Skip to the text

Articulus 15

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : ET QUIDAM DESCENDENTES DE JUDÆA.1 morem

Galat. v, 3.

CONSEQUENTER ardua quædam quæstio determinatur, quæ in primitiva Ecclesia multos sollicitavit. Et quidam descendentes de Judœa, præsertim de Jerusalem: erantque isti Judæi de secta Pharisæorum ad Christum conversi, ut infra habetur; docebant fratres, id est Christianos in Antiochia consistentes, de gentilitate conversos: Quia nisi circumcidamini secundum legem Moysis, non potestis salvi fieri, id est, observatio legis evangelicæ, sine custodia legis Mosaicæ, et circumcisionis potissime, non sufficit vobis ad salutem. Non enim solam circumcisionem, sed cetera quoque legalia, voluerunt a conversis gentilibus observari: eademque ratio est de circumcisione et ceteris. Propter quod ad Galatas ait Apostolus: Testificor omni homini circumcidenti se, quia debitor est universæ legis servandæ.

C runt, nisi quoad præcepta moralia, et quæ a Christo jubentur, suntque de naturalis dictamine rationis: propter quod ad eorum custodiam omnes tenentur. Statuerunt, id est, omnes ibi fideles concorditer ordinaverunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis, id est aliqui de parte adversa, ad Apostolos et presbyteros, id est sacerdotes seu seniores, in Jerusalem super hac quœstione, ad solutionem ipsius habendam. Et in hoc juxta legis dogma sapienter fecerunt. In Deuteronomio enim legitur: Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris, etc., venies ad sacerdotes, et illi indicabunt tibi judicii veritatem.

Deut. xvii, 8, 9.

D

De hac re scribit ad Galatas sanctus Apostolus: Deinde post annos quatuordecim ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito; et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus. Circa quod oritur quæstio. Nam dictum est supra, jussum fuisse Apostolis ut duodecim annis in Judæa prædicarent: quo-

Galat. u, 1, 2.

Cf. art. xiii, vers. 3.

Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabœ adversus illos. Paulus enim et Barnabas docuerunt oppositum, nec gentes a se conversas ad legalia induxemodo ergo quartodecimo anno conversionis Pauli, quidam eorum in Jerusalem sunt inventi? Ad quod respondet Scholastica historia, quod tertiodecimo anno exire cœperunt; non statim tamen in toto reliquerunt Judæam. Beda quoque hic ait: Scimus Petrum et Paulum apostolos anno post Domini passionem tricesimo octavo, id est ultimo Neronis anno, passos martyrium. Tamen in Scholastica historia fertur id tricesimo nono anno peractum. Forte liber expositionis Bedæ, quem vidi, non fuit correctus. Petrus autem viginti quinque annis in cathedra episcopali sedit Romæ. Ex quibus colligitur, quia eodem anno quo Paulus nunc scribitur ascendisse Jerusalem, Petrus quoque ascenderit Romam: quo pergens, transivit per Antiochiam, ut confirmaret subditos suos, quibus jam ante præfuit septem annis quibus in Antiochena sede resedit; et in hoc transitu per Antiochiam restitit ei Paulus, quoniam discernebat cibos. Unde ad Galatas loquitur Paulus:2 Quum venisset Cephas Antiochiam, in faciem restiti ei.

Illi ergo, videlicet Paulus et Barnabas, deducti ab Ecclesia Antiochena: aliqui enim fidelium loci illius ad spatium pergebant cum eis; venerunt Phœnicen et Samariam, id est ad has regiones Terræ sanctæ, narrantes ad gloriam Dei conversionem gentium; et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus, qui tanquam veraciter caritativi, de proximorum sicut de propria gloriabantur salute, præsertim quod Christi passionem sic fructificare cernebant.

Quum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis et senioribus qui præfuerunt Ecclesiæ illi, et maxime a Jacobo tunc ibi antistite. Denique sicut ad Galatas habetur, Petrus, Jacobus, et Joannes tunc erant ibidem.3 Annuntiantes quanta fecisset Deus cum illis: sicut in fine præcedentis capituli dictum est atque expositum.4 Unde quum aliquis quemdam aut quosdam convertit, non suæ id adscribat virtuti, sed gratiæ Dei; nec in se, sed in Domino glorietur:5 quia revera grande est beneficium Dei, quod unum hominem sibi facit cooperatorem in conversione aut salvatione alterius. Surrexerunt autem quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderant. Isti Pharisæi credentes, dicuntur de hæresi Pharisæorum: vel quia de illorum secta ante conversionem fuerunt, sicut et Paulus;6 vel quia legalia cum Evangelio pertinaciter observanda dicentes, non catholici, sed hæretici exstiterunt. Dicentes: Quia oportet circumcidi eos, id est gentiles conversos, præcipere quoque Apostolos et prædicatores sive prælatos inferioribus istis, et cunctis ad Christum conversis sibi commissis, servare legem Moysis, non solum quoad præcepta moralia, sed etiam cærimonialia ac judicialia.

Conveneruntque Apostoli et seniores videre oculis mentis, id est considerare et determinare, de verbo hoc. Quum autem magna conquisitio fieret pro utraque parte, variis argumentis adductis, surgens Petrus, dixit ad eos. Propter reverentiam tam venerandi ac sancti conventus, præsertim Jacobi apostoli atque episcopi ibi tunc præsidentis, et item ut melius inter tot audiretur, surrexit Archiapostolus: in quo et humilitatis reliquit exemplum.

Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus, id est ante multos annos, videlicet non diu post Christi ascensionem atque Paracleti missionem, in nobis elegit Deus per os meum gentes audire verbum Evangelii et credere, id est, me primo Deus destinavit ad prædicandum evangelicam legem gentilibus, puta Cornelio centurioni et suis, quibus et per me fidem gratiamque infudit.7 Et qui corda novit Deus, id est Deus infallibilis judex, cordium humanorum inspector, testimonium perhibuit illos sibi placere, et me secundum ejus beneplacitum illis prædicare, dans illis Spiritum Sanctum in signo visibili sive sensibili, etiam antequam baptizarentur, sicut et nobis dedit in die Pentecostes; et nihil discrevit inter nos circumcisos ex Judaismo credentes8, et illos ex gentilitate conversos, fide formata, quæ per dilectionem operatur, purificans corda eorum, non observantiis legis, quia credendo, non legem servando, meruerunt accipere Spiritum Sanctum.9 Justus enim ex fide vivit.10 Et per fidem habitat Christus in nobis :11 qui in Evangelio ait frequenter, Fides tua te salvum fecit. Nam fide error et ignorantia intellectus repellitur, oculus mentis in ultimum finem dirigitur, vis intellectiva in captivitatem se redigit, et Deo perfecte se subjicit, assentiendo seu adhærendo his quæ comprehendere nequit, propter auctoritatem et reverentiam primæ et inviolabilis veritatis.121314

Nunc ergo quid tentatis Deum, id est, cur laboratis divinæ dispositioni resistere, et aliter quam ipse jussit peragere, utpote imponere jugum, id est onus observationis legalium, super cervices, id est vires operativas, discipulorum, id est Christianorum, præsertim gentilium conversorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus, propter multitudinem præceptorum legis et eorumdem rigorem? Ut enim asserit Rabbi Moyses, tot erant præcepta in lege, quot ossa sunt in homine. Verum quum certum sit Deum impossibile non jubere (dicente Hieronymo in Expositione fidei catholicæ : Anathema sit qui dicit Deum aliquid impossibile præcepisse), onus præceptorum legalium importabile fuisse Judæis asseritur, non quia simpliciter observare non poterant, sed quia difficillimum fuit universa servare. Sicque patres legis dicuntur ea non potuisse implere, ob difficultatem, non ob absolutam impossibilitatem. Unde nonnulli eorum ea servasse noscuntur, sicut de Josue scriptum est : Non præterivit Josue de universis mandatis Domini, ne unum quidem verbum, quæ præcepit Moysi.15

Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Hoc verum est, sive gratia accipiatur pro habitu gratiæ gratum facientis, sive pro quocumque gratioso auxilio Christi, sive pro virtute et merito passionis ipsius. Meritum enim, virtus et gratia Christi passionisque ejus, nobis per sacramenta Ecclesiæ applicatur; et quidquid virtutis, salutis aut meriti in nobis consistit, per meritum Christi nobis impenditur. Propter quod scriptum est : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.16 De quo apud Isaiam fertur :17 Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, cujus livore sanati sumus.18 Hinc subditur : quemadmodum et illi, videlicet patres nostri, patres veteris Testamenti : qui omnes per adventum ac opem, passionem et meritum regis Messiæ salvari sperabant, eranque ei per fidem, caritatem et spem counitі.19 Unde et Abraham ante circumcisionem placuit Deo per fidem. Nec tamen quisquam illorum, sine Christi passione et merito, ab originalis peccati reatu quivit salvari, aut patriam ingredi. Hinc et in Genesi Jacob patriarcha fatetur :20 Salutare tuum exspectabo, Domine. Tacuit autem omnis multitudo. Etenim in tam ponderoso tractatu non decuit quempiam leviter loqui, aut tanti Apostoli interrumpere verba, secundum quod in Ecclesiastico legitur :21 In medio seniorum ne adjicias loqui;22 itemque, Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. Per quæ verba argumentatio S. Petri confirmabatur. Non enim inter gentiles Deus mirabilia illa fecisset, nisi et Apostolorum istorum prædicationem, et illorum conversionem acceptasset.

Consequenter inducitur definitiva sententia Jacobi Jerosolymitarum episcopi, qui pontificali auctoritate habuit determinationem proferre. Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus. Unde in tractatibus conciliativis, nullus debet præcipitanter quid loqui, aut judicium usurpare.

Viri fratres, audite me. Quam breve facit præambulum! contra eos qui tædiosa prolixitate verba multiplicant.23 Simon narravit quemadmodum Deus primo visitavit, id est, gratiose dignatus est, sumere ex gentibus populum nomini suo, id est ad sui ipsius gloriam quosdam ex gentibus ad fidem convertere.24 Et huic concordant verba Prophetarum, quorum multi de gentium illuminatione vaticinati sciuntur, potissime Isaias, Osee quoque, et Daniel, sicut scriptum est per Amos :2526 Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod cecidit, et diruta ejus reædificabo, et erigam illud, ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. Hanc autem scripturam allegat Lucas secundum translationem Septuaginta interpretum. Nostra vero translatio habet sic : In die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo, et reædificabo illud sicut in diebus antiquis, ut possideant reliquias Idumææ et omnes nationes27, eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens hæc.28

Itaque sensus est : Post hæc, id est post Israeliticæ plebis dispersionem per omnes gentes, seu legis Mosaicæ cursum, revertar, per multiplicis gratiæ meæ effectum, post unigeniti Filii mei missionem in mundum, et reædificabo in fide, moribus, sacramentis, virtutibus, tabernaculum David, id est Ecclesiam Christi, quod cecidit per vitia et errores, præsertim per idololatriam ante legem et sub lege. Itaque per Ecclesiam Christi, hoc loco designatur universitas fidelium, a principio mundi usque ad finem ipsius :2930 de qua in Evangelio dicitur, Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam :31 ubi per primum mane, prima mundi ætas innuitur. Porro, quod per David intelligatur Christus ad litteram, patet in diversis locis Scripturæ, videlicet in Jeremia : Servient Domino Deo suo, et David regi suo; in Ezechiele, Ego ero eis in Deum, et servus meus David princeps eorum. Et diruta ejus, id est per transgressionem legis naturalis et scriptæ destructa atque divisa, reædificabo, omnes gentes in ecclesiastica unitate colligendo, et erigam illud, id est, ad cœlestia elevabo, et multis miraculis beneficiisque præclaris honorabo, ut requirant ceteri hominum Dominum, id est, gentiles quoque ista cernentes, convertantur ad Christum, et, pro id est, omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, quæ post conversionem suam me super se invocaverunt, et pro quarum conversione sancti patres me ora-verunt.

Notum a sæculo est Domino opus ejus, id est, æternaliter ei innotuit quidquid in tempore facit, et quod de gentium con-versione operari decrevit, juxta illud Ecclesiastici : Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita. Propter quod ego judico, tanquam episcopus, non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, id est gentiles conversos non esse turbandos, seu aggravandos per obligationem ad servanda legalia, sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, id est a cultura deorum, quibus anima non mundatur, sed maculatur. Vel contaminationes simulacrorum vocantur comestiones idolothytorum, videlicet sacrificiorum idolis oblatorum : quod fuit in lege prohibitum. Et fornicatione : quam gentiles reputabant opus naturale ac licitum; et suffocato, id est esu cujuscumque animalis per suffocationem occisi, et sanguine, id est sanguinis effusione, vel manducatione cum sanguine. Horum quatuor, tria sunt ad cærimonialia legis spectantia, scilicet primum, tertium, quartum : quæ idcirco Apostoli gentibus præceperunt, quatenus cum Judæis conversis concorditer coalescerent ac socialiter viverent : sicut frequenter in societate plurimorum ex diversis nationibus collectorum, aliqua ordinantur pro pace communi ad tempus. Postmodum vero evangelicæ legis veritate plenius elucidata, cessavit observatio horum trium : quia ut ait Salvator, Non quod intrat in os, coinquinat hominem.32 Omnis quoque creatura Dei, bona;33 nihilque rejiciendum, quod cum gratiarum actione sumitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.

Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum, id est Scripturas et libros ejus, prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. Hoc intelligendum est de urbibus Judææ, et aliquarum terrarum in quibus dispersi fuerunt Judæi, ubi a tempore suæ dispersionis libros legis habuerunt atque legerunt : qui etiam ad Christum conversi, non protinus legalia omiserunt in toto, sed paulatim, quousque Evangelio divulgato, determinavit Ecclesia legalia omittenda.

Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni Ecclesia Jerosolymitana, eligere viros ex eis, et mittere eos Antiochiam cum Paulo et Barnaba : omnes enim concorditer verbis Petri et Jacobi consenserunt. Deinde viri illi electi exprimuntur : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus, id est post Apostolos inter notabiliores seu eminentiores, in quibus dona gratiæ clarius emicabant. Supra quoque dictum est, quod Joseph cum Matthia constitutus, ut unus eorum apostolus fieret, cognominatus sit Barsabas, quod interpretatur filius quietis.34 Et forte ab excellentia hujus perfectionis, seu gratiæ contemplationis, sic vocatus est Judas iste. Scribentes, id est, scriptam epistolam dirigentes, per manus eorum, videlicet Judæ atque Silæ, non Pauli ac Barnabæ, qui in hac causa pars fuerunt :

Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ fratribus ex gentibus, id est de gentilitate conversis, salutem, id est, veram beatitudinem optant. Porro Syria, quæ ab Hebræis Aram dicitur, regio est inter Euphraten et mare Mediterraneum, usque ad Ægyptum pertingens, et maximas habet provincias. Cilicia quoque nomen est provinciæ Asiæ. Nam et Paulus de Tarso urbe Ciliciæ fuit.35 Quoniam audivimus quod quidam ex nobis exeuntes, videlicet Pharisæi præfati credentes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras a tranquillitate et sinceritate evangelicæ conversationis, quibus non mandavimus ut ita docerent legalia observanda; placuit nobis collectis in unum corporaliter ac spiritualiter : quia de communi sensu acta sunt hæc, imo et de Christi inspiratione, qui ait : Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum;36 eligere viros, videlicet Judam et Silam, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, hominibus qui tradiderunt animas suas, id est, mortis periculis exposuerunt, diversis laboribus mancipaverunt, pro nomine

