Articulus 20
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : POSTQUAM AUTEM CESSAVIT TUMULTUS, ETC.
POSTQUAM autem cessavit tumultus, capitulo præcedenti descriptus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, ut usque in finem in fide et sanctitate perseverarent, valedixit, et profectus est ab Epheso, ut iret in Macedoniam, causa admonendi ibidem discipulos.1 Quum autem perambulasset partes illas, scilicet Macedoniam et vicinas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam, scilicet quamdam Græciæ partem; et ut in Scholastica historia dicitur, venit Athenas. Ubi quum fecisset, id est, fructuose expendisset, menses tres, aliorum conversioni et confortationi insistens, factæ sunt illi insidiæ a Judæis incredulis, navigaturo in Syriam versus Jerusalem; habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam, ad evadendum insidias, et ne spoliaretur eleemosynis seu collectis quas detulit secum versus Jerusalem. An vero insidias illas agnoverit ab homine, aut ex revelatione superna, ambigitur.
1
2
3
4
5
Consequenter exprimuntur in textu, qui ambulaverunt cum Paulo. Comitatus est autem eum Sosipater Beræensis, id est de urbe Berœa, etc. Hi quum præcessissent ex Pauli commissione, sustinuerunt, id est exspectaverunt, nos, scilicet Paulum et exsistentes cum eo, quorum et unus ego fui, Troade, id est in urbe sic dicta, de qua dictum est supra. Nos vero navigantes post dies Azymorum, id est post solennitatem paschalem, in qua Judæi azymis panibus vescebantur, a Philippis, civitate Macedoniæ, venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem, ad consolationem et informationem credentium qui ibi degebant.2
6
Una autem sabbati, id est prima die post sabbatum, seu prima die hebdomadæ, puta die dominica, secundum Bedam, quum convenissemus ad frangendum panem, id est ad sacra mysteria celebranda, secundum eumdem. Unde supra dictum est, quod perseverabant in communicatione fractionis panis.3 Vel, Ad frangendum panem pro corporis refectione : et ita in Scholastica historia explanatur, quum dicitur, Una sabbati quum cœnaremus. Paulus disputabat cum eis, de evangelica veritate conferendo ac prædicando in Troade, profecturus in crastinum : ideo ante
7 suum recessum voluit eos diligenter instruere; protraxitque sermonem usque in mediam noctem. In quo fervor ejus ostenditur zelusque animarum. Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
Sedens autem quidam adolescens, nomine Eutychus, super fenestram, quum mergeretur gravi somno, id est, ab exterioribus reduceretur ad intima, sicut qui mergitur, et rationis jam usu privaretur obdormiendo, disputante diu Paulo, ductus somno, cui non restitit, victus sopore, cecidit de tertio cœnaculo deorsum: et sublatus, oblatus, id est præsentatus, est omnibus mortuus. Ad quem quum descendisset Paulus, incubuit super eum: sequens in hoc Eliam et Eliseum:45 quorum primus ter, secundus septies super defunctum incubuit. Paulus vero semel dumtaxat, moxque impetravit quod petiit: in quo ejus excellentia declaratur. Et complexus defunctum ex amore et compassione, dixit: Nolite turbari. Jam enim certus fuit Apostolus se exaudiendum pro pueri suscitatione: ideo addit, anima enim ipsius est in eo, id est, tam prope est ut suscitetur, ut perinde sit quasi nunc viveret: sicut de homine agonizante mox morituro dicimus, Mortuus homo est. Ascendens autem ad cœnaculum tertium, in quo ante disputavit, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus eos usque ad lucem, sic profectus est. Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
Opportune, Deo disponente, inter verba prædicationis, occurrit occasio curationis tam miraculosæ, ut ostensione prodigii, confirmaretur prædicatio Pauli, arctiusque infigeretur mentibus discipulorum memoria boni magistri ab eis mox discessuri. Innotescit quoque ex his sollicitudo et fervor Apostoli pro proximorum salute. Nam profecturus in crastinum, totam noctem duxit insomnem, prædicationi intendens usque ad mediam noctem: et tunc juvene suscitato, et modico cibo sumpto, sermonem resumpsit, ac continuavit usque auroram, sicque recessit.
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum. Sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. Itaque comites et discipulos suos præmisit in Asson, ut ibi præstolarentur ejus adventum: qui forte volebat in terris intermediis, aliquibus loqui verbum Dei. Porro Asson est civitas Asiæ maritima. Quum autem invenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen: quæ urbs est in Lesbo, Ægæi maris insula. Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium: quæ item est insula Ægæi maris, habens ad orientem Lydiam, Asiæ provinciam; et alia die applicuimus Samum. Samos est insula in Ægæo mari, in qua traduntur vasa fictilia primo inventa, et vasa Samia appellata sunt. Unde et in Isaia habetur:6 Testa de Samo, etc. Est autem insula ipsa Epheso opposita, et vicina Andro. Et sequenti die venimus Miletum, civitatem Asiæ maritimam. Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, id est non accedere eam, quamvis prope eam navigaret, ne qua illi mora fieret in Asia minori, cujus Ephesus una metropolis erat, nempe Ioniæ Asiæ provinciæ. Ideo si accessisset ad eam, non tam cito dimisissent eum discipuli Ephesii. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret, id est celebraret, Jerosolymis: potissimum quia in eo datus fuit Spiritus Sanctus. Illa quoque celebritas solennis fuit, propter legis dationem, cujus præcepta Decalogi manent in Evangelio Salvatoris.
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiæ Ephesinæ. Qui quum venissent ad eum, et simul essent in Mileto, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, gratia prædicandi, qualis per omne tempus vobiscum fuerim, serviens Domino cum omni humilitate:7 juxta illud, Quanto major es, humilia te in omnibus; et
13
14 alias convenissemus in
15
16
17
18
19 mansuetudine : quæ tam decet prælatos, quam indecens eis est ira; et lacrimis multis, quibus vestra peccata deplanxi, gratiam vobis postulavi, ad patriam adspiravi; et tentationibus, id est persecutionibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judœorum; quomodo nihil subtraxerim vobis utilium : id est, non omisi vobis communicare ea quæ animarum prosunt expediuntque saluti ; nilque de vestris substantiis seu facultatibus, ad boni utilis speciem pertinentibus, abstuli vobis, quacumque industria mihi talia colligendo; quominus annuntiarem vobis quæ salutem vestram concernunt, et docerem vos publice, et per domos, scilicet in privato, testificans Judœis et gentilibus in Deum pœnitentiam, id est agendam esse pœnitentiam, perducentem ad Deum, seu per divinam clementiam. Hæc aliqui prælatorum subtrahunt subditis ex avaritia, palpando eorum peccata, ne eis offensis temporale damnum incurrant : qui non sunt veri pastores, nec digni appellatione prælati. Et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum, id est fidem catholicam, tendentem in Christum, et secundum ejus doctrinam se habentem.
Et nunc ecce alligatus ego Spiritu, id est, Spiritu Sancto me ad id adstringente ac impellente, vado in Jerusalem: quæ in ea mihi ventura sunt, ignorans; nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi: id est, in congregationibus christianis per varias urbes diffusis, sunt aliqui spiritu prophetico ornati, per quos Spiritus Sanctus mihi insinuat; dicens, quoniam vincula et tribulationes me manent, id est exspectant, Jerosolymis: sicque certus sum revelatione illorum, quod ibidem ligabor, captusque tenebor ac tribulabor. Quibus verbis ostendit Apostolus8, non sibi ipsi immediate a Spiritu Sancto, sed aliis fuisse revelata, quæ in Jerusalem passurus fuit adversa: quemadmodum etiam Deus per Nathan et Gad prophetas multa revelavit sancto David de proprio suo statu, cui immediate multa alia revelavit de mysteriis Christi et statu Ecclesiæ.
