversi ; venerunt Pergen Pamphyliæ. Perge est maritima civitas provinciæ Asiæ : quæ provincia vocatur Pamphylia, juxta Bedam. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. De causa suæ absessionis infra Act. xv, 38. dicetur. Illi vero, scilicet Paulus et Barnabas, pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ. Pisidia est provincia Asiæ; et Antiochia sita in ea, alia est ab Antiochia Syriæ supra memorata, et in Scripturis celebriori, quæ olim Reblatha et Emath Magna dicebatur. Et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt, quasi vere mansueti ad audiendum verbum Dei, et prompti ad prædicandum. Post lectio nem autem legis et Prophetarum, miserunt principes synagogæ, videlicet prælati inter Judæos, ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. Ex ipso enim apparatu, probitate, et gravitate Pauli et Barnabæ, consideraverunt eos esse viros
Ibid. xi, 19 et seq. IV Reg. xxv, 21.
Et quum a Papho navigassent Paulus et qui cum illo erant, scilicet Barnabas, Joannes, et forsan plures : nam et id credi potest, quod aliqui de ministris proconsulis, ejus conversione et instructione inducti, pariter sint conversi ; venerunt Pergen Pamphyliæ. Perge est maritima civitas provinciæ Asiæ : quæ provincia vocatur Pamphylia, juxta Bedam. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. De causa suæ absessionis infra Act. xv, 38. dicetur. Illi vero, scilicet Paulus et Barnabas, pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ. Pisidia est provincia Asiæ; et Antiochia sita in ea, alia est ab Antiochia Syriæ supra memorata, et in Scripturis celebriori, quæ olim Reblatha et Emath Magna dicebatur. Et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt, quasi vere mansueti ad audiendum verbum Dei, et prompti ad prædicandum. Post lectio nem autem legis et Prophetarum, miserunt principes synagogæ, videlicet prælati inter Judæos, ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. Ex ipso enim apparatu, probitate, et gravitate Pauli et Barnabæ, consideraverunt eos esse viros religiosos ac sapientes.1112 Siquidem sapientia hominis lucet in facie ejus.
Surgens autem Paulus, principibus et toti congregationi honorem impendens, et manu silentium indicens, ut attentius audiretur, ait:13 Viri Israelitæ, et qui timetis Deum, audite. His verbis benevolentiam eorum captat, ut fructuosius audiatur.
Deus plebis Israel elegit patres nostros ab æterno, et tempore divinitus præstituto effectus gratiosos hujus electionis impertitus est eis, et plebem Israeliticam exaltavit, quum essent incolæ in terra Ægypti.141516 Nam tempore Joseph et etiam tempore eductionis per Moysen, et paulo ante, fuerunt ibidem honorifice sublimati.171819 [Et in brachio excelso eduxit eos ex ea], et per quadraginta annorum tempus, mores eorum sustinuit in deserto: mores, inquam, perversos, murmurationes et rebelliones.20 Quandoque tamen satis acriter correxit quosdam eorum, sed totam gentem non delevit.
Et destruens, partim occidendo, partim fugando, partim in captivitatem redigendo, in terra Chanaan septem gentes, id est totidem nationes filiorum Cham, utpote Chananæos, Amorrhæos, Hevæos, Jebusæos, Pherezæos, Hethæos et Gergesæos, sorte, id est per sortium missionem, divisit eis terram eorum per manus Josue, Eleazari et principum tribuum filiorum Israel, sicut in Josue legitur.2122 Duabus tamen tribubus ac dimidiæ ante per Moysen fuit divisa pars terræ trans Jordanem.
