Articulus 21
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI: QUUM AUTEM FACTUM ESSET UT NAVIGAREMUS.
QUUM autem factum esset ut navigaremus, abstracti ab eis, id est ab Ephesiis illis separati, recto cursu navis venimus Coum, insulam oppositam Asiæ, et sequenti die Rhodum, insulam claram in Carpathio mari, oppositam Lyciæ, et inde Pataram, quæ est civitas Lyciæ provinciæ in Asia, deinde Myream.1 Istud vero non est de textu, ut dicitur. Unde nec Beda nomen hujus loci exponit in libello, quem de expositione nominum locorum quæ in hoc libro exprimuntur, compilavit. [Et quum invenissemus navem transfretantem in Phænicen, ascendentes navigavimus.]
Quum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum. Ibi enim navis expositura erat onus : ideo applicare oportuit. Inventis autem discipulis, id est Christianis illic manentibus, quos diligenter tanquam fratres nostros quæsivimus, mansimus ibi diebus septem, ad eorum consolationem, et nostram refocillationem. Qui Paulo dicebant per Spiritum, ne ascenderet Jerosolymam. Capitulo præcedenti dixit se Paulus a Spiritu Sancto agi ad eundum Jerusalem : quomodo ergo isti Prophetæ, per spiritum prophetiæ suaserunt oppositum? Numquid Spiritus Sanctus verbis propriis contradicit? Ad quod respondendum, quod unum et idem, secundum diversas considerationes, suadetur, et dissuadetur. Aliqui quoque respondent, quod isti per Spiritum Sanctum noverunt et prædixerunt, Paulum, si ascenderet Jerusalem, ibi plura passurum. Quod vero suaserunt ne illuc ascenderet, ex suo spiritu, pia quadam compassione, protulerunt.
Et expletis diebus septem, profecti ibamus a Tyro, deducentibus nos omnibus Tyriis Christianis, cum uxoribus et liberis, id est filiis suis, usque foras civitatem. In quo patet quantus fuerit sanctæ dilectionis ardor in primitiva Ecclesia. Et positis genibus in littore, oravimus pro invicem, pro omnium nostrum communi salute, et ut Deus omnia in melius ordinaret, nosque spiritualiter adunatos conservaret, et ad patriam tandem perduceret. Et quum valefecissemus invicem, ascendimus navem; illi autem redierunt in sua. Nos vero, navigatione expleta, a Tyro descendimus Ptolemaidem. Ptolemais civitas est Terræ sanctæ maritima, in tribu Aser, alio nomine Acon dicta. Est autem et altera Ptolemais in Pentapoli provincia Africæ.2 Et salutatis fratribus Christianis ibidem, mansimus die una apud illos.
Alia die profecti, venimus Cæsaream Palæstinæ : de qua dictum est supra. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem diaconis, ad insinuandum quod non fuit Philippus apostolus. Dicitur autem evangelista, non quia Evangelii descriptor, sed fructuosus valde, continuus ac fervidus prædicator, ut constat ex his quæ supra de ipso contenta sunt. Mansimus apud eum, ad reverentiam tanti patris, viri apostolicæ perfectionis ac potestatis insignis. Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes: quæ, sicut in Scholastica fertur historia, prædixerunt Paulo quod ei in Jerusalem erat eventurum.
Et quum moraremur ibi per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa Propheta nomine Agabus. Is quum venisset ad nos, tulit zonam Pauli, et alligans sibi pedes ac manus, dixit. Quod ait, Sibi, ad quem referatur, an scilicet ad ipsummet Agabum, vel ad Paulum, incertum videtur : nisi quod Gregorius in quadam homilia refert ad Paulum : quod et probabilius reor. Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. Agabus iste in modo loquendi et opere imitatus est veteris legis Prophetas, qui dicere consueverunt : Hæc dicit Dominus. Interdum etiam verbis facta seu signa sensibilia ac visibilia adhibebant, ad prænuntiandum quod incumbebat : quemadmodum Ezechiel in caligine vasa sua efferens, parietemque perfodiens, oculos quoque velavit. Quod quum audissemus, rogabamus [nos et qui loci illius erant,] ne ascenderet Jerosolymam. Et dixit : Quid facitis flentes et affligentes cor meum, quod vestro dolori compatitur, et non sine afflictione audit verba quæ contrariantur instinctui Spiritus San
8
Act. viii, 40; x, 1.
Ibid. vi, 5.
Ibid. viii.
9
10
11
Ezech. xii, 3-7.
12
13
2
3
4
Act. xx, 22.
5
6
7
B
C
D cti in me, quamvis vos pia moveamini ratione? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu. Ecce vere strenuus miles, ardens amator, fortis pugnator, imperterritus præco.
