Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : PERVENIT AUTEM IN DERBEN ET LYSTRAM.

1

Ab hoc loco usque in finem voluminis, prosequitur S. Lucas prædicationes, actus atque miracula Pauli apostoli. Pervenit autem Paulus cum Sila in Derben et Lystram, civitates provinciæ Lycaoniæ. Et ecce discipulus quidam erat ibi, scilicet in Lystris, nomine Timotheus, jam christianus effectus; filius mulieris viduæ, nam pater ejus fuit tunc mortuus, fidelis, quia natione fuit Judæa, religione vero christiana, quemadmodum ad eumdem Timotheum scribit Apostolus : Recordationem, inquiens, accipiens fidei quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice.12 Patre gentili. Pater enim ipsius fuit gentilis. Judæi namque dispersi, vicissim cum alienigenis contraxerunt. Huic, utpote Timotheo, testimonium bonum perhibebant qui in Lystris erant et Iconio fratres, id est in urbibus illis.3

2

3

Hunc voluit Paulus secum proficisci. Vidit enim quod idoneus esset et aliis præsidere ac prædicare, magnumque secum fructum afferre. Verumtamen in Scholastica fertur historia, quod primo fecit eum episcopum fidelium in Lystris manentium, postea duxerit eum secum. Et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis, ne scandalizarentur, habendo episcopum non circumcisum, seu intuendo quod Judæus incircumcisus iret et prædicaret cum Paulo. Illa autem circumcisio, quamvis non fuit necessaria, tamen licita fuit, ad removendum scandalum pusillorum. Legalia enim tunc ad tempus poterant a Judæis conversis servari, dummodo spem in illis non ponerent; paulatimque, non subito, erant tollenda, et quasi cum honore mater Synagoga sepelienda. Sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis erat. Ideoque is ut ethnicus, non permisit suum filium circumcidi : quod et Judæis illis innotuit.

Quum autem pertransirent civitates Paulus, Silas et Timotheus, tradebant eis, id est, Christianis in urbibus illis morantibus commiserunt, dogmata quæ erant decreta servari ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis : qui tanquam principalissimi, ceteris certa documenta servanda sanxerunt ac insinuaverunt. Et Ecclesiæ quidem particuiares per diversas provincias confirmabantur in fide, quæ tunc prænecessaria fuit, imo et cunctis virtutibus, principaliter a Spiritu Sancto, ministerialiter vero ab Apostolis adjutoribusque ipsorum, et abundabant numero quotidie, ita quod omni die plures convertebantur ad fidem.

4

5

6

D

Transeuntes autem Phrygiam, provinciam Asiæ, et Galatiæ regionem etiam Asiæ. Dicitque Beda : Galatia, provincia

Asiæ, a Gallis vocabulum trahens, qui in auxilium a rege Bithyniæ evocati, regnum cum eo facta victoria diviserunt; et ita deinde Græcis admixti, primo Gallogræci, postea Galatæ sunt vocati. Vetiti, id est prohibiti, sunt a Spiritu Sancto per revelationem internam, seu alio modo, loqui verbum Dei in Asia. Cur hoc? Forte quia Spiritus Sanctus prævidit Asianos tunc non credituros, ideo ne gravius caderent, prohibuit eis prædicari; vel quia alteri Apostolo, puta Joanni, hanc instruendam servavit provinciam. Quum venissent autem in Mysiam, quæ est provincia

Asiæ, et nunc Colis vocatur. Est autem et altera ejusdem nominis in Europa Mysia superior, quæ nunc Bosna vocatur, et inferior, quæ Bulgaria, ubi Danubius in Euxinum pontum influit.45 Tentabant ire in Bithyniam. Bithynia est nomen provinciæ Asiæ minoris, et item civitatis in ea. Et non permisit eos Spiritus Jesu illuc ire ad prædicandum, eisdem rationibus quæ de præcedenti prohibitione sunt assignatæ. Nam et Lucas post in Bithynia prædicavit. Porro Spiritus Jesu, est Spiritus Sanctus, de quo ait Apostolus: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.6 Appellaturque demum Spiritus Sanctus, Spiritus Jesu seu Christi, quia ab ipso secundum suam divinam naturam procedit, atque in ipso secundum naturam humanam plenissime requievit ac requiescit, juxta illud Isaiæ: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.7

Quum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem, civitatem Asiæ maritimam, quæ et Antigonia est vocata; et visio per noctem Paulo ostensa est. Ista fuit imaginaria visio, et facta videtur in somno. Deinde visio ipsa describitur: Vir quidam Macedo, id est effigies viri Macedonis, vel secundum Bedam et Scholasticam historiam, angelus gentis illius, in similitudinem viri hujusmodi, erat stans, deprecans eum, scilicet Paulum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos ad consequendam salutem. Certum est quod imagines rerum istarum et verba interna, angelico ministerio formabantur in vi imaginativa S. Pauli, sicut in propheticis visionibus fieri consuevit. Ut autem visum vidit, spiritualiterque intellexit, statim, die facto, quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Dominus evangelizare eis. Hoc loco Lucas primo connumerat se sociis Pauli. Macedonia autem est provincia Græciæ nobilissima, et virtutibus Alexandri Magni nobilior facta.

Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, quæ est Ægæi maris insula in Pagasæo sinu, et sequenti die Neapolim. Hæc civitas est Cariæ, quæ est provincia Asiæ. Et deinde Philippos: quæ est civitas in prima parte Macedoniæ, a Philippo rege patre Alexandri Magni nomen sortita; cujus fidelibus missa est epistola Pauli, quæ ad Philippenses intitulatur; quæ est prima partis Macedoniæ, quia primo occurrit intrantibus Macedoniam ab ea parte qua Paulus de mari egrediens, eam ingressus est, civitas exsistens colonia. Dicitur autem colonia, civitas quæ defectu indigenarum novis impletur habitatoribus atque cultoribus. Unde a cultu agri, colonia dicta est. Eramus autem in urbe hac diebus aliquot conferentes cum civibus urbis istius.

Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: quia ibidem quædam personæ confluxerant ad supplicandum sive loquendum. Orare enim utrumque significat. Locus quoque ille videbatur aptus ad hæc. Et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant. Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, id est hominum de urbe nomine Thyatira, quæ fuit urbs Lydiæ provinciæ Asiæ, de qua in Apocalypsi habetur: Angelo Thyatiræ Ecclesiæ scribe.8 De qua urbe fuit hæc Lydia oriunda, sed in Philippis manebat. Dicitur autem purpuraria, secundum Bedam, quia venditrix purpuræ, vel secundum alios, textrix illius. Colens Deum verum, qui unus est : jam enim fuit, ut legitur, de gentilitate ad Judaismum conversa; audivit verba nostra. Cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. Homo enim forinsecus movet auditum; sed nisi Deus intus mentem tangat atque illuminet, inanis est strepitus. Ideo ait Salvator: Nemo venit ad me nisi Pater meus traxerit eum.9 Quum autem baptizata esset ipsa, et domus, id est soboles seu familia ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem esse Domino, id est veraciter christianam, introite in domum meam, et manete ibidem ad libitum. Et coegit nos. Ex quibus constat quod opulenta fuit, grata et multum devota.

Factum est autem euntibus nobis ad orationem, id est locum ad hoc aptum, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ magnum quæstum præstabat dominis suis divinando. Apollo qui et Pytho, vel Phyto, inventor fuit cujusdam divinationis, qua veritas a mortuis investigatur, per suscitationem defuncti præstigialem, vel a vivis, qui revelante diabolo secreta seu futura denuntiant. Et viri hæc facientes, seu taliter divinantes, pythones, a Pythone Apolline, mulieres autem pythonissæ, vocantur. Et juxta primum modum dicitur mulier pythonissa, de qua primo Regum scribitur Saul petisse suffragium. Sed juxta secundum modum hæc puella pythonissa asseritur: quæ divinando, id est, futura aut secreta ex dæmonis revelatione pandendo, magnum quæstum, id est lucrum, contulit dominis quorum ipsa fuit ancilla, quia pro pretio ad interrogata respondit. Præterea sicut in Scholastica historia dicitur, dupliciter intelligi potest ista puella fuisse pythonissa. Primo, quia per spiritum pythonis operabatur arte magica, sicut mulier illa primi Regum, quæ per magicam artem fecit dæmonem apparere in similitudine alicujus defuncti ad dandum de occultis responsum. Secundo, quia spiritu pythonico vexabatur: sicque aliqui asserunt eam pythonissam fuisse atque obsessam: nam dæmon habitavit in ea, dans per ipsam responsa. Quæritur, quomodo puella ipsa habuit spiritum pythonem. Et respondendum, quod per spiritum pythonem, intelligi potest diabolicus spiritus, per artem a Pythone Apolline inventam evocatus, apparens sive cooperans atque respondens. Unde primo Regum scribitur Saul dixisse: Quærite mihi mulierem habentem pythonem.10 De hac autem divinatione loquitur Thomas in secunda secundæ, quæstione 95.

Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat, dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis, videlicet evangelicam legem, et divinorum præceptorum custodiam seu fidem catholicam: quæ omnia sunt via ducens ad salutem æternam seu Christum, qui ait, Ego sum via;11 et, Nemo venit ad Patrem nisi per me. Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus de periculo et infestatione puellæ, conversus vultu ad puellam retro se vociferantem, dixit spiritui: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea: quia indignum fuit ut verbum Evangelii spiritus nuntiaret immundus. Ideo quoque jussit eum exire, ne qui eum audierunt vera loquentem, crederent postea mendacia proferenti. Veris enim falsa admiscere dæmones consueverunt. Unde hoc facto, Paulus imitatus est Christum, qui dæmoni dicenti, Scio quia sis Sanctus Dei, dixit:12 Obmutesce, et exi de homine.