Quasi post quadringentos et quinquaginta annos. Computatio annorum istorum, secundum Bedam atque Scholasticam historiam, inchoatur a nativitate Isaac:23 a qua usque ad exitum Israel de Ægypto, fluxerunt anni quadringenti et quinque, quibus junguntur quadraginta anni quibus in solitudine erant, et quinque in terra Chanaan:2425 post quos quievit terra a præliis, tuncque divisa est terra, sicut in libro Josue legitur.26 Et post hæc dedit judices: quorum primus fuit Othoniel frater Caleb minor, ut scribitur in libro Judicum; usque ad Samuel prophetam inclusive, quia et ipse judex fuit Israeliticæ plebis.27
Et exinde postulaverunt regem: nam filii Samuelis judices a patre suo constituti, post avaritiam declinaverunt, ut primo Regum habetur; et dedit eis Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, quo pro tunc non erat inter filios Israel melior. Et amoto illo a regno propter sua peccata, quia in eo honores mutaverunt mores, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, id est mihi placentem, seu meæ voluntati conformem, in donis naturæ et gratiæ bene dispositum, qui faciet omnes voluntates meas, id est, volita a me implebit, et mihi obediet. Non talem Deus istum improvise invenit, sed ut talem eum inveniret, prius per gratiam talem fecit; imo ab æterno prædestinavit se illum talem facturum: quo facto, talem invenit qualem voluit et exegit. Et ista est præclarissima laus sancti David. Quid enim nobilius voluntati creatæ, quam increatæ Dei sui voluntati esse conformem, quum et amicorum sit eadem velle et nolle?
Hujus Deus ex semine, id est ex semine David, secundum promissionem factam ipsi David, eduxit, per generationem ex Virgine, Israel, id est ad salutem populi Israel, salvatorem Jesum, qui factus est ex semine David secundum carnem, ut dicitur ad Romanos, prædicante Joanne ante faciem adventus ejus, id est ante manifestam Christi prædicationem et apparitionem, qua per miracula se Dei Filium declaravit, baptismum pœnitentiæ28, id est dispositivum ad pœnitentiam, et in quo Judæi sua confitebantur peccata, non confessione sacramentali, sed generali, omni populo Israel, qui venit ad eum.
Quum autem impleret Joannes cursum suum, id est, circa finem suæ prædicationis morti propinquans, dicebat Judæis: Quem me arbitramini esse, non sum ego, id est, non sum Christus, sicut putatis. Hoc enim superiores et inferiores Judæorum concorditer existimabant, propter sanctissimam conversationem Joannis.29 Sed ecce venit post me, ad prædicandum et baptizandum per suos discipulos ; Christus etiam natus est post Joannem ; cujus non sum dignus calceamenta30 pedum solvere31, id est, nec in minimo dignus sum ei exhibere obsequium, eo quod incomparabiliter sit major me, secundum divinam naturam ; et secundum assumptam quoque, ut Verbo immediate suppositaliterque unitam, et omni gratia secundum totam capacitatem mentis creatæ repletam, quasi ineffabiliter major est me, quia toto universo præstantior. Unde ad Christi majestatem habendo respectum, non fuit Joannes dignus ad id. Verumtamen, considerando Joannis obsequium, ut ex caritate et actuali motione Spiritus Sancti procedens, meritorium fuit vitæ æternæ etiam de condigno, secundum multos doctores. Et quoad id, dignus fuit Dominum Jesum baptizare.32 Imo sic devotus sacerdos dignus est corpus ejus et sanguinem consecrare, tractare et sumere : ad quod nemo condignus est, si ad Christi dignitatem dumtaxat habeatur respectus. Postremo, his verbis non datur intelligi quod Christus usus sit calceis, quem constat nudis pedibus incessisse ; sed est modus loquendi Hebræorum.
Viri fratres, filii generis, id est tribus, Abraham, et qui in vobis timent Deum : quod referri potest ad conversos ad Judaismum ; vobis verbum salutis hujus, id est prædicatio ; vel, Verbum salutis hujus, id est Verbum Dei incarnatum, humanæ auctor salutis, missum est primo, specialiter ac principaliter, ita ut ipsemet Christus testatus sit :33 Non sum missus nisi ad oves domus Israel quæ perierunt. Discipulis quoque præcepit :34 In viam gentium ne abieritis, sed ad oves perditas domus Israel.
Qui enim habitabant Jerusalem, puta vulgares, et principes ejus, hunc Jesum ignorantes esse Messiam : quod quomodo verum sit, tactum est super id, Scio, fratres, quia per ignorantiam peccastis, sicut et principes vestri ; et voces Prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur in synagogis seu scholis eorum : quia verba Prophetarum de Christo non intellexerunt ; judicantes quod morte esset condignus, impleverunt quæ de Christi passione prophetata fuerunt. Et nullam causam mortis invenientes in eo, secundum veritatem, petierunt a Pilato ut interficerent eum, id est, ex ejus sententia per milites interfici facerent : quod et fecerunt. Quumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, videlicet de ejus comprehensione, ligatione, consputatione, passione, deponentes eum de ligno, posuerunt in monumento.35 Non utique iidem numero interfecerunt, et deposuerunt ac sepelierunt : sed illud, impii ; hoc, justi, videlicet Joseph ab Arimathea et Nicodemus. Verum Scriptura more solito loquitur de diversis quasi de eisdem, sicut in Psalmo : Quum occideret eos, quærebant eum ; et iterum : Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua.36
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem, scilicet viris ac feminis, præsertim Apostolis, prout dictum est ante, videlicet, Post passionem suam per dies quadraginta apparens eis ;37 qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem, quod ipse sit Christus pro hominibus crucifixus et suscitatus. Et nos vobis annuntiamus eam quæ ad patres nostros repromissio facta est de Christi adventu et salvatione generis humani per ipsum ; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, id est Judæis qui nunc sunt, scilicet ad eorum salutem : qui si in Christum crediderint, immaculateque vixerint, non habebunt necesse ad limbum descendere, ut patres eorum quantumlibet sancti, sed morientes mox evolabunt ; resuscitans Je- sum, sicut et in psalmo secundo scriptum est, dicente Patre ad Christum :3839 Filius meus es tu, non adoptivus, sed naturalis; ego hodie, id est in æternitatis invariabili indivisibilique momento, genui te generatione immateriali et intellectuali. Auctoritas ista supra allegata est atque exposita : quam hic inducit Apostolus, non ad probandum Christi resuscitationem, sed divinitatem, de qua jam fuit locutus. De suscitatione vero subjungit :
Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius non reversurum in corruptionem, hoc est ad vitam immortalem et impassibilem, ita dixit per Isaiam, secundum translationem Septuaginta interpretum : Quia dabo vobis sancta David fidelia, id est, quæcumque ipsi David de Christo promisi, vel per ipsum de Christo locutus sum, vobis fideliter adimplebo. Loco cujus nostra translatio habet : Feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.40 Ideoque et alibi dicit (puta in Psalmo) ipse David ad Patrem, de Christi resurrectione vaticinans : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem4142, id est, corpus Christi Sancti Sanctorum non permittes in sepulcro resolvi aut incinerari. Istud jam ante plenius fuit expositum. Porro quod hoc de Christo, non de David prædictum sit, probat Apostolus : David enim in sua generatione quum administrasset voluntati Dei, ei fideliter obediendo, atque secundum ipsius voluntatem populum Israel gubernando, dormivit, et appositus est ad patres suos, quia secundum corpus cum eis sub terra defossus, et quoad animam cum eorum spiritibus in limbo locatus, et vidit corruptionem, id est, corpus ejus in pulveres est redactum. Quem vero Deus suscitavit a mortuis tertia die (ut dictum est), non vidit corruptionem, id est, corpus ejus post animæ recessum, non est resolutum.
