Skip to the text

Articulus 14

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : FACTUM EST AUTEM IN ICONIO.

PROSEQUITUR S. Lucas processum apostolicæ prædicationis in urbe Iconio. Factum est autem in Iconio, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur Paulus et Barnabas exsistentibus in synagoga, ita ut crederet Judæorum et Græcorum, id est gentilium quorumdam forte proselytorum, seu Judæorum ex Græcia, copiosa multitudo. In quo fructus prædicationis hujus ostenditur, quæ variis miraculis divinitus confirmabatur. Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt ad iracundiam animas gentilium adversus fratres, id est Christianos, præcipue contra Apostolos, asserendo quod novam et falsam sectam introducerent, et agerent contra Romanos. Dominus autem dedit cito pacem. Ipse enim ad nutum corda immutat, et quocumque voluerit vertit. Multo igitur tempore demorati sunt in urbe hac, fiducialiter agentes in Domino, id est, imperterrita mente evangelizantes, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, id est, ipso Domino attestante veritati evangelicæ prædicationis, in qua gratia et misericordia Dei maxime commendatur, docetur et continetur.1 Quomodo autem attestatus sit, subditur : dante Deo signa et prodigia fieri per manus eorum, id est per preces, virtutes et ministerium Pauli et Barnabæ. Hæc tamen miracula Lucas brevitati studens non recitat.

Divisa est autem multitudo civitatis, id est discors effecta; et quidam quidem erant cum Judæis, videlicet infideles, quidam vero cum Apostolis, scilicet conversi ab eis. Quum autem factus esset impetus, ex vehementia passionum, non ex ratione et æquitate procedens, gentilium et Judæorum incredulorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos, puta Apostolos; intelligentes Apostoli quod imminebat, confugerunt ad civitates Lycaoniæ, Lystram et Derben, etc. Non inordinate timendo, sed Christo obediendo hoc fecerunt. Nam dixit Salvator: Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.2

Et quidam vir Lystris infirmus pedibus, sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui nunquam ambulaverat. Nec potuit stare, sed portabatur, aut sustentaculis utebatur. Hic audivit Paulum loquentem, id est, prædicationem intente advertit. Qui Paulus intuitus eum oculo compassionis interno, et visu corporeo, et videns, id est, Spiritu Sancto revelante perpendens, quia fidem haberet ut salvus fieret, id est, quod verbis Pauli credebat, et in nomine Christi se salvandum speraret, aut etiam corporaliter reformandum: talem et tantam fidem contulit ei Spiritus Sanctus, qui miraculum facere jam decrevit; dixit magna voce, ut signum mox futurum ad Christi gloriam audientiumque salutem cunctis pateret: Surge super pedes tuos rectus, ita ut nulla prioris defectuositatis in te signa remaneant. Porro, secundum Bedam, in Græco codice sic habetur: Tibi dico, in nomine Domini nostri Jesu Christi, surge super pedes tuos rectus. Et exsilivit et ambulabat, id est, protinus sine omni obstaculo celerrime consurrexit, et expedite incessit: quod fuit valde grande miraculum, soli Divinitati possibile.

Turbæ autem gentiles atque idololatræ, quum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam, Lycaonice dicentes, videlicet juxta linguam maternam, quia Lystra civitas fuit provinciæ Lycaoniæ: Dii similes facti hominibus, id est, in humana effigie apparentes, descenderunt ad nos de cœlo (quod est locus deorum, secundum illorum errores). Putabant quippe Paulum propria id potestate fecisse. Et vocabant Barnabam Jovem, eo quod prior et senior videbatur. Jovem enim regem deorum et patrem putabant. Paulum vero Mercurium, qui secundum vanitatem, Jovem comitabatur, quoniam ipse erat dux verbi, id est, in loquendo et proponendo verbum Dei habens primatum. Et quia Mercurius, secundum eorum perfidiam, eruditus et eloquens fuit in tantum ut deus eloquentiæ diceretur, Paulum ejus nomine exprimebant. Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, audito rumore miraculi, tauros ad immolandum, et coronas ad imponendum eas capitibus Apostolorum, ad decorem eorum, vel ad templum ornandum, afferens ante januas templi, cum populis volebat sacrificare, id est, hostias mactare et immolare Apostolis, tanquam immortalibus diis.

Quod ubi audierunt apostoli Paulus et Barnabas, conscissis tunicis suis, more

A Judæorum, qui audita divinæ majestatis blasphemia, vestes scindere consueverunt zelo Dei, quasi ejus injuriam perpeti non valentes, et cordis sui dolorem monstrantes, exsilierunt in turbas, clamantes et dicentes: Viri, quid hæc facitis? id est, cur nobis sacrificare disponitis? Quo sancti Apostoli humiliores fuerunt, eo pœnalius fuit eis hoc factum, divinæ majestatis inhonorativum. Et nos mortales sumus, similes vobis in natura specifica homines, annuntiantes vobis ab his vanis idolorum culturis, in quibus nec veritas est neque utilitas, et quæ a vera beatitudine seu ultimo hominis fine colentes impediunt, converti ad Deum vivum, qui solus est vivens, et vita pura ac plena per suam essentiam. Dii autem quos colitis, mortui sunt et damnati, ut Jupiter, Mercurius, etc., qui homines scelerati fuerunt. Qui fecit cœlum et terram, et omnia quæ in eis sunt. Cœlum enim et terram per se ipsum immediate creavit: in quibus sunt multa quæ non sunt immediate a Deo secundum se tota creata, ut bruta; originaliter tamen principaliterque a Deo fluxerunt, et prima materia universorum ab illo est immediate producta. Qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas, id est, universos gentiles in suis adinventionibus, erroribus et peccatis defluere ac perire. Nam usque ad Christi adventum, et prædicationem ejus ac discipulorum suorum, gentes communiter idolis serviebant, paucissimis interdum exceptis; solique filii Israel vias Dei ambulaverunt unum verum Deum colendo.

Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, id est, bonitatem et divinitatem suam manifestare, seque Deum esse testari per varia beneficia non cessavit, benefaciens, totum universum conservando in esse et gubernando, de cœlo aerio dans pluvias et tempora fructifera, æstatem et ver, implens cibo et lætitia corda vestra. Omnia enim dona naturæ et bona fortunæ, beneficia sunt summi

9

10

11

12

13

14

15

16

Dei: cujus unitas, majestas ac divinitas, per universi gubernationem, temporum distinctionem, cœlestium motionem, inferiorum moderationem ac provisionem, ipsis quoque philosophis innotuerunt. Naturalis autem delectatio quæ ex conjunctione potentiæ cum convenienti objecto causatur, a Deo principaliter derivatur, qui institutor est ordinis et cohabitudinis rerum. Corda vero, id est mentes, non implentur cibo corporeo, nisi quoad desiderii actuationem.

Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent, propter magnitudinem rei gestæ, et quia ad idololatriam pronæ fuerunt. Hoc de sacerdote Jovis non specificatur, qui forte deum suum reprobari invite et indignanter audivit.

Supervenerunt autem quidam ab Antiochia Pisidiæ, quæ fuit huic urbi vicinior quam Antiochia Syriæ, et Iconio Judæi increduli; et persuasis turbis civitatis Lystræ, lapidantesque Paulum: unde et ipse scribit, Semel lapidatus sum;3 traxerunt extra civitatem tanquam sepultura indignum, et ut vile cadaver, existimantes eum mortuum esse, quia signa vitæ non apparebant in eo tam graviter vulnerato: mortuusque fuisset, nisi divina fuisset potestate mirabiliter præservatus. Circumdantibus autem eum discipulis, quasi plangerent mortuum, et ne a Judæis vivere perciperetur, surgens intravit civitatem Lystram occulte, quia divina virtute fuit sanatus seu confortatus: aliter proficisci non potuisset; et postera die profectus est cum Barnaba in Derben Lycaoniæ urbem.

Quumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam Pisidiæ, urbes in quibus jam antea prædicaverunt, confirmantes animas discipulorum sermonibus optimis, exhortantesque ut permanerent in fide, tanquam in fundamento virtutum spiritualisque vitæ, quo sublato, tota corruit machina spiritualis in anima, et quoniam per multas tribulationes a mundo, a dæmonibus, a propria carne, et improba voluntate, oportet nos intrare in regnum cœlorum.4 De exsilio enim non venitur ad patriam nisi per diversos labores. Quotidiana quoque nostra peccata, castigationem Dei paternam requirunt. Caro etiam adversatur spiritui;5 et quo magis proficere cupimus et conamur, eo invisibiles hostes gravius nobis insistunt. Denique, non est servus major domino suo.6 Si ergo oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam, quomodo nos servi ejus vilissimi, sine tribulationibus optamus salvari?7 Itaque, qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.8 Qui enim nunc compatitur Christo, conglorificabitur post cum eo.9 Hinc ait Psalmista: Multæ tribulationes justorum;10 et item, Transivimus per ignem et aquam.11 Hinc arcta dicitur via quæ ducit ad vitam.12 Væ filiis sæculi, amatoribus hujus mundi, qui cuncta quæ carni mollia sunt, quærunt; qui nullam volunt ferre injuriam, nil perpeti propter Christum; qui instar brutorum passiones concupiscentiasque sequuntur. Ideo dicit Salvator: Qui vult venire post me, tollat crucem suam quotidie, et sequatur me;13 et Apostolus, Non coronatur, nisi qui legitime certaverit.14 Ubi ideo jam illi, qui tempus juventutis ac sanitatis in vitiis expendentes, spem stultam sibi confingunt quod in senio seu languore pœnitentiam sint acturi?

Et quum constituissent illis discipulis per universas ecclesias presbyteros, id est episcopos, secundum quosdam. In primitiva namque Ecclesia non fuit inter istos distinctio, et frequenter eodem nomine censebantur: quod ex verbis ad Titum habitis, facile est pensare. Quum enim dixisset ad Titum, Constituas per singulas civitates presbyteros, et quales debeant esse presbyteri, subdens, paulo post ait:15 Oportet enim episcopum sine crimine esse.16 Similiter ad Timotheum, post episcopi descriptionem mox ad diaconos se convertit.17 Similiter ad Philip-

Philipp. 1.

23

24

25 penses, in exordio: Cum episcopis, inquit, et diaconibus. Et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt, qui solus est principalis conservator et custos. Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, provinciam Asiæ; et loquentes verbum Domini in Perge, civitate Pamphyliæ, descenderunt in Attaliam, quæ secundum Bedam, est civitas Pamphyliæ maritima; et inde navigaverunt Antiochiam Syriæ, unde erant traditi gratiœ Dei, id est ab aliis sanctis ibidem exhibitis operibus gratiæ Spiritus Sancti, in opus quod compleverunt, id est ad prædicationem et apostolatus officium, ut dictum est supra. Quum autem venissent Antiochiam, et congregassent Ecclesiam, narraverunt quanta fecisset Deus cum illis, id est, quantam dedisset eis virtutem et gratiam in conversione gentilium et Judæorum quorumdam, quia aperuisset gentibus ostium fidei, id est, fidem, quæ est janua ad cetera dona, gentibus infudisset. Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis in Antiochia. Hæc autem ad Dei gloriam et audientium spiritualem exhilarationem Ecclesiæ retulerunt.

Footnotes

  1. Prov. xxi, 1. ↩

  2. Matth. x, 23. ↩

  3. II Cor. XI, 25. ↩

  4. • Dei ↩

  5. Galat. v, 17. ↩

  6. Joann. XIII, 16. ↩

  7. Luc. XXIV, 26. ↩

  8. I Joann. II, 6. ↩

  9. Rom. VIII, 17. ↩

  10. Ps. XXXIII, 20. ↩

  11. Ps. LXV, 12. ↩

  12. Matth. VII, 14. ↩

  13. Luc. IX, 23. ↩

  14. II Tim. II, 5. ↩

  15. Tit. I, 5, 6. ↩

  16. Ibid. 7. ↩

  17. I Tim. III, 1-7, 8-10. ↩

Chapter 15 of 29