Quæritur, quo impellente locutus est dæmon adversarius humanæ salutis verba memorata, de Paulo ejusque sociis. Et respondendum, secundum quosdam, quod bono naturæ hæc dixit, quia naturæ consonum est, verum cognitum confiteri. Alii dicunt, quod cogente Spiritu Sancto hæc protulit. Ait namque circa hoc Beda: Non voluntatis ista confessio est, quam sequitur præmium confitendi; sed timore Spiritus Sancti cogente, vera spiritus mendax loquitur, non ausus luce præsente suas ultra celare virtutes.13 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? — Verum contra hoc objiciunt quidam, quod dictum est, Dolens autem Paulus, scilicet de illo clamore: non enim doluisset de eo quod a Spiritu Sancto factum fuisset, nec illud impedivisset. Sed illa instantia faciliter solvitur: Nempe quod dicitur, Dolens autem Paulus, non oportet ad veritatis illius protestationem referre, sed ad calamitatem puellæ. Rursus, etsi de protestatione veritatis per dæmonem facta dolebat, hoc non fuit in quantum ibi fuit enuntiatio veri, sed in quantum id mala intentione fiebat, et ne veritati spiritus nequam inde falsa misceret.

19

20

21

22

23

24

Videntes autem domini ejus, puta puellæ, quod exiit spés quæstus eorum, id est, amplius fiduciam non haberent solita lucra obtinendi per divinationem suæ ancillæ, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes, quorum fuit judicare impios et punire; et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, id est concives, quum sint Judæi, qui contra Romanorum censuram prohibent deorum culturam, et annuntiant morem, id est novum ritum colendi Deum Christum, quem non licet nobis suscipere, neque facere, quum simus Romani, id est Romanis confœderati ac subditi. Jam enim ordinaverunt Romani, ne sine approbatione senatus aliquis de novo deus diceretur aut coleretur. Et cucurrit plebs adversus eos, et magistratus, cito credentes omni spiritui. Et scissis tunicis eorum, tanquam hominum pessimorum et vilium, jusserunt magistratus virgis eos cædi. Et quum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem. In hac punitione fecerunt contra Romanos, sicut infra dicetur. Præcipientes custodi ut diligenter eos custodiret, tanquam valde damnabiles. Qui quum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, qui fuit forte profundior, pœnalior, et inconfringibilior, et pedes eorum strinxit in ligno, ne quoquam modo effugerent.

Media autem nocte Paulus et Silas, adorantes, laudabant Deum, in tot adversitatibus gratias cum gaudio referentes, juxta quod legitur: Media nocte surgebam ad confitendum tibi;14 et audiebant eos, qui in custodia, id est in carcere, erant, quod tam alacriter Deum laudarent. Subito vero terræ motus factus est magnus, non ubique, neque a causa naturali, sed ubi fuerunt detenti, et a virtute angelica, ad demonstrandum sanctitatem et virtutem orationis istorum. Propter quod ait Beda: Devotio apostolici pectoris, et virtus orationis exprimitur, dum et illi hymnos in imo carceris cecinerint, et eorum laus terram commoverit, carcerisque fundamenta concusserit, et aperuerit ostia, atque ipsas postremo vinculatorum catenas resolverit. Hinc subditur: ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia; et universorum, non Pauli et Silæ dumtaxat, sed omnium qui erant in carcere, qui meritorum participes facti sunt Apostolorum sanctorum, vincula soluta sunt potestate angelica ac divina.

25

26

B

C

D

Expergefactus autem custos carceris, et videns januas carceris apertas, evaginato gladio volebat se interficere, præ tristitia et dolore, æstimans fugisse vinctos, et ob id morte substantiave puniendum se reputans. Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi feceris mali : universi enim hic sumus. Spiritu revelante, vidit in mente quid carceris custos incepit: cujus damnationi compatiens, affectuosissime clamavit. Petitoque lumine a ministris suis, ingressus est; et tremefactus de effectibus tam miraculosis, procidit Paulo et Silæ ad pedes, sanctitatem et virtutem eorum admirans, honorans, imitarique cupiens. Et producens eos foras, scilicet extra carcerem. In quo patet, quod amor Apostolorum abstulit ab eo timorem principum suorum, contra quorum edictum eduxit Apostolos: imo et

27

28

29

30 amor veræ salutis ad hoc ipsum induxit.