Notum ergo vobis sit, viri fratres, quia per hunc, tanquam per salvatorem et mediatorem Dei ac hominum Jesum Christum, vobis remissio peccatorum annuntiatur, ita quod ejus passione, virtute ac merito estis salvati, dummodo in ipsum credatis, et caritate jungamini, ut virtus et meritum passionis suæ vobis per sacramenta evangelicæ legis applicetur, ab omnibus, scilicet peccatis purgatio, a quibus non potuistis in lege Moysis justificari, id est mundari per sacrificia legis, neque per ipsam legem, quia lex illa non continuit nec contulit gratiam, sicut lex nova in quantum includit evangelica sacramenta gratiæ significativa, contentiva et effectiva.43 Efficiunt enim quod designant. Hinc ad Hebræos multa scribit Apostolus : Nihil (inquiens) ad perfectum adduxit lex; et, Impossibile est sanguine hircorum et vitulorum auferri peccata. Illa enim sacrificia non ex se erant accepta, sed ex offerentium devotione. In veteri quoque Testamento non fuit remedium contra reatum originalis peccati quoad patriæ ingressum, sed omnes electi illi descenderunt in limbum. Electi quoque qui tunc justificabantur, non per legem, sed per fidem Christi futuri, tunc justificati noscuntur. Hinc subditur :
In hoc enim omnis qui credit, justificatur, id est, omnis qui per fidem formatam Christo unitur seu incorporatur, virtutis et meriti suæ salutiferæ passionis consors particepsque efficitur. Ipse enim est in quo Dominus posuit iniquitatem omnium nostrum; qui satisfecit pro nobis quum disciplina pacis nostræ fuit super eum, cujus livore sanati sumus; qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sed caput membris non influit, nec ipsa vivificantur ab ipso, nisi eidem connectantur : ita vitam gratiæ motumque virtutum a Christo non sortitur, qui ei per fidem et caritatem non counitur.
Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis, id est, ne pœna prophetice prænuntiata vos apprehendat. Quid vero sit dictum in Prophetis, adjecit : Videte, contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus ego operor in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. Istam scripturam allegat Lucas secundum translationem Septuaginta interpretum, qua suo tempore utebatur Ecclesia: quæ et apud Habacuc habetur. Nostra quoque sic habet translatio: Adspicite in gentibus, et videte, et admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet quum enarrabitur. Loquitur autem Propheta ad litteram de captivitate et punitione Judæorum per Chaldæos, quam sibi imminere credere noluerunt, prænuntiantibus id Prophetis. Hortatur ergo Apostolus Judæos, ne sicut illi Judæi ob suam incredulitatem et perversitatem inciderunt maximam calamitatem Chaldæorumque rabiem, sic ipsi incidant similem pœnam et manus Romanorum, vel potius dæmonum, qui per Chaldæos spiritualiter designantur. Itaque sensus est: Videte et præcavete, o contemptores verborum Dei et promissionis divinæ, et admiramini de magnitudine vestri periculi, et disperdimini per vitia et errores, itemque per captivitatem hanc ultimam qua vagi estis in nationibus: quia opus ego operor in diebus vestris, videlicet salvationem generis humani per Christum, seu incarnationem, passionem, resurrectionem et ascensionem ipsius, quod non credetis, si quis enarraverit vobis: nam pro majori parte manserunt increduli. Potest quoque hoc opus intelligi pœna eis inflicta eo quod non susceperunt Christum.
Exeuntibus autem illis, videlicet Paulo et Barnaba, synagogam, rogabant principes synagogæ, ut sequenti sabbato loquarentur sibi hæc verba. Quidam existimant quod malitiose id rogaverunt, tanquam indignantes de hoc quod Paulus dixit eos in lege Moysis non posse justificari: idcirco volebant hoc rursus ab eo audire, ut majorem contra eum occasionem haberent. Unde et sequenti sabbato in evidentem proruperunt malitiam. Forte tamen bono id animo precabantur, ut de tam novo rumore et magno negotio plenius instruerentur. Postea tamen subversi fuerunt. Quum autem dimissa esset synagoga, id est conventus solutus, unoquoque al propria remeante, secuti sunt multi Judæorum et colentium Deum advenarum, Paulum et Barnabam, ut eorum prædicationibus certius imbuerentur. Advenæ vero Deum colentes, intelliguntur qui natione erant gentiles, sed religione Judæi, seu ad Judaismum conversi, qui proselyti dicebantur, vel Judæi de dispersione venientes. Qui, puta Apostoli, loquentes persuadebant eis ut permanerent in gratia Dei, id est, in fide Christi misericorditer justificari exquirerent, non in observantiis legis; Dei quoque gratioso auxilio inniterentur, non legis justitiæ. Aliqui autem dicunt istos jam credidisse in Christum, ideoque moneri ut in ea fide permaneant fixi.
Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei a Paulo et Barnaba: quorum infra hos dies intermedios percrebuit fama atque innotuit. Videntes autem turbas gentilium horum Judæi, repleti sunt zelo invidiæ contra Apostolos, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur de Christo, blasphemantes, dicendo quod Jesus Nazarenus non esset verus Christus.
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, id est evangelicam prædicationem proponere: quia ut dictum est sæpe, Christus atque Apostoli primo directi sunt ad Judæorum conversionem, quibus propheticæ promissiones tanquam populo peculiari, præsertim factæ fuerunt;44 sed quoniam repulistis illud, obstinato animo veritati evangelicæ contradicendo, et indignos vos judicastis, id est, facto perverso indignos monstrastis, vitæ æternæ, quæ est beatitudo vera per Christum reparata, ecce convertimur ad gentes instruendas et convertendas. Itaque Judæorum infidelitas, obstinatio, rebellio, fuit occasio instructionis, illuminationis salvationisque gentium. Propter quod ad Romanos scribit Apostolus: Delictum eorum, salus est gentibus. Quod si delictum eorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ sunt gentium, quanto magis plenitudo eorum?45 Sic enim præcepit nobis Dominus, ut Judæis obstinatis relictis, procedamus ad gentes. Ad quod auctoritatem Isaiæ allegat: Posui te in lucem gentibus, id est, ad gentilium illuminationem te ordinavi, ut sis in salutem cunctis credentibus usque ad extremum terræ, id est per omnes terminos mundi. Unde et Simeon loquens de Christo, confessus est Deo Patri: Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium;46 et Psalmista, Viderunt omnes fines terræ Salutare Dei nostri.47 — Sed quum hæc verba sint litteraliter dicta de Christo, quomodo Apostoli ea commemorant tanquam de ipsis prolata? Ad quod Beda respondet: Quod de Christo specialiter dictum est, hoc jam sibi dictum arbitrantur Apostoli, membra scilicet illius esse se recolentes:48 sicut etiam ipse propter ejusdem corporis unionem dixit, Saule, Saule, quid me persequeris? Tanta enim est unio capitis et membrorum. Potest et aliter responderi, quod licet hæc verba de Christo pronuntientur ad litteram, quoniam tamen exsecutioni mancipata non sunt nisi per prædicationem Apostolorum, idcirco Apostoli congruenter ea de se dicta fatentur.
Præterea, ut ista auctoritas clarius intelligatur, pensandum quod prætacto Isaiæ capitulo, cum vaticinio illuminationis gentium, excæcatio Judæorum in Christi adventu apertissime prænuntiatur. Sic nempe Christus ait ibidem: Et nunc hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum;49 et Israel non congregabitur. Quid enim est, Israel non congregabitur? nisi, non convertetur, nec intra electorum ecclesiam colligetur. Deinde loquitur Christus: Et glorificatus sum in oculis Domini; et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.5051
Audientes autem gentes suam salvationem prophetice prænuntiatam, gavisæ sunt, Deo gratias referentes; et glorificaverunt, id est, magnifice laudaverunt, reverenterque audierunt, verbum Domini, id est evangelicam prædicationem, seu Christum, qui est verbum, sermo et veritas Dei Patris. Et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam, id est omnes prædestinati. His enim quos Deus omnipotens et sublimis ad vitam gloriæ ab æterno elegit, in sæculo isto de donis gratiæ misericorditer providet, atque de omnibus mediis ad consequendam beatitudinem requisitis: inter quæ primum ac fundamentum est fides catholica, quæ est oculus mentis ultimum finem ostendens, atque ad ejus adeptionem omnia dirigens. Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem, id est, evangelica prædicatio instar seminis per terram gentilium spargebatur in cordibus hominum. Semen namque est verbum Dei.52
Judæi autem, potissime principes synagogæ, concitaverunt, id est, contra Apostolos provocaverunt, mulieres religiosas et honestas, et primos, puta rectores et nobiliores, civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam. Mulieres istæ atque primarii urbis, videntur primo favisse Apostolis, sed per impiam informationem Judæorum sunt aversi. Et ejecerunt eos de finibus suis. At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. Hoc Christus in Evangelio docuit faciendum, in testimonium sui laboris, et inexcusabilitatis illorum qui verbum Dei recipere abnuerunt.5354 Iconium autem, secundum Bedam, est civitas celeberrima Lycaoniæ. Est quoque et alia in Cilicia.
Discipuli quoque, id est credentes in Christum, replebantur gaudio spirituali interno, ex contemplatione amorosa bonitatis divinæ beneficiorumque ejus: imo in omni opere virtuoso gaudebant, quæ bona sunt delectabiliter peragentes. Signum enim virtutis perfecte inexsistentis, est delectatio operationi conjuncta. Insuper et in adversis cordialiter lætabantur, videntes se Christi passionibus communicare et conformari, in præsenti quoque sæculo adversitatibus exerceri, ut moris est filiorum Dei. Et Spiritu Sancto, id est charismatibus ejus, in donis atque virtutibus quotidie proficientes. Quanto autem in primitiva Ecclesia tribulatio amplius abundavit, tanto hujusmodi gaudium magis necessarium fuit, ne imbecillitas mentis humanæ sub onere ruens deficeret. Unde et tunc munificentia Spiritus Sancti copiosius se diffudit.
Footnotes
-
1 Cor. xii, 28. ↩
-
Tob. xii, 8. ↩
-
Rom. i, 1. ↩
-
Act. XII, 12, 25. ↩
-
vers. 46. ↩
-
Luc. xxii, 19; ↩
-
I Cor. xi, 24. ↩
-
II Mach. III, 3. ↩
-
Act. xi, 19. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
II Tim. ii, 13. ↩
-
Sap. ii, 25. ↩
-
I Reg. VIII, 3. ↩
-
I Reg. XVI, 13. ↩
-
I Reg. X, 24. ↩
-
Prov. xvii, 24. ↩
-
Ps. LXXXV III, 21. ↩
-
Gen. XLVII; ↩
-
Exod. XIV. ↩
-
Num. XI- XIV, XX, XXI. ↩
-
Josue XXIV, 11. ↩
-
Josue XIV, 1,2; XV, etc. ↩
-
Josue xxiv, 5, 30, 37. ↩
-
Rom. I, 3. ↩
-
Rom. XIII. ↩
-
Josue XI, 23. ↩
-
Judic. III, 9. ↩
-
Marc. I, 4, 5. ↩
-
Joann. i, 38-42. ↩
-
Joann. I, 20, 27; ↩
-
Marc. I, 7. ↩
-
Ps. LXXVII, 34. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Matth. x, 5, 6. ↩
-
Joann. xix. ↩
-
Ps. XLIII, 19. ↩
-
Act. I, 3. ↩
-
Habac. 1, 5. ↩
-
Ps. II, 7. ↩
-
Is. LV, 3. ↩
-
Act. II, 27. ↩
-
Ps. XV, 10. ↩
-
I Tim. II, 5. ↩
-
Matth.x,6. ↩
-
Rom. xi, 11, 12. ↩
-
Luc. ii, 30-32. ↩
-
Ps. xcvii, 3. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Is. xlix, 5. ↩
-
Is. xlix, 6. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Luc. viii, 11. ↩
-
Luc. ix, 5. ↩
-
Matth. x, 14; ↩
Chapter 14 of 29