Post dies autem istos, ascendebamus Jerusalem. Venerunt autem quidam et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur, Jasonem quemdam Cyprium genere, antiquum discipulum, quia jam diu fuit fideliter fixus in Christianismo. Ubi autem hospitaverit Paulum et suos, non dicitur. Et quum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, Jerosolymitanæ Ecclesiæ primum episcopum, de quo dictum est sæpe; omnesque collecti sunt seniores christiani, audito Pauli adventu. Et forte a Jacobo convocabantur. Quos quum salutasset Paulus, narrabat per singula, quanta fecisset Deus in gentibus per ministerium illius, quanta videlicet signa atque miracula, quantam gentilium conversionem, quanta gratiarum charismata et immensa suæ clementiæ opera. At illi quum audissent, magnificabant Deum, gratias referendo pietati divinæ; dixeruntque ei, scilicet Paulo:
Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt Deo, fidem Christi suscipiendo, et omnes æmulatores sunt legis, id est amatores et imitatores legis Mosaicæ, ne illam subito spernere videantur, tanquam non esset data a Deo. Verumtamen isti non posuerunt spem salutis in legalium observatione. Audierunt autem de te, quod discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes sunt Judæorum, id est, quod Judæos inter gentiles dispersos informes dimittere observantiam legis Mosaicæ, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem legis ingredi, scilicet conversari. Quidam infideles Judæi Paulum mendaciter accusaverunt, quasi doceret legalia etiam pro tempore illo esse mortifera: quod falsum fuit, quia ut patuit, ipsemet Timotheum circumcidit, et proprium caput totondit in Cenchris. Gentilibus vero conversis talia prohibebat, sed Judæis ea concessit usque ad pleniorem Evangelii divulgationem, ob commendandam veteris legis auctoritatem, et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem. Hæc autem superius tacta sunt sæpe.
Quid ergo est agendum? Utique oportet convenire multitudinem Judæorum in Jerusalem credentium, de te sinistre informatam, ut veritate agnita contententur. Audierunt enim te supervenisse, non hi tantum, sed et infideles Judæi. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis, id est inter nos, viri quatuor Judæi ad Christum conversi, votum habentes super se, quia aliquid Deo voverunt. His assumptis, sanctifica te cum illis, id est, secundum legem Deo te exhibe sicut et illi; et impende in illis oblationem seu exhortationem, ut radant capita sua, secundum legis traditionem; et scient omnes, quia quæ de te audierunt de legalium abolitione, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem, etiam quoad cærimonialia, dum tempus, causa et locus id exigunt, ad vitandum scandalum infirmorum, atque ob alias rationabiles causas frequenter prætactas. De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus, judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, id est, ne edant sacrificia illis oblata, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Quomodo factum et intelligendum sit hoc, supra diffuse tractatum est.
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis, secundum ritum legalem, intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis observandæ secundum legem circa tales quales isti quibus junxit se Paulus, fuerunt, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
Quum autem septem dies consummarentur: vel ab ingressu Pauli in Jerusa-
Act. XVI, 3.
Ibid. XVIII, 18.
22 alias Audient
23
24
Num VI, 18.
In Act. XV, 20 et seq.
25
26
Num. VI, 13 et seq.
27
15
16
17
18
19
20
21
B
C
D lem, ut aliqui dicunt; vel potius, secundum Bedam et Glossam, nondum in toto consummati erant hi septem dies, sed eorum cursus et consummatio agebatur: unde expressius in Græco habetur, Quum autem incipiebant septem dies consummari. Alioqui non potest stare quod Paulus post quinque dies adventus sui in Cæsaream, præsidi ait: Quia non sunt mihi plus quam duodecim dies, ex quo ascendi adorare in Jerusalem. Si enim his septem, et illis quinque diebus, adjiciantur dies concilii quo Paulus Pharisæos et Sadducæos dissociavit, itemque dies quo se devoverunt Judæi Paulum occisuros, quatuordecim erunt dies. Hi qui de Asia erant Judæi, in sua infidelitate obstinati, quum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum tunc præsentem, et injecerunt ei, scilicet Paulo, manus, clamantes: Viri Israelitæ, adjuvate. Hic est homo qui adversus populum Judæorum, et legem Moysis, et locum hunc, utpote templum, omnes ubique docet, quasi populus Judæorum sit totaliter reprobus, lexque eorum abolita, et templum violandum. Insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum, quia a templi ingressu prohibet lex gentiles. Cur autem de gentilium inductione in templum id dixerint, subditur: Viderant enim Trophimum Ephesium discipulum Pauli in civitate Jerusalem cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus: sicque ex sola suspicione in certam sententiam proruperunt. Affectu namque corrupto, ratio prorsus inficitur, et modica orta occasione turbatur.
