Skip to the text

Articulus 18

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : POST HÆC EGRESSUS AB ATHENIS.

POST hæc egressus Paulus ab Athenis, venit Corinthum. Et inveniens ibi quemdam Judæum, nomine Aquilam, Ponticum genere, id est de Ponto Asiæ provincia oriundum.1 Unde et supra scriptum est: Pontum et Asiam. Est autem Pontus lata regio complectens Colchum, Cappadociam, Armeniam, et alias provincias.2 Qui nuper venerat de Italia, et uxorem ejus Priscillam. Horum frequenter Apostolus in suis epistolis meminit. Eo quod præcepisset Claudius imperator discedere omnes Judæos a Roma. Hoc Josephus narrat nono anno imperii Claudii contigisse. Cujus ratio in Scholastica historia fertur, quoniam uxor Claudii tantam cum Judæis familiaritatem contraxit, quod ad illorum ritum tracta fuit, et judaizare jam cœpit. Accessit ad eos. Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur, propriis manibus victum sibi procurans, ne quemquam gravaret. Unde et infra profitetur: Ad ea quæ mihi necessaria erant, ministraverunt manus istæ.3 Erant enim scenofactoriæ artis, quia videlicet tentoria seu papiliones fecerunt, vel vela picta quibus aulæ teguntur divitum et nobilium: ut dicatur ars scenofactoria, a σκῆνος Græco, quod interpretatur habitatio vel tabernaculum. Et disputabat in synagoga Paulus per omne sabbatum, id est quolibet sabbato, interponens nomen Domini Jesu, ut paulatim disponerentur ad fidem, suadebatque Judæis, et Græcis ex gentilitate ad Judaismum conversis, vel etiam adhuc in gentilitate manentibus: his rationabiliter suasit Evangelio credere.

Quum venissent autem de Macedonia

Silas et Timotheus, instabat verbo evangelicæ prædicationis Paulus, testificans per miracula et Scripturas Judæis esse Jesum Christum, id est, quod Jesus Nazarenus sit rex Messias. Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, id est, verba blasphema contra Christum Jesum loquentibus, excutiens vestimenta sua: quæ excussio fiebat eisdem de causis quibus et excussio pulverum pedum, de qua dictum est supra; dixit ad eos, zelo justitiæ, non commotione impatientiæ: Sanguis vester super caput vestrum, id est, iniquitas vestra redundabit in vos, et inexcusabiles eritis, apprehendetque vos debita ac districta damnatio. Hic modus loquendi in Ezechiele potissimum frequentatur. Mundus ego; ex hoc ad gentes vadam, id est, ex tempore isto ibo ad evangelizandum gentibus, innocens de vestro periculo: quia quantum in me fuit, sategi vos ad salutem reducere. Sed quum sitis indurati, ego ultra causam non habeo. Unde apud Ezechielem Dominus ait: Si dicente me ad impium; Morte morieris, non annuntiaveris ei, ut avertatur a via sua impia, et vivat; ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus; ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.

Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum: fuit enim de gentilitate ad Judaismum conversus, et in lege Moysis digne conversans, cujus domus erat conjuncta synagogæ, videlicet ædificio illi materiali quo congregabantur Judæi in Corintho manentes. Crispus autem archisynagogus, credidit Domino cum omni domo sua. Iste fuit inter Judæos Corinthios principalis, atque ad Christum cum domesticis suis conversus. Et multi Corinthiorum audientes prædicationem Pauli, credebant et baptizabantur.

Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo. Hoc Deus in somno per mi-

6

Act.xiii, 51.

Ezech. xviii, 13; xxxiii, 4, etc.

Ibid. xxxiii, 8, 9.

7

8

9

B

C

D nisterium angeli in Dei persona loquentis ac apparentis, imaginaria visione locutus est Paulo. Noli timere inordinato pavore eos qui corpus occidunt; sed loquere prædicando, et ne taceas a verbis prædicationis, propter quod ego sum tecum, id est, eo quod me habeas jugiter adsistentem ac subvenientem. Simili modo confortavit Dominus Jeremiam. Et nemo apponetur tibi ut noceat te, id est, me protegente te, nullus accedentium tibi inferet nocumentum, læsionem seu mortem; quoniam populus est mihi multus in civitate hac, id est, multi sunt æternaliter prædestinati, per te convertendi, et gratia mea salvandi: qui sunt populus meus, non creatione dumtaxat, sed etiam prædestinatione. Sedit autem ibi, id est, in Corintho fuit et mansit, juxta communem modum loquendi quo dicimus, Ille sedit Romæ tot annis. Et in Deuteronomio Moyses filiis Israel loquens: Sedistis, inquit, in Cadesbarne multo tempore. Itaque, Sedit ibi-annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. Gallione autem proconsule, id est procuratore et secundo a consule, Achaiæ regionis, in qua continetur Corinthus, insurrexerunt uno animo, id est in peccatis concordes, Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal Gallionis, dicentes: Quia contra legem Moysis hic Paulus persuadet hominibus colere Deum, id est novam servare legem, veteri derelicta. Incipiente autem Paulo aperire os ad satisfaciendum, et exsufflandum, non veram, sed apparentem lucem mendacii, dixit Gallio vir gentilis ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum, o viri Judæi, in Paulo, recte vos sustinerem, id est, juste vestram accusationem admitterem, et vestram molestiam ferrem. Si vero sunt quæstiones de verbo et nominibus legis vestræ, id est sermonibus et personis de quibus in vestra lege fit sermo, vos ipsi videritis, id est, inter vos discernite quid de hoc vobis incumbat agendum. Judex horum ego nolo esse, quia incerta sunt mihi, nec ad meum

Matth. x, 28.

10

Jer. 1, 7, 8.

11

Deut. 1, 46.

12

13

14

15

16

17

18

19

20 pertinent forum. Et minavit, id est, comminando recedere fecit, eos a tribunali. Apprehendentes autem omnes, puta gentiles qui aderant infideles, Sosthenem principem synagogæ Corinthi, percutiebant eum ante tribunal, tanquam capitaneum irrationabilis illius concursus: quod tanto audentius fecerant, quanto viderant proconsulem minus fovere partem Judæorum. Ideo subditur: et nihil eorum Gallioni curæ erat. — Paulo ante jam dictum est, quod Crispus fuit archisynagogus: quomodo ergo nunc Sosthenes princeps synagogæ illius vocatur? Ad quod puto dicendum, quod Judæi increduli, agnita Crispi conversione, a principatu deposuerunt eumdem.

Paulus autem quum sustinuisset adhuc dies multos in Corintho, vel circiter, fratribus, id est Christianis qui erant ibidem, valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui Paulus sibi totonderat caput, id est, pilos capitis sui abrasit, in Cenchris, portu Corinthio. De quo loco fuit Phœbe, de qua ad Romanos scribit Apostolus: Commendo vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio Ecclesiæ quæ est Cenchris.4 Habebat enim votum: quia fuit nazaræus ex voto. Nazaræi quippe usque ad tempus determinatum ex voto comam nutriebant, completoque tempore voti, pilos radebant, atque in sacrificii igne ponebant.5 Hæc Paulus fecit, ne Judæi conversi et adhuc pusilli, scandalizarentur. Fuit quoque id licitum pro tunc, scilicet legalia observare, Judæis conversis, usque ad Evangelii publicationem sufficientem: sic tamen ut in illorum observantiis non poneretur spes salutis seu fides, quod scilicet sine eis fides et gratia Christi non sufficeret ad salutem.

Devenitque Ephesum, et illos, puta Aquilam et Priscillam, ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. Rogantibus autem eis ut ampliori tempore apud eos maneret, pro pleniore informatione eorum, non consensit, omnium ardens amore, atque intendens bonum commune ubique. Sed valefaciens eis, et dicens: Oportet me, id est, expedit mihi, diem solennem advenientem, qui hic non specificatur, facere, id est celebriter agere, secundum spiritualem intelligentiam, Jerosolymis; et iterum revertar ad vos, per quod eos consolabatur, Deo volente. Quo instruit nos, ut dum aliqua in futurum nos acturos proferimus, sobrie et modeste loquamur: quippe qui ignoramus an crastino die vivemus. Idcirco addamus, Deo volente, aut aliquid simile.

B Sic enim et Jacobus docet in sua Canonica.6 Profectus est ab Epheso.

Et descendens Cæsaream. Multæ in diversis provinciis constructæ vel instauratæ civitates in honorem Cæsarum diversorum noscuntur, et dictæ Cæsareæ. Unde hoc loco non facile arbitror definiendum, quænam hæc fuerit Cæsarea, ad quam Paulus ab Epheso devenit, quum in textu distincte non sit posita, et plures in Asia sint hujus nominis civitates. Ego tamen puto eam esse quæ vocatur Diocæsarea, propter ea quæ in textu statim sequuntur. Ascendit et salutavit Ecclesiam, quæ ibi tunc fuit, et descendit Antiochiam Pisidiæ, ad quam per Diocæsaream ab Epheso rectum est iter. Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est, perambulans ex ordine Galatiam regionem, quæ conjuncta est Pisidiæ, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.

Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, quia in Alexandria natus, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis veteris Testamenti. Hic erat edoctus viam Domini, id est evangelicam Christi doctrinam; et fervens spiritu, id est, Christi flagrans amore, et zelo salutis proximorum, loquebatur et docebat diligenter ea quæ sunt de Jesu, quod scilicet ipse esset Christus Filius Dei, sciens tantum baptisma Joannis: quo et baptizatus fuit; non autem Baptismo Christi pro tunc, sed postea: nondum quippe fuit plene instructus de sacramentis Ecclesiæ, fideique mysteriis. Hic ergo

21

22

23

24

25

26 cœpit fiducialiter agere in synagoga, fortiter prædicando Judæis quod Jesus esset Messias. Quem quum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini, id est, de doctrina et sacramentis Christi distinctius docuerunt. Quum autem vellet ire Achaiam, puta Corinthum urbem Achaiæ, exhortati fratres ab eo, vel eum ut in bono cœpto persisteret, scripserunt discipulis

Corinthi, ut susciperent eum tanquam fidelem, cum caritate et gaudio. Qui quum venisset Corinthum, contulit multum, id est, valde profuit, his qui crediderant, fidem eorum roborando. Vehementer enim Judæos incredulos revincebat, id est, iterum et frequenter convicit, publice, ostendens per Scripturas Prophetarum ac legis, esse Christum Jesum. Ad hoc quoque eloquentia sua non parum deservivit eidem.

Footnotes

  1. 1 2 Act. u, 9. ↩

  2. Act. ii, 9. ↩

  3. Act. xx, 34. ↩

  4. Rom. XVI, 1. ↩

  5. Num. VI, 5, 18. ↩

  6. Jacob. IV, 13-15. ↩

Chapter 19 of 29