Articulus 17
EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : QUUM AUTEM PERAMBULASSENT AMPHIPOLIM.
QUUM autem perambulassent Amphipolim, urbem scilicet Macedoniæ sic vocatam, et Apolloniam, quæ et ipsa est civitas Macedoniæ : et est alia in Africa quæ vocatur Pentapolis ; pervenerunt Thessalonicam, Macedoniæ urbem, ubi erat synagoga Judæorum. Judæi enim ibidem manentes, in urbe illa domum in qua ad colendum Deum confluebant, habebant. Et sicut ecclesia interdum pro congregatione Christianorum, interdum pro materiali templo accipitur, ita et synagoga nunc pro collectione Judæorum, nunc pro materiali eorum suscipitur templo. Unde apud Lucam dicunt Judæi de centurione ad Christum : Synagogam ipse ædificavit nobis.
Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos in synagogam, volens omnibus loqui de Christo, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis. Die enim sabbati magis confluxerunt Judæi; et paulatim præparavit corda illorum ad suscipiendam fidem catholicam, comprobans ex Scripturis quæ de Christo mox proponere intendebat.1 Hinc subditur, adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis. Horum utrumque in Prophetis de Christo copiose prædictum est :2 imo et tempus suæ occasionis in Daniele apertissime prætaxatum ostenditur. Oportuit autem Christum pati, non necessitate absoluta, imo ipse se ipsum tradidit morti, quemadmodum in Isaia habetur, Oblatus est quia ipse voluit; sed conditionata, seu ex hypothesi, quia videlicet divinitus fuit præordinatum atque prophetice prænuntiatum, per voluntariam Christi passionem salvandum esse genus humanum, et quod non aliter salvaretur. Et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. Quidquid namque de Christo vaticinatum fuit, in Jesu Nazareno impletum probatur, videlicet quoad locum, et tempus, ac genus. Nam natus est tempore a Daniele præfixo, in civitate a Michæa prædicta;34 item, de tribu Juda, prout Jacob prædixit.5 Insuper fecit miracula, quemadmodum Isaias prædixit.6 Vixit, docuit, sicut in Prophetis prædictum est. Sustinuit tale genus mortis quale a David et ab Isaia fuit prænuntiatum. Deinde resurrexit, ascendit, Spiritum Sanctum misit. Per discipulos innumerabilia, maxima solique Deo possibilia egit miracula.
Et quidam ex eis, puta Judæis istis, crediderunt in Christum, et adjuncti sunt mente et corpore Paulo et Silæ, ut plenius informarentur de Christo et fide catholica; et de colentibus unum verum Deum, scilicet gentilibus ad Judaismum conversis, qui appellantur proselyti; gentilibusque, qui scilicet usque tunc in gentili ritu permanserant, multitudo magna conversa est; et mulieres nobiles non paucæ : quæ etsi ante jam carnis propagine nobiles exstiterunt, credendo in Christum, atque cœlestem regenerationem sumendo, multo nobiliores effectæ sunt mente, virtutum præclarissima dignitate.
Zelantes autem Judæi, id est, increduli Judæi honori et gloriæ Jesu Christi discipulorumque ejus invidentes, et legem Mosaicam inordinate zelantes, seu diligentes vel imitantes, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, ut multitudine ac impetuoso et irrationabili strepitu prævalerent, qui nullam pro se rationem habebant, turba facta, concitaverunt civitatem, id est habitatores Thessalonicæ, verbis mendacibus eos contra Apostolos provocando. Et adsistentes domui Jasonis, hospitis Pauli et Silæ, quærebant eos producere in populum, id est ad publicum trahere, tanquam maleficos, ut eis visis, populus contra eos insurgeret.
Et quum non invenissent eos, quia jam alibi occupabantur, trahebant Jasonem et quosdam fratres, scilicet Christianos, ad principes civitatis. Forte putabant Apostolos ab istis præmonitos aut occultatos. Clamantes: Quoniam hi sunt qui urbem concitant, id est, discordiam inter cives pariunt. Semper malitia, specie aliqua bonitatis se palliat. Unde et hi quum essent pravissimi, tamen reipublicæ amatores se confinxerunt, ut eis celerius crederetur; et quod ipsi fecerunt, Apostolis et eorum imponebant discipulis. Et huc, puta ad Thessalonicam, venerunt, quos Jason suscepit hospitio, scilicet Paulus cum suis. Et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse Jesum. Romanus etenim imperator tunc fuit monarcha, et sine sua licentia noluit aliquem regem vocari, præsertim qui non fateretur se Romano subjectum imperio. Paulus autem et Silas prædicaverunt Jesum esse Regem regum; sed per hoc, temporali dominio imperatoris non derogabant. Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc verba, et non intelligentes quo sensu essent prolata. Et accepta satisfactione a Jasone et ceteris fratribus. Quum enim veraciter fuerint innoxii, poterant se rationabiliter excusare, et verba Apostolorum ita interpretari quod non derogabant Romanis, eo quod Christi regnum spirituale consistat. Dimiserunt eos.
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam, Macedoniæ urbem sic dictam, non Beroam, ut quidam scribunt. Opportuno etenim tempore fugiendum esse a facie persequentium de loco ad locum, Christus verbo docuit et exemplo. Nam et ipse in Evangelio scribitur sic operatus. Qui quum venissent in Berœam, in synagogam Judæorum introierunt. Ineffabili enim et ardentissima caritatis affectione sitiebat Paulus Judæorum salutem; et quo eum durius persequebantur, eo cordialius eis compatiebatur; nec adversa in ipso caritatem tepere fecerunt, imo potius succenderunt. Hinc ab aliis ejectus, ad alios accedere non cessavit, cupiens saltem aliquem salvare ex eis.
Hi autem, videlicet Berœenses, erant nobiliores, nobilitate animi et virtutum, eorum qui sunt Thessalonicæ, id est Thessalonicensibus nobiliores, seu de nobilioribus illorum. Et cur hoc, subdidit: qui susceperunt verbum evangelicæ prædicationis a Paulo cum omni aviditate, id est perfecta mentis appetitione, qua veritatem appetierunt ac salutem, quotidie scrutantes, id est, diligenter investigantes ac considerantes, Scripturas veteris Testamenti in quibus de Christo fit mentio, si hæc quæ Paulus de Jesu prædicavit, ita se haberent. Non enim levi incircumspectaque mente fuit lex nova suscipienda, aut aliquis Christus credendus, sed Scripturæ fuerant revolvendæ, an nova veteribus consonarent. Verum fide recepta, non sunt Scripturæ scrutandæ ad videndum an hæc ita se habeant, sed ad intuendum clarius, ad prædicandum probandumque fortius, quod utique ita se habent. Itaque nobilitas mentis est, studio Scripturarum sincero fine insistere, sapientiæ operam dare, virtutibus animam decorare. Et qui in his amplius occupatur, illustrior comprobatur. Et multi quidem crediderunt ex eis, et gentilium mulierum honestarum, quæ sua honestate ac probitate naturali ad fidei susceptio-
10
Matth. x, 23; Joann. x, 39, 40; xi, 54, etc.
11
12
6
7
8
9 nem et veritatis amplexum magis erant dispositæ, et viri non pauci : sicque ex utroque populo et sexu utroque conversi sunt plurimi.
Quum autem cognovissent in Thessalonica Judæi, quia et Berææ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt illuc, commoventes et turbantes multitudinem Berœensium. Impiis quippe damnatio non sufficit propria, sed aliorum quoque impedire salutem nituntur, et parificare eos sibi in vitiis. Statimque Paulum tunc dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare, et per illud ad loca alia navigaret ad prædicandum. Ipsum enim Judæi magis persequebantur, quia erat dux verbi.7 Silas autem et Timotheus remanserunt ibi, puta in Berœa, ad confirmationem et consolationem ibi credentium.
Qui autem deducebant Paulum, qui erant credentes, perduxerunt eum usque ad Athenas, famosissimam Græciæ urbem, et philosophiæ studiis olim mancipatam. Noverant hi Paulum ducentes, quod Græci sapientiam quærerent :8 ideo eum tanquam sapientissimum ad urbem studentium deduxerunt. Et accepto mandato ab eo, scilicet Paulo, ad Silam et Timotheum, quibus mandavit ut quam celeriter, id est valde festinanter, venirent ad illum, profecti sunt ad eum, tanquam boni discipuli. Paulus enim intendebat in Athenis fortiter prædicare : idcirco illorum tam præcipuorum virorum volebat adsistentiam habere atque præsentiam, quatenus et ipsi aliquibus loquerentur quæ Dei sunt. Siquidem frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita.9 Paulus autem quum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, id est, anima ejus intra se æstuavit dolore, compassione, desiderioque conversionis errantium, videns idololatriæ deditam civitatem tam inclytam. Unde zelo divini honoris succensus est, et a Spiritu Sancto inflammatus ad veræ Divinitatis cultum denuntiandum. Disputabat ergo in synagoga cum Judæis et colementibus, id est gentilibus ad Judaicam legem conversis, et in foro, per omnes dies quibus ibi fuit, ex quo loqui exorsus est, ad eos qui audierant, qui scilicet ibi præsentes fuerunt. Veritas enim non quærit angulum, et omnis qui facit veritatem, venit ad lucem.10
Quidam autem Epicurei et Stoici philosophi disserebant cum illo, contra eum argumentando, ut moris est ipsis philosophis, dum aliqua suis documentis contraria audiunt. De sectis vero et distinctionibus philosophorum Augustinus in libro de Civitate Dei copiose pertractat. Epicurei autem philosophi, a magistro et principe suo Epicuro nomen sortiti sunt, beatitudinem hominis in corporis voluptatibus constituentes : quanquam, teste Hieronymo, ipsemet Epicurus hoc docens, continentissime vixerit, oleribus utens exiguis. Stoici vero in sola animi virtute felicitatem hominis posuerunt. Hi inter se discordantes, contra Apostolum concorditer argumentabantur. Et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? id est, quid iste fabulator, et inutilium prolator sermonum prætendit ? Verumtamen sanctus Apostolus vere seminiverbius, id est verbi seminator, fuit. Semen enim est verbum Dei. Et ipse ait :11 Nos vobis spiritualia seminavimus.12 Seminator ergo erat verborum, et messor morum, de hujusmodi messionibus uberes fructus exspectans. Alii vero dicebant : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse.
Varios dæmonum ordines posuerunt gentiles, præsertim Platonici, scilicet, calodæmones, catodæmones, et cacodæmones : quorum quosdam dixerunt bonos, quosdam perversos. Calodæmones asserebant multum virtuosos, et summo Deo jugiter adsistentes : quod theologi de angelis superiorum adstruunt ordinum. Catodæmones insuper appellabant substantias intellectuales bonas, hominum custodiæ delegatas, atque ad bona cohortantes : quod de angelis inferiorum chororum edocent Sancti. Cacodæmones vero vocabant malorum persuasores ac punitores: quod nos dæmonibus convenire asserimus. Platonici tamen, nomine dæmonis non semper intellectum perversum intellexerunt, sed intellectualem substantiam, quum dæmon dicatur a δαίμων nomine Græco, quod Latine interpretatum est, intellectus vel peritus. Præfatas demum substantias inter deos computaverunt et coluerunt, potissimum quæ de primo secundoque ordine sunt: imo et quidam etiam infernalibus diis sacrificaverunt, quatenus amicorum et propinquorum suorum spiritibus in inferno detentis, mitiores consisterent. De hac re in Phædone et Timæo loquitur Plato. — Itaque quibusdam Atheniensibus videbatur quod S. Paulus, ob nimiam doctrinæ suæ incomprehensibilitatem inauditamque altitudinem, prædicaret colenda esse dæmonia hactenus inaudita, sive de bonis, sive de malis, sive de optimis secundum eorum errores id intelligatur. Dæmones equidem dicebant animalia mente rationalia, animo passiva, corpore aeria, tempore æterna, sicut ex Porphyrii verbis et Apuleii innotescit.
Nos autem Christiani, dæmones dicimus quidem in cœlo creatos, et de cœlo, eorum exigente superbia, partim in infima terræ dejectos, partim in aere tanquam congruo sibi carcere damnatos, nocendi semper cupidos, a justitia alienos, superbia tumidos, invidentia lividos, fallacia callidos.
Et apprehensum eum, ad Areopagum, id est vicum in quo Mars colebatur, duxerunt, dicentes. Notandum quod Athenienses singulos vicos a diis qui in eis colebantur, nominaverunt. Ἄρεος autem Græce, Latine Martis dicitur; πάγος vero vicus, seu villa. Inde Areopagus, id est vicus Martis. Possumus scire quæ est hæc nova quæ a te dicitur doctrina? Nova enim quædam infers auribus nostris. Quasi dicant: Quum sint mira et inconsueta quæ doces, libenter audiremus explanationem eorum et rationem. Hujus interrogationis causam Lucas interponit, subdendo: Athenienses autem [omnes et advenæ hospites] ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. Quod partim curiositatis, partim studiositatis fuisse videtur. Philosophi namque veritatis sunt avidi. Civitas autem Atheniensis studio philosophiæ vacabat vehementissime: ideo omnium rerum rationes scrutabantur et causas, et novis adinventionibus gloriabantur.
Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait. Inter vicos Athenarum Areopagus erat præclarior. Nam ibi erat curia magistratuum et schola liberalium artium. Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. Quasi, non tantum similitudinem hic designat, sed etiam veritatem. Veraciter enim fuerunt superstitiosi, quia idololatræ. Superstitio quippe est vitium religioni seu latriæ oppositum secundum excessum, quoniam exhibet cultum divinum cui non debet, vel eo modo quo non debet. Quomodo autem in cultu Dei possit esse superfluum, et quid sit superstitio, de speciebusque ejus, Thomas in secunda secundæ, quæstione 92, inducit. Præteriens enim et videns simulacra vestra, quæ ideo consideravi ut eorum culturam diligentius reprobarem, inveni et aram, id est altare, in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Et est sensus: Ara hæc consecrata est Deo ignoto, quantum ad particulares proprietates seu distinctam cognitionem ipsius. Athenienses enim singulis aris singulos titulos superponebant, monstrantes quibus essent dedicatæ. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis, id est, Deum cui consecrata est hæc ara, vobis ignotum, cui tamen sacrificatis, ego prædico adorandum atque colendum.
Deus qui fecit hunc mundum, et omnia quæ in eo sunt. Mundus, tam a philosophis quam a theologis, variis modis accipitur: quandoque pro elemento terræ, interdum pro regione elementari, aliquando pro tota machina mundi sensibilis seu corporei quantum ad principales ipsius
21
22
23
24
19
20
B
C
D partes, videlicet pro regione elementarium atque cœlestium corporum : et sic modo accipitur. Hic cæli et terræ quum sit Dominus, propria auctoritate universalique potestate, et perfecta providentia omnibus præsidens (de quo in libro Job habetur : Quem constituit alium super terram?13 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?), non in manufactis templis habitat, per aliquam circumscriptionem, localemve determinationem : sicut Stephanus dixit supra, ibidemque expositum est.14
25 Nec manibus humanis colitur, indigens aliquo. Quod ait, Deum manibus humanis non coli, sic accipi potest quod exterioribus et corporalibus actibus Deus principaliter non honoretur. Principales namque et primarii actus religionis seu latriæ, sunt actus interiores; actus vero exteriores sunt secundarii et minus principales, quibus velut quibusdam signis, anima ad internos spiritualesque actus latriæ excitatur. Siquidem, quum invisibilia Dei per visibilia cognoscantur, ad hoc quod mens nostra Deo uniatur, sensibilium indiget manuductione.15 Præterea Deum colimus et laudamus, non quod ipse indigeat, aut aliquid beatitudinis hinc ei accrescat, sed quoniam ipse dignus est summo honore omnique laude, et quoniam tot bona nobis largitus est. Propter quod ait Psalmista : Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.16 Ipse etenim in se ipso vere et absolute perfectus est, sibi in se et per se prorsus sufficiens, infinitis divitiis in se ipso æternaliter opulentus, Deus supergloriosus et superbenedictus in sempiternum. Quum ipse det omnibus vitam : omnibus plane viventibus vitam dat Deus, quocumque genere vitæ viventes sint; et inspirationem, [his] qui per inspirationem conservantur in vita; et omnia quæ habent : nam omne esse, ab ipso primævo fonte essendi manavit.
26 Fecitque ex uno homine, scilicet protoplasto parente Adam, omne genus hominum, id est homines universos, inhabitare super universam superficiem terræ : ita quod Adam est principium totius speciei humanæ :17 nam et prima mater nostra Eva, de ejus formata est costa.18 Hinc apud Malachiam scriptum est :19 Nonne pater unus omnium nostrum? Definiens statuta tempora, id est, tempora ab ipso instituta determinans et distinguens, eisque finem imponens : de quo cantamus in Hymnis, quod temperet rerum vices, et lucis diurnæ tempora successibus determinet. De quo etiam in libro Job conscribitur : Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora;20 et rursus in eodem, Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat;21 in Danielis quoque volumine, Ipse mutat tempora et ætates.22 Definiens etiam et terminos habitationis eorum, id est, certa terræ loca hominibus pro habitatione concedens. Nam partem terræ aquis opertam reliquit, partem siccavit, et quousque loca habitabilia tenderentur, præfixit. Propter quod asserit Scriptura : Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum.2324252627
Quærere Deum, id est, ad hoc tempora terminosque distinxit, ut homines in tempore hujus incolatus Deum creatorem mente quærant, colant et diligant, si forte attrectent, id est, mente attingant, eum, aut inveniant. Ideo additur, Forte, quoniam perfecte in vita hac attingi nequit aut inveniri, et quia in hominum libertate est facere ista.28 In creaturis autem Creatoris relucet majestas, juxta illud Sapientiæ : magnitudine speciei creaturæ, poterit Creator horum cognoscibiliter videri.2930 Quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum : imo in omnibus nobis est, atque in cunctis creaturis, per essentiam, præsentiam, atque potentiam : qui apud Jeremiam protestatur, Cœlum et terram ego impleo.31 Sed parum sibi hoc est, quum magnitudinis ejus nullus sit finis, cujus comparatione totus mundus est tanquam pulvis exiguus.3233 Ceterum, in bonis est Deus per bona gratiæ, in Beatis per dona glo-
27 riæ, in perversis per rigorem justitiæ, in damnatis per illationem vindictæ. Sic ergo quærendus est Deus, non quasi loco distans a nobis, sed incomparabili dignitate eminens universis : a quo impii dissimilitudine distant, juxta illud Salomonis, Longe est Dominus ab impiis.34 Quærendus est ergo Deus, ut clarius agnoscatur, ardentius diligatur, firmius conservetur, perfectius honoretur, ut ei per assimilationem propinquemus, ejus bonitatem imitando, ejusque dona participando : qui est ante omnia, non solus ; post omnia, non præventus ; in omnibus, non inclusus ; extra omnia, non exclusus ; supra omnia, non elatus ; infra omnia, non oppressus ; manens æternaliter, in sua superessentiali infinitaque simplicitate ac luce incommutabiliter habitans ac subsistens.
In ipso enim, id est divina virtute, ejusque incessabili manutenentia, vivimus, et movemur, et sumus : ita quod nec in momento subsisteremus, nisi ab ipso conservaremur : quia indesinenter dependemus ab ipso in esse et permanere, multo plus quam rivus a fonte, dies a sole, aut splendor a luce. His autem verbis ostendit Apostolus, Deum in his quæ creavit, indesinenter operari, secundum quod ait Salvator : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.35 In Sapientiæ quoque libro legitur : Attingit sapientia a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.36 Denique his concordat quod in prima parte, quæstione 18, loquitur Thomas : Res, inquiens, sunt in Deo dupliciter : Uno modo, sicut in conservante vel continente. Sicque res in se acceptæ seu consideratæ, sunt in Deo sicut in virtute eas regente : et ita dicit Apostolus, In ipso vivimus, movemur et sumus. Alio modo, sunt in ipso sicut in exemplari principio. Et sic omnia sunt vita in Deo, in quo idealiter vitaliterque consistunt, juxta illud Joannis, Quod factum est, in ipso vita erat.37
Sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt. Hoc enim dixit Aratus poeta cum suis sequacibus. Convenienter autem
A Apostolus contra gentiles disputans, non scripturas novi ac veteris Testamenti, sed gentilis viri testimonium profert, quoniam contra diversos fidei adversarios, diversis argumentandum est modis ac viis, utpote : contra Judæos per scripturas legis ac Prophetarum; contra hæreticos, etiam per novi Testamenti scripturas; contra gentiles, per naturalis rationis discursum. Oportet namque audientium considerare personas, et eas allegare cuique scripturas seu documenta quæ recipit. Ipsius enim, videlicet Dei, et genus sumus, id est genitura seu factura ipsius, ad ejus imaginem et similitudinem conditi, non quasi de ejus substantia vel pars suæ substantiæ exsistentes, sed ab eo in esse naturæ producti, per dona gratiæ reformati, per dona gloriæ beatificandi.38 Unde Beda fatetur : Genus Dei sumus, non ex ejus natura editi, sed ipsius Spiritu voluntarie creati, et adoptive recreati. Hinc Jacobus : Voluntarie, inquit, genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.39 Prædicta autem verba, Ipsius enim genus sumus, sunt verba ab Arato poeta prolata : quæ Paulus quum sciret de Jove, gentilium deo maximo, errore dicta, subtiliter ad veri Dei prædicationem assumit.
Genus ergo quum simus Dei : sicut supra expositum est; non debemus æstimare, auro aut argento aut lapidi sculpturæ artis, id est, in quo per artem est exarata sculptura, aut cogitationis hominis, divinum esse simile, id est, esse divinum seu Deum non debemus putare similem fore metallis aut saxis seu idolis manu factis, aut humana comprehensibilem ratione. Si enim ita sentimus, summo, superexaltato, incircumscriptibili ac simplicissimo Deo, injuriam maximam irrogamus, et nos ipsos viliter degeneramus. Idcirco, tanquam nobiles creaturæ, nobiliter, digne et vere de Deo nostro creatore debemus sentire. His verbis Apostolus idololatriam reprobat.
Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, id est, tempus quo idololatria viguit, imo potius ipsos idololatas qui ante evangelicam prædicationem fuerunt, Deus justo judicio deserens et contemnens. Tempori quippe adscribitur quod hominibus in tempore exsistentibus competit seu contingit.40 Unde dies mali dicuntur.41 Et crastinus dies sibi ipsi sollicitus erit.42 Et tempus quosdam juvare asseritur. Hinc alibi dicit Apostolus: In præteritis generationibus dimisit Deus gentes ingredi vias suas.43 Nunc annuntiat hominibus, per prædicationem scilicet Apostolorum discipulorumque Christi, ut omnes ubique pœnitentiam agant, se convertendo ad Christum per pœnitentiam salutarem, eo quod Deus statuit diem in quo judicaturus est orbem, id est homines universos, in æquitate, unumquemque videlicet secundum quod meruit, secundum divinam procedendo justitiam in retributione mercedis, in viro quem statuit, id est per Christum, quem secundum naturam assumptam ordinavit atque constituit judicem universorum, per judicii exsecutionem atque sententiæ prolationem, quæ Christo secundum quod homo est, competit, quemadmodum ait:44 Dedit ei potestatem et judicium facere, quia Filius hominis est. Porro, in finali judicio Deus Trinitas per auctoritatem principaliter judicabit. Christus autem ut homo, ministerialiter judicium exhibebit. [Fidem præbens omnibus,] suscitans eum a mortuis.
Quum audissent autem resurrectionem mortuorum futuram in omnibus ante judicium, et jam in Christo completam, quidam quidem incorrigibiles, quorum corda non tetigit Spiritus Sanctus, irridebant eum, scilicet Paulum, tanquam irrationalia ac impossibilia prædicantem: non enim ad Dei omnipotentiam, sed ad naturalem rationem, potestatem et ordinem adspiciebant. Quidam vero dicebant: Audiemus te de hoc iterum, ut diligentius conferamus, et quod verum est approbemus. Sic Paulus exivit de medio eorum. Quidam vero viri, vigore virtutum animique decore, adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, qui ab Areopago, in quo ipse principalis fuit philosophus, magister et doctor præclarus, et mulier nomine Damaris, quam dicunt fuisse conjugem ejus, et alii quidam cum eis.
Postremo dicendum nunc esset, quare in Athenis consecrata fuit ara ignoto Deo. Quod quia in Legenda divini et magni Dionysii diffusius continetur, hic non nisi breviter est tangendum.
Videntes philosophi tempore passionis Christi mirabilem illam eclipsim, naturalem causam invenire nequibant; imo per naturalem suam sapientiam agnoscebant illam eclipsim naturalem non esse, et multa supernaturalia in ea consistere. Vehementissime mirabantur, cernentes cœlestium corporum solitum cursum, naturalemque legem ac ordinem variari. Hinc velut in excessu quodammodo positi, loquebantur: Aut Deus naturæ patitur, aut machina mundi peribit, aut sidera fallunt. Propterea, Deo cujus virtute et causa mirabilia illa fiebant, aram constituerunt. Et quoniam Dei illius determinatam non habuerunt notitiam, pro titulo affixerunt, Ignoto Deo: quem etiam genuflexionibus ac precibus, non animalium oblationibus, censebant colendum. Quum ergo Paulus Atheniensium altaria perlustrasset, et causam, modum ac tempus dedicationis altaris Ignoti Dei novisset, dixit philosophis: Quem ignorantes colitis, ego annuntio vobis. Deinde specialiter principem philosophorum illorum Dionysium est affatus. Qui licet ad prædicationem Pauli faciliter crederet, non tamen nisi post acerrimam atque longissimam disputationem se credere fatebatur.