Domini nostri Jesu Christi, id est ex ejus amore, pro catholica veritate, ad ipsius honorem. Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis eadem verbis referent, quæ in epistola continentur, ut sitis certissimi de nostra responsione, verbis et scriptis instructi.

Visum est enim, id est, bonum apparuit seu placuit, Spiritui Sancto, qui infallibilis est magister, et arbiter suæ potestatis exsistens, ubi vult spirat, et ea quæ vult loquitur, et nobis, Spiritus Sancti illuminatione edoctis, non sensum humanum sequentibus, nihil ultra vobis imponere oneris, id est observantiæ legalis, quam hæc necessaria, observanda propter causas prætactas :37 Ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato : quæ verba jam exposita sunt; et fornicatione : quod non ad cærimonialia, sed moralia spectat præcepta. Nec dubium quin Paulus et Barnabas de fornicatione id ipsum docuerint : ab Apostolis tamen repetitur, ut a gentibus fortius observetur. A quibus custodientes vos, bene agetis, id est, meritorie, juste et obedienter vivetis, simul et alia a Christo tradita adimplentes. [Valete.]

Illi ergo dimissi ab Ecclesia Jerosolymitana, descenderunt Antiochiam. Et congregata multitudine conversorum ibidem fidelium, tradiderunt epistolam. Quam quum legissent, gavisi sunt gentiles conversi super consolatione, id est de consolatoria ista epistola, per quam a legalium jugo exonerabantur. Judas autem et Silas, et ipsi quum essent prophetæ: spiritu enim fulserunt prophetico, et apostolicæ perfectionis viri fuerunt; verbo plurimum consolati sunt fratres, et confirmaverunt in fide atque virtutibus. Saluberrima enim documenta, et Scripturarum allegationes, cum finali remuneratione justorum ac impiorum, proposuerunt: quibus auditis fratres conversi in bonis actibus roborabantur, id est, in mundi contemptu, et Divinitatis amore creverunt.

Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace ab Antiochia a fratribus illius urbis ad eos qui miserant illos, scilicet qui in Jerusalem erant. Hoc tamen de Sila accipiendum non est, quia cum Paulo remansit: nam sequitur, Visum est autem Silæ ibi remanere. Judas autem solus abiit Jerusalem. Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ. Tuncque impletum fuit quod ait Paulus: Quum venisset Cephas Antiochiam, in faciem restiti ei. Docentes et evangelizantes cum aliis pluribus viris sanctis in Antiochia exsistentibus, verbum Domini. Verum quod dictum est, Visum est autem Silæ, usque ad id, Paulus autem et Barnabas, non est de textu, nec habetur in Græco, neque in libris correctis; sed olim glossaliter additum, insertum est textui.

Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant, id est, redeuntes ad eos, videamus qualiter stent in fide ceterisque virtutibus. In quo patet quanta fuerit in Paulo omnium sollicitudo Ecclesiarum. Barnabas autem volebat secum assumere Joannem qui cognominabatur Marcus: de quo dictum est sæpe. Paulus autem rogabat eum, scilicet Barnabam, ut qui Joannes discessisset ab eis de Pamphylia, sicut supra jam dictum est, et non isset cum eis in opus, id est, opus Dei viriliter aggressus non fuit, videlicet prædicationis officium, seu persecutionis periculum: siquidem timore imminentium periculorum abscessisse videtur; non debere recipi eum in comitatu, ne rursus deficiens, alios suo scandalizaret pavore. Prædicantes etenim verbum Dei, potissime inter infideles, stabiles esse debent, imperterriti, et pro fide seu æquitate mori parati.

Facta est autem dissensio inter Paulum et Barnabam. Ista dissensio non fuit vitiosa, sed potius a Spiritu Sancto, ut sancti viri ab invicem separati, majorem fructum prædicando producerent, dum in pluribus locis ac gentibus verbum disseminarent. Uterque etiam ex rationabili movebatur motivo, nec quidquam proprii commodi quispiam eorum quærebat, sed bonum commune: nec enim ex impatientia aut simili passione, sed ratione dictante separabantur. Unde secundum doctores, paci atque concordiæ aliquando non repugnat, quod aliqui in duobus discordant, dummodo in uno tertio sint concordes. Et sic fuit in isto. Nam et Paulus et Barnabas concordabant in hoc, ut id fieret quod fuit magis pro Dei honore, et evangelicæ prædicationis profectu. Ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco, navigaret Cyprum, de qua fuerat natus. Dicit autem hoc loco Scholastica historia: Ex eo quod Barnabas noluit Marcum dimittere, perpenditur fuisse ejus cognatus: leguntur enim fuisse consobrini, juxta illud ad Colossenses, Salutat vos Aristarchus, et Marcus consobrinus Barnabæ.

Paulus autem, electo Sila in adjutorem et comitem, profectus est ab Antiochia,

II Cor. xi, 28.

37

Act. xii, 12, 25; xiii 5, 13.

38

Ibid. xiii, 13.

39

Coloss. iv, 10.

40

30

31

32

33

34

35

Galat. u, 11.

36

B

C

D

41 traditus, id est oblatus seu commissus, gratiæ Dei, tanquam fortissimo adjutorio sine quo nihil valebat, a fratribus Antiochenis pro ipso devotissime intervenientibus. Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias, id est fideles quoscumque invenit, præcipiens eos custodire præcepta Apostolorum et seniorum, qui in Jerusalem erant, et aliqua pro fidelium salute instituerunt servanda, sicut in præsenti capitulo de quatuor punctis inductum est.38

Footnotes

  1. vers. 5. ↩

  2. Galat. II, 11. ↩

  3. Ibid. 9. ↩

  4. Act. XIV, 26. ↩

  5. 1 Cor. 1, 31. ↩

  6. Act. XXIII, 6. ↩

  7. Act. X. ↩

  8. Act. ii, 44-48. ↩

  9. Galat. v, 6. ↩

  10. Hebr. x, 38. ↩

  11. Ephes. III, 17. ↩

  12. II Cor. x, 5. ↩

  13. Luc. xvii, 19, etc. ↩

  14. Matth. IX, 22; ↩

  15. Josue XI, 15. ↩

  16. Joann. I, 17. ↩

  17. 1 Cor. II, 1-4. ↩

  18. Is. LIII, 6, 5. ↩

  19. Gen. XV, 6. ↩

  20. Gen. XLIX, 18. ↩

  21. Eccl. XI, 8. ↩

  22. Ibid. 9. ↩

  23. Jer. XXX, 9. ↩

  24. Ezech. XXXIV, 24; XXXVII, 23-25. ↩

  25. Is. xxxv, XLIX, IV, etc; Osee II; ↩

  26. Dan. II, 44; VII, 14. ↩

  27. Amos IX, 11, 12. ↩

  28. Eccli. XXIII, 29. ↩

  29. Deut. VII, 25, 26. ↩

  30. Exod. XXXIV, 15; ↩

  31. Matth. XX, 1. ↩

  32. Matth. xv, 11. ↩

  33. 1 Tim. iv, 4, 5. ↩

  34. Act. i, 23. ↩

  35. Act. xxii, 3. ↩

  36. Matth. xviii, 20. ↩

  37. Joann. III, 8. ↩

  38. vers. 29. ↩

Chapter 16 of 29