Sed nihil horum vereor, id est, adversa pro Christo pati non timeo, nec eos qui corpus occidunt formido, qui jam ad tantum patientiæ gradum culmenque deveni, ut in omni tribulatione læter ex animo, et inconcussus mente permaneam; nec facio animam meam, id est vitam corporalem ac sensitivam, pretiosiorem quam me totum, seu quoad id quod sum secundum interiorem superioremque hominem, puta supremam animæ partem, videlicet intellectivam. Intellectus enim dicitur homo, dicente Philosopho quod homo maxime est suus intellectus, juxta modum loquendi quo totum a parte principaliori denominatur. Itaque vitam corporalem pro nihil ducit, qui in futuro quærit vitam æternam. Ideo subditur: dummodo consummem cursum meum, id est, peregrinationem et conversationem meam ad finem felicem perducam, et ministerium verbi, id est officium prædicandi, quod accepi a Domino Jesu, testificari, id est cum protestatione et maxima affirmatione pronuntiare, Evangelium gratiæ Dei: quia in Evangelio Christi, gratia Dei potissime commendatur, docetur, refulget, et ipsum ex divina pietate ac gratia hominibus est collatum. Sed et lex evangelica gratiam confert, secundum quod sacramenta sua includit. Et nunc ecce ego scio inspiratione divina, quia amplius non videbitis faciem meam in præsenti vita, omnes vos, Ephe.sii, per quos transivi prædicans verbum Dei. Sciebat namque Apostolus se ad illas partes amplius non venturum. Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium vestrum: id est, si quid periculi animæ incideritis, ego immunis sum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei: id est, ea quæ divina sapientia circa humani generis redemptionem instituit et effecit, præcepta quoque et documenta ipsius, vobis notificavi, mysteria demum fidei christianæ, qualiter æterno summæ Trinitatis consilio seu decreto peractum est, ut per unius divinæ increatæ Personæ, puta per Verbi incarnationem et passionem, salvatum est genus humanum. Sed quum alibi scriptum sit, Quis consiliarius ejus fuit? Sapiens quoque dixerit, Quis hominum poterit scire consilium Dei? quomodo potuit Paulus omne consilium Dei annuntiare hominibus? Et respondendum, quod non simpliciter de omni consilio Dei intendit, sed de omni consilio Dei quantum ad humanam spectat salutem: quemadmodum etiam ait Salvator, Omnia quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis. Præterea quum in ratione consilii includatur inquisitio, quæ nescientiam quamdam supponit, certum quod consilium proprie sumptum, non competit Deo: sic enim est ignorantis naturæ, secundum Damascenum. Sed ideo Deo adscribitur, quia nil agit improvide.
Is. XL, 13;
Rom. XI, 34.
Sap. IX, 13.
Joann. XV,
Mich. VI, 8.
Prov. IV,
Eccl. XIV, vers. 25.
Attendite vobis et universo gregi. Primo inquit, Attendite vobis, id est, circumspecte in omnibus vos habete, coram Deo sollicite ambulate, omni diligentia cor vestrum in puritate servate; deinde similiter vestris subditis præestote ac providete. Caritas enim incipit a se ipsa. Et qui sibi nequam est, cui bonus est? Qui autem se ipsum in omnibus rationabiliter dirigit, alios quoque gubernare poterit esse idoneus. In quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos. Si soli Christiani de urbe Epheso ibi fuerunt, non erant ibi multi episcopi, nisi episcopi pro sacerdotibus accipiantur. Unde aliqui dicunt, convocasse Apostolum omnes majores natu de diœcesi Ephesina, et aliis fortassis. Nam id superioribus verbis innuitur, ubi ait: Omnes vos per quos transivi, prædicans verbum Dei. Neque enim pertransivit solam Ephesinam diœcesim. Regere, id est ad regendum, Ecclesiam Dei, id est congregationem fidelium Christi. Nam hic nomine Dei, persona Filii designatur, quia subjungitur: quam acquisivit, id est, de manu inimici eripuit et sibi incorporavit, sanguine suo, videlicet suæ dignissimæ passionis virtute ac merito. Quo utique testimonio divinitas Christi evidenter probatur.