Commotaque est civitas tota Jerusalem, hoc rumore audito, et factus est concursus populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum; et statim clausæ sunt januæ templi, ne ab aliquo gentilium amplius violaretur, et ne Paulus in illud refugeret.
Quœrentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis, videlicet Claudio Lysiæ, misso a Felice præside: Quia tota confunditur Jerusalem, id est, universus populus ejus turbatur. Qui statim assumptis militibus et centurionibus, quorum quilibet præfuit centum militibus, decurrit ad illos, qui propria auctoritate se vindicare usurpaverunt. Qui quum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. Tunc tribunus apprehendit eum, videlicet Paulum, et jussit ligari catenis duabus, putans eum multum forefecisse, contra quem tota plebs B Judaica ita furebat; et interrogabat eum quis esset, et quid fecisset, ut si proprio testimonio convinceretur, non puniretur per alios ad extorquendam notitiam suorum excessuum, sed per tribunum judicaretur. [Alii autem aliud clamabant in turba.] Et quum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit eum duci in castra, id est turrim regiam in qua ponebantur captivi. Et quum venisset Paulus ad gradus, forte turris illius, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi volentis eum discerpere. Sequebatur enim multitudo, clamans: Tolle, id est, aufer, eum a vita.
Et quum cœpisset duci in castra, Paulus dicit tribuno: Si, id est an, licet mihi loqui ad te aliquid? Qui dixit: Græce nosti? id est, scis Græcum idioma? Locutus enim fuit Paulo tribunus Græce, ne Judæi intelligerent, ut Scholastica narrat historia. Quumque eadem lingua responderet Paulus, mirabatur tribunus quod linguam hanc nosceret. Idcirco adjecit: Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et duxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? Quemadmodum Beda et Scholastica historia ex verbis Josephi recitant, Ægyptius quidam, tempore Felicis præsidis, de quo paulo post sermo est, magica arte prophetam se fecit putari; congregatisque triginta millibus circiter Judæorum, duxit eos per desertum usque ad montem Oliveti, volens super Jerusalem repente irruere, ut caperet eam. Cui occurrens Felix præ-
32
33
34
35
36
37
38
Act. xxiii, 24 et seq.
Act. xxiv, 11.
Ibid. xxii, 30; xxiii, 1 et seq.
Ibid. xxiii, 12.
28
29
30
31 ses cum multis militibus, fugavit eum cum paucis, et alios interfecit. Nec obstat quod tribunus efficit mentionem de quatuor millibus, quia fortasse primo pauciores, deinde plures fuerunt. Dicunturque viri sicarii, quoniam sicas, id est gladios breves, manu gestabant, quibus populos clam letaliter vulneraverunt, ita ut mors præveniret querelam, et lateret percussor.
Et dixit ad eum Paulus: Ego quidem sum homo Judæus, non a tribu Juda, sed prout omnes Israelitæ tunc Judæi dicebantur, a Tarso, urbe Ciliciæ, ut dictum est, non ignotæ, id est non obscuræ, civitatis municeps, id est civis.3 Rogo autem te, permitte me loqui ad populum. Et quum ille permisisset, Paulus stans in gradibus, annuit manu ad plebem, ut eum adverteret; et magno silentio facto, non ob reverentiam Pauli, sed aviditate sciendi quid excusationis prætenderet, allocutus est eos Hebræa lingua, dicens.
Circa hunc locum Scholastica ait historia: Distingue quatuor synodos, in primitiva Ecclesia celebratas in Jerosolymis: primam, de substitutione Matthiæ pro Juda;4 secundam, de electione septem diacorum; tertiam, quod gentilibus conversis non esset imponendum onus legalium;5 quartam, de qua hic agitur, qua statutum est non prohiberi Judæos6 a legalibus observantiis tempore primitivæ Ecclesiæ, dummodo spem non constituerent sibi in eis.
Postremo, quia in præinductis frequenter jam habitum est, legem Moysis, quantum ad aliqua, puta præcepta moralia, in lege evangelica observandam, non autem quoad præcepta cærimonialia: ut illud plenius innotescat, sciendum quod, sicut in prima secundæ Thomas edocuit, triplicia erant legis præcepta, videlicet moralia, cærimonialia, et judicialia. Moralia sunt decem præcepta Decalogi, quia ad bonos pertinent mores, et immediate de virtutum actibus conferuntur. Lex enim divina ad Dei amorem homines ordinare intendit: quod fieri nequit, nisi per actus virtutum. Divinæ quoque legis intentio est, homines convenienter disponere, tam ad se ipsos, quam in ordine ad Deum. Et horum utrumque in communi, est de naturali lege seu naturalis rationis dictamine: oportuit tamen utrumque determinari in speciali, videlicet quantum ad modum colendi Deum, et item quoad modum observandi justitiam inter homