Articulus 19
EXPLANATIO CAPITULI NONIDECIMI : FACTUM EST AUTEM, QUUM APOLLO ESSET CORINTHI.
FACTUM est autem, quum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus regionibus, in quibus discipulos confortavit, plurimosque convertit, veniret Ephesum, a qua præcedenti capitulo scribitur recessisse, et inveniret quosdam discipulos, id est quosdam in brevi christianos factos, sed incomplete;1 dispositi vero fuerant ad credendum perfecte. Dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis in signo visibili per manuum impositionem, credentes plenarie ? At illi dixerunt : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. Asserunt quidam, quod isti jam audierunt et crediderunt Deum esse unum et trinum, et per consequens Spiritum Sanctum. Idcirco verba hæc ita exponunt : Sed neque si Spiritus Sanctus est, scilicet hoc modo datus seu dandus, audivimus. Sed hoc textui non satis consonare videtur : et mirum, si audierunt quod Deus sit unus et trinus, quod non audierunt Spiritum Sanctum datum Apostolis in signo sensibili in die Pentecostes.2 Verius ergo putatur, quod non habuerunt adhuc distinctam de superbenedicta Trinitate fidem, nec in articulis fidei fuerunt competenter instructi, sed Jesum esse Messiam credebant.
Ille vero ait : In quo ergo, id est cujus baptismo, baptizati estis ? At illi dixerunt : In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus :3 Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum :4 quia ad agendam pœnitentiam ille ordinabatur baptismus, non autem delevit peccata; imo protestatio fuit agendi pœnitentiam, ac præparandi se ad Christi Baptismum; dicens : In eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est in Jesum:5 id est, Joannes sub hac forma verborum baptizavit, Ego te baptizo in nomine Venturi, videlicet Christi : qui jam tunc venit in carnem, sed nondum venit prædicando, et miracula faciendo in publicum. Sic ergo baptizavit Joannes, ut baptizatos induceret ad credendum in Jesum. Nam dixit : Ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit Spiritu Sancto.678 Ideo ejus baptismus non fuit plenarie sacramentum, sed eo suscepto, nihilo minus suscipiendus fuit Christi Baptismus.
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Cur et quomodo sub hac forma dabatur Baptismus in primitiva Ecclesia, dictum est ante.9 Et quum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, id est, per sensibile signum, se gratiam illis infudisse monstravit, et dona sua sensibiliter super eos effudit.10 Hinc subditur: et loquebantur linguis, id est diversis idiomatibus, et prophetabant: sicque duo hæc dona gratiæ gratis datæ, videlicet genus linguarum, et spiritus prophetiæ, per suos actus sensibiliter innotuerunt. Et hæc revera fuit magna et admirabilis gratia. Erant autem omnes viri tanta gratia locupletati, fere duodecim. Temperate loquitur Lucas.
Ingressus autem synagogam Ephesi, cum fiducia loquebatur per tres menses, opportunis scilicet horis. Videns enim viris illis tantum gratiæ munus collatum, exhilaratus est spiritu, et ingenti impletus fiducia quod et in aliis fructificaret. Disputans et suadens de regno Dei, id est de statu et gratia Ecclesiæ militantis, vel de felicitate et gloria Ecclesiæ triumphantis, et quomodo per fidem et Christi mysteria ad illud regnum pertingitur.
Quum autem quidam audientium, præsertim Judæorum, indurarentur in sua malitia, et non crederent:11 sicut enim electi et boni ex auditu verbi Dei ad pœnitentiam emolliuntur, sic perversi et reprobi obstinantur; maledicentes viam Domini, id est Evangelium Christi, coram multitudine audientium prædicationem Pauli, ut sic eam a Paulo averterent; discedens ab eis tanquam incorrigibilibus, segregavit discipulos, separando credentes ab incredulis, sicut separantur agni ab hœdis, ne inficerentur boni ex verbis pessimorum blasphemis, quorum sermo ut cancer serpit, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.1213 Probabiliter dicitur, quod per tyrannum hoc loco intelligitur vir potens et nobilis, et forte satis rigorosus et ferus: a quo Paulus domum conduxit, faciens scholam de ea, in qua discipulos quotidie instruebat de fide atque Scripturis ac moribus, ut increduli formidarent eum in domo hac impedire, timore ejus cui domus attinebat. Aliqui tamen putant, quod Tyrannus sit hic proprium nomen. Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. De Asia minori est sermo. Et distributio ista qua dicitur, Omnes qui habitabant in Asia, accipienda est pro generibus singulorum, ad innuendum quod ex omni genere indigenarum terræ illius, valde multi confluxerunt ad Paulum, et convertebantur non pauci.
Virtutesque non modicas, id est opera miraculosa, potentia, non qualiacumque, non parva, neque communia, qualia per minores Sanctos fieri solent, faciebat Deus per manum Pauli, ad confirmationem suæ doctrinæ, et conversionem populi audientis; ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, vel semicinctia, id est vestes medietatem corporis tegentes (a semis, quod est medium, et cingo), et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur ab obsessis per talium pannorum contactum: quod fuit grande miraculum, et quodammodo majus quam quod de Christo legitur, quod omnes qui tangebant fimbriam vestimenti ejus, sanabantur.14 Quo enim hujusmodi accidentalia corpori, remotius amoventur a corpore eo præclarius est si per ea fiunt miracula, quia per hoc virtus et sanctitas animæ latius se extendit, et in distantiora operatur atque redundat. Unde et Paulus in epistolis suis frequenter tangit, quemadmodum prædicatio sua non fuit in per suasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione signorum, virtutum et prodigiorum, et in plenitudine multa.1516 Et hoc scribit ad eos quibus mentiri non potuit, quippe in quorum conspectu facta erant hujusmodi, ut et nos certissimi simus de veritate.
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis, id est dæmonum adjuratoribus, invocare super eos qui habebant spiritus malos, puta obsessos, nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum quem Paulus prædicat. Refert Josephus Salomonem excogitasse et docuisse populum suum modos exorcismi, id est adjurationis, quibus immundi spiritus expulsi ab homine, ulterius reverti non sunt ausi. Et ut asserit Beda, fit hoc interdum etiam per reprobos, ad condemnationem eorum qui faciunt, vel ob utilitatem eorum qui vident et audiunt, ut licet homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cujus invocationem fiunt tanta miracula. Verum, sicut Scholastica narrat historia, quamvis per exorcismos Salomonis ejicerent dæmones, non tamen absque multo labore, sed quibusdam herbis et gemmis adhibitis, ut tradit Josephus. Ut ergo facilius expellerent dæmones, adjurabant eos hoc modo, Adjuro vos per Jesum quem Paulus prædicat; sicque exibant dæmones ab obsessis.
Erant autem cujusdam Scevæ, id est viri sic dicti, Judæi, principis sacerdotum inter suos in Epheso, septem filii, qui hoc faciebant. Respondens autem spiritus nequam, dixit eis: Jesum novi, cognitione informi, quia non diligo eum, et Paulum scio, id est, nomina, personas, virtutes eorum agnosco. Vos autem qui estis? quasi dicat: Non tales vos nosco, ut deceat vos adjurare nos per Jesum, quemadmodum Paulus, quum sitis increduli. Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, id est crudelissimum et difficulter ejicibile, et dominatus amborum, id est duorum filiorum præfati principis sacerdotum, invaluit contra eos, ceteris forte interim fugientibus, seu non præsentibus, quia non semper omnes simul hoc faciebant, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Hoc autem notum factum est omnibus Judæis atque gentilibus qui habitabant Ephesi; et cecidit timor super omnes illos, agnita Christi potentia. Unde amplius talia attentare nullus eorum præsumpsit. Et magnificabatur nomen Domini Jesu, id est, ipse Jesus ab omnibus illis magnificus cognoscebatur et prædicabatur, tanquam dæmonum omnipotens refrenator. Multique credentium veniebant ad Paulum, confitentes et annuntiantes actus suos culpabiles, quia compuncti sunt corde, et ore confessi. Multi autem ex eis qui fuerant curiosa, videlicet magicas artes, sectati, contulerunt libros artium harum, et combusserunt coram omnibus, in signum quod talia nunc cordialiter abhorrent, nec amplius exercere intenderent. Et computatis pretiis eorum, scilicet quantum valuisse putabantur, seu quanti constitissent, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium: quod scilicet tanti pretii erant. Ex quo patet, quod multi valde libri fuerunt ibi combusti, et ex ingenti devotione; quod etiam multi magi fuerunt ibidem conversi. Ita fortiter crescebat verbum Dei, id est, fructificabat evangelica prædicatio Pauli, in conversione audientium, et multiplicabatur numero meritoque credentium.
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, id est instinctu Spiritus Sancti, non propria excogitatione, transita Macedonia et Achaia, id est discipulis in illis provinciis demorantibus, visitatis et confortatis, ire Jerosolymam, ob loci reverentiam, sanctorumque locorum et primitivæ Ecclesiæ, præsertim S. Jacobi, visitationem, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre, ad prædicandum ibidem, et quia a Deo præordinatum est hoc ad sui ipsius honorem, mei meriti incrementum, et aliorum conversionem. Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum: quos idcirco præmisit, ut eleemosynam in Jerusalem sanctis fidelibus deferendam per Paulum, colligerent, eamque Paulus adveniens inveniret paratam; ipse remansit ad tempus in Asia. Adhuc enim mansit in Epheso, ut verba pandunt sequentia.
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini, id est de fide religioneque Christi in Epheso. Demetrius enim quidam nomine, argentarius, id est in argenti materia artificialiter operans, faciens ædes argenteas Dianæ, id est ima-
19
20
21
22
23
24
14
15
16
17
18
B
C
D ginibus Dianæ, quæ in ædiculis illis speciosis ponebantur, præstabat artificibus non modicum quæstum, id est magnum lucrum. Quos convocans, et eos qui ejusmodi erant opifices, id est similes artifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio, quia ædes imaginesque formando, multa lucramur; et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed et totius pene Asiæ minoris, Paulus hic suadens, id est, varias persuasiones pro sua prædicatione adducens, avertit multam turbam ab idolorum cultura, dicens, Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. Homo enim quum sit fragilis et mortalis, Deum formare non valet, quemadmodum in Isaia, Jeremia, et libro Sapientiæ demonstratur. Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, id est, non tantum periculose nobis opponetur quod non sunt dii, qui manibus fiunt humanis, et quod eis inaniter facimus ædes, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, id est, despicietur, omnibus ad Christum conversis. Dicitur autem magna Diana, quia inter deas gentilium fuerat præfamosa. Sed et destrui incipiet majestas ejus, id est vilipendetur, quæ hucusque reputata est magna, quam tota Asia colit et orbis. Fuit enim cultus Dianæ undique dilatatus.
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt, dicentes: Magna Diana Ephesiorum. Et impleta est civitas confusione, id est, cives Ephesii inordinatione et turbatione impleti sunt, et impetum fecerunt uno animo in theatrum. Theatrum, secundum Bedam, est locus semicirculi habens figuram, in quo stantes populi ludos scenicos intus adspiciebant. Vel, ut alii dicunt, theatrum fuit locus in quo rei puniebantur, quoniam illuc etiam convenerant ad speculanda reorum supplicia. Nam theatrum Græce, Latine spectaculum significat. Forte utrumque istorum fiebat in loco hujusmodi. Rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, id est de Macedonia originis, comitibus, id est sociis, Pauli. Hos enim violenter traxerunt ad theatrum, Paulum non invenientes.
Paulo autem volente intrare in populum, ut falsitati resisteret, et quia pro veritate et æquitate mori paratissimus fuit, non permiserunt discipuli, propter commune bonum Ecclesiæ volentes eum conservare in vita, quemadmodum ipse scribit ad Philippenses: Manere in carne necessarium propter vos. Quidam autem et de Asiæ principibus tunc in Epheso consistentes, qui erant amici ejus, miserunt ad eum, rogantes ne se daret in theatrum, quia ex hoc aucta fuisset turbatio. Isti fuerunt ad fidem conversi.
Alii autem aliud clamabant: id est, unusquisque furentium secundum passionis suæ impetum vociferabatur. Erat enim ecclesia, id est collectio hominum illorum, confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent, id est, cur congregatus fuisset hic cœtus. De turba autem detraxerunt aliqui Alexandrum, ut a tumultu abstractus, redderet rationem, audientiamque haberet, propellentibus eum Judæis: non enim faciliter egredi potuit in tanta caterva. Alexander autem manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. Quem ut cognoverunt Judæum esse, et per consequens idola reprobantem, vox facta est una omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. Videntes enim adversarios sui ritus, magis accensi sunt suæ religionis ac deæ amore ac laude.
Et quum sedasset scriba turbas: fuit enim magister et doctor inter gentiles; dixit: Viri Ephesii, quis [enim est hominum qui] nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis? Nam Jupiter fuit pater Dianæ. Quum ergo his contradici non possit, licite secundum nostram sectam, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. Adduxistis enim homines istos Pauli discipulos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. Quomodo verum
30
Philipp. 1, 24.
31
32
33
34
35
36
37
25
26
Is. XLIV, 9 et seq.; Jer. II. 11, 27, 28; x, 3 5; Sap. XIII, XIV.
27
28
29
B
C
D est hoc? Nonne idololatriam reprobabant? Et respondendum, quod utique; sed modus forte latuit scribam, vel favorabiliter loquebatur pro illis violenter adductis, ut seditionem sopiret: Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem horum causam, conventus forenses aguntur in foro et publico, et proconsules sunt, loco consulum constituti; accusent invicem. Si quid autem alterius rei quæritis præter causam Demetrii, in legitima ecclesia poterit absolvi, id est, in congregatione ordinate collecta poterit a judicibus ordinariis terminari. Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, id est, periculum nobis imminet quod forsitan a superioribus redarguemur et puniemur ob seditionem præsentem, quum nullus obnoxius sit, de quo possimus reddere rationem concursus istius, id est, nullus hic ita excessit, ut ob id excusari possit præsens concursus. Quum autem dixisset hæc, dimisit ecclesiam, scilicet unumquemque in sua.
40
38
39
Footnotes
Chapter 20 of 29