Porro, quam mirabilis fuerat præfata eclipsis, S. Dionysius in epistola ad Apollophanem, et item ad Polycarpum describit. Nam sicut ad Polycarpum disseruit, quatuor mirabilia in illa eclipsi considerata fuerant: Primum, quia tunc fuit oppositio et plenilunium. Naturalis vero eclipsis fit tempore conjunctionis solis et lunæ. Secundum, quia quum luna fuisset soli opposita circa horam sextam in medio cœli, tamen in vesperis restituta fuit suo loco in oriente opposita soli. Unde temporum ordo non fuit turbatus. Tertium, quia eclipsis naturaliter incipit ab occidente, et pervenit ad orientem: quoniam motus lunæ in proprio orbe velocior est motu solis in circulo proprio, sicque pertransit solem ab occidente accedens. Sed tunc luna pertransiit solem, distans ab eo per circuli medietatem, in oppositione exsistens. Idcirco oportuit ut ab oriente reverteretur ad solem, et primo attingeret eum a parte orientali, illamque primitus eclipsaret. Quartum, quia in naturali eclipsi illa pars solis primo apparet, quæ primo fuerat obscurata; tunc vero partem ultimo occupatam, primo reliquit.
Præterea Beda et Scholastica historia referunt, hunc esse Dionysium qui a Paulo episcopus ordinatus Corinthiorum, gloriose rexit Ecclesiam, multaque ad utilitatem Ecclesiæ pertinentia, quæ hactenus manent, ingenii sui reliquit volumina. Verumtamen in ejus Legenda habetur, quod ab Apostolo Atheniensium fuerit ordinatus episcopus. Sed forsitan dici potest, quod successive in diversis præfuerit locis. Hic est quem Gregorius vocat antiquum et venerabilem patrem; Damascenus, divinissimum, sacratissimum theologissimumque appellat; Hugo, theologum, per antonomasiam, et principem theologorum affirmat. Postremo, sicut in ejus Legenda asseritur, Paulus ea quæ in tertium cœlum raptus vidit, et verba arcana quæ ibi audivit, huic viro eximio creditur revelasse.45
Footnotes
-
Ibid. XXIV, 46. ↩
-
Dan. IX, 26. ↩
-
Mich. v, 2; ↩
-
Dan. IX, 25; ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Is. XXXV, 5-7. ↩
-
Act. xiv, 11. ↩
-
1 Cor. 1, 22. ↩
-
Prov. xviii, 19. ↩
-
Joann. III, 21. ↩
-
Luc. viii, 11. ↩
-
1 Cor. ix, 11. ↩
-
Job xxxiv, 13. ↩
-
Act. vii, 48. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
Ps. xv, 2. ↩
-
Gen. u, 7, 21, 22. ↩
-
Gen. ii, 7, 21, 22. ↩
-
Malach. u, 10. ↩
-
Job xxiv, 1. ↩
-
Job xxviii, 3. ↩
-
Dan. u, 21. ↩
-
Deut. xxxii, 8. ↩
-
Eccli. xv, 14. ↩
-
Deut. xxxii, 8. ↩
-
Dan. ii, 21. ↩
-
Malach. ii, 10. ↩
-
Eccl. xv, 14. ↩
-
Sap. xiii, 5. ↩
-
Sap. xiii, 5. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
Is. xl, 15. ↩
-
Ps. cXLIV, 3. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Joann. v, 17. ↩
-
Sap. viii, 1. ↩
-
Joann. i, 3, 4. ↩
-
Gen. i, 27. ↩
-
Jacob. i, 18. ↩
-
Ephes. v, 16. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
1 Mach. xii, 1. ↩
-
Act. xiv, 15. ↩
-
Joann. v, 27. ↩
-
II Cor. xii, 4. ↩
Chapter 18 of 29