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam corporalem a vobis, lupi rapaces in vos, id est hæresiarchæ et falsi apostoli, dona gratiæ a fidelium mentibus rapientes, non parcentes gregi, sed spiritualiter eum letaliterque lædentes diver-sis erroribus et peccatis. Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, id est, aliqui vestrum seu eorum qui prodibunt ex vobis, a fidei sinceritate recedent, et contraria fidei atque justitiæ affirmabunt, ut abducant ab ecclesiastica unitate post se, id est ad inhærendum eorum erroribus, discipulos. Hæretici enim libidine dominandi, docendi et apparendi, suos confinxerunt errores. De talibus in prima sua Canonica ait Joannes: In nobis erant, sed non erant ex nobis. Propter quod vigilate, id est, diligentes estote in custodiendo vos ipsos ac subditos: juxta illud Habacuc, Super custodiam meam stabo; memoria retinentes, quoniam per triennium quo prædicavi in Asia, præsertim in Epheso, nocte ac die non cessavi, tempore congruo, cum lacrimis monens unumquemque vestrum, nunc in generali, nunc in speciali, et unumquemque secundum suam capacitatem, vocationem et statum informans.
Et nunc commendo vos Deo. Etenim nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam. Divinæ igitur protectioni ac pietati omnem quem diligimus, jugiter commendemus. Et verbo gratiæ ejus, id est promissionibus divini eloquii, quibus misericordiam suam confugientibus ad ipsum promisit, ut illæ effectum sortiantur in vobis. Vel, Verbo, id est effectui, gratiæ ejus. Sæpe equidem in Scripturis verbum pro facto accipitur. Qui potens est ædificare, id est corda virtutibus confirmare, et unum per alium ad meliora provehere, et dare hereditatem, id est dona gloriæ in futuro, in sanctifi-
1 Joann. II,
Habac. II, 1.
Ps. CXXVI, 1. catis omnibus, id est, qui in Baptismo et in actibus virtuosis sanctificati sunt.
Argentum et aurum aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis. Hoc contra pastores et prædicatores avaros, qui temporalia spiritualibus præferunt, qui lana ovium operiuntur, et lacte earum reficiuntur, ipsas vero perire permittunt.9 Quoniam ad ea quæ opus mihi erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ, id est, propriis manibus necessaria corpori, tam mihi quam exsistentibus mecum, procuravi, labori manuum insistendo, ne quemquam gravarem.10 Unde Corinthiis scribit: In omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.11 Omnia ad perfectionem pertinentia, ostendi vobis verbo et exemplo, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, id est corporaliter languidos de labore propriarum manuum sustentare; vel, Infirmos, utpote imperfectos et pusillos, ad virtutes inducere. Istud est perfectionis, non necessitatis, nisi in casu. Ac meminisse, mente et operis exhibitione, verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere. Hoc verum est, secundum se, ceteris paribus, et juxta intentionem Apostoli. Etenim ceteris paribus, amplioris est meriti eleemosynam dare, quam sumere, si sumens ejusdem sit facultatis ad dandum, ut ille a quo accipit. Propter quod Beda ait: Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites et eleemosynarios præfert;12 sed illos quammaxime glorificat, qui cunctis quæ possident semel renuntiatis, nihilo minus laborant operando manibus quod bonum est, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti.13 Hic tanquam hæretici reprobantur, dicentes quod majoris perfectionis est, divitias proprias in sæculo erogare, quam in religione mendicare. Propter quod in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur: Bonum est, cum dispensatione bona pauperibus erogare; sed melius est, intentione sequendi Christum, totum simul donare, et absolutum a sollicitudine, cum Christo egere. Præterea constat ex his, multa esse dicta documentaque Christi quæ nullus Evangelistarum descripsit: quia verbum nunc allegatum, in Evangelio non habetur.
Et quum hæc dixisset, positis, id est flexis, genibus, oravit cum omnibus illis, id est, ut Deus universos misericorditer conservaret. Magnus autem fletus factus est omnium. Et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et utique ingens omnino fuit causa plorandi, et triste divortium a tam dulci magistro, tam præclaro doctore, tam liberalissimo ac utilissimo benefactore, tam caritativo et affectuosissimo patre, sine revisendi spe separari. Et deducebant eum ad navem: juxta quam valefecerunt sibi invicem non sine grandi dolore, qui ex præcordiali processit amore.
Footnotes
Chapter 21 of 29