31

Nam subditur, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, Deum et hominem: in quem creditur secundum quod Deus est. Propter quod dixit Apostolis: Creditis in Deum, et in me credite.15 Porro in Jesum credere, est caritate et opere fidem ornare. Et salvus eris tu, et domus tua, id est domestici tui, tuum sequendo exemplum. Et locuti sunt ei verbum Domini, cum omnibus qui erant in domo ejus.

32

Et tollens eos, id est, ad meliora domus suæ loca introducens eos, in illa hora noctis, lavit plagas eorum corporales, ut lavarentur ab eis suæ plagæ spirituales; et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. Non dubium quin ante baptizationem hanc Apostolus prædicaverit illis diffuse de mysteriis fidei christianæ. Quumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, ad corporalem refectionem, a quibus mente fuit refectus. Nec indecens fuit Apostolis tam mane seu ante auroram comedere, qui flagellis ac carcere fuerant extenuati. Necessitas quippe, impossibilitas et infirmitas legem non habent. Et lætatus est cum omni domo sua de sua conversione, Apostolorum sanctitate, et quod se gladio non invasit. Similiter omnes domestici sui sunt gavisi.

33

34

Et quum factus esset dies, miserunt magistratus lictores, scilicet nuntios ad custodem carceris, dicentes: Dimitte homines illos. Cur hoc nuntiaverunt, in textu non dicitur. Verum in Ecclesiastica historia legitur, quod ideo ne plures crederent, quia miraculum præscriptum jam eis innotuit. Vel, ut alii dicunt, passionum impetu quo injuste punierunt Apostolos, jam sedato adverterunt se injuste fecisse. Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo, tanquam principaliori: Quia miserunt magistratus ut dimittamini. Et inde gavisus est custos, cernens nullum sibi instare periculum, quod eduxisset illos de carcere. Nunc ergo exeuntes, ite in pace.

35 Scholastica

36

Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos, miserunt in carcerem. Quasi dicat: In hoc multipliciter excesserunt, quod homines innocentes quasi maleficos publice flagellari fecerunt, et sine justo judicio incarceraverunt, ex vehementia passionum suarum, quum simus Romani. Paulus enim fuit civis Romanus, non quasi ibi natus, sed quia civilitas illa patri ejus fuit collata pro se ipso suisque filiis, ut infra dicetur.16 Quomodo autem Silas fuit Romanus, non est adeo certum, sed in Scholastica historia ita habetur: Romanos, id est subjectionem professos Romano imperio, capitis censu, puta denario, qui super caput ponebatur ab his qui se Romano imperatori profitebantur subjectos, atque Romana libertate donatos. Et nunc occulte nos ejiciunt? In quo Romanæ civilitati derogaverunt, et contra Romanorum egerunt decretum: quo fuit sancitum, nullum damnari nisi locum excusationis acciperet.17 Non ita; sed veniant, et ipsi nos ejiciant. Non ex impatientia, sed zelo justitiæ dixit hoc Paulus, et ne in ipso ac suis scandalizarentur, atque a fide suscipienda impedirentur pusilli; et item, ut sicut fuit publica punitio, sic esset et manifesta ereptio, ut veritas cunctis pateret.

39

Nuntiaverunt autem lictores magistratibus verba hæc. Timueruntque, audito quod Romani essent. Formidabant enim de his apud Romanos accusari atque affligi. Venientesque deprecati sunt eos, ut sibi ignoscerent, quia per ignorantiam hæc fecissent, et educentes, rogabant eos ut egrederentur de urbe, ne in civitate oriretur dissensio propter eorum præsentiam et doctrinam. Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam; primo tamen de carcere ingressi fuerunt domum custodis ipsius. Nam femina hæc de Apostolorum injusta persecutione fuit plurimum contristata: quod Paulus in se ipso perpendens, accessit ad eam cum suis gratia consolationis, mirabilia Dei quæ contigerunt insinuans ei, ipsamque in fide confortans. Et visis fratribus, scilicet Christianis qui jam in hac urbe fuerunt, consolati sunt eos, et profecti sunt.

Footnotes

  1. II Tim. 1, 5. ↩

  2. II Tim. i, 5. ↩

  3. *reddebant ↩

  4. *Bosnia* ↩

  5. *alias Æolis* ↩

  6. Rom. VIII, 9. ↩

  7. Is. LXI, 1. ↩

  8. Apoc. II, 18. ↩

  9. Joann. vi, 44. ↩

  10. 1Reg. xxviii, 7 et seq. ↩

  11. Joann. xiv, 6. ↩

  12. Marc. 1, 24, 25. ↩

  13. Ps. xlix, 16. ↩

  14. Ps. cxviii, 62. ↩

  15. Joann.xiv, 1. ↩

  16. Act. xxii, 27, 28. ↩

  17. Act. xxv, 16. ↩

Chapter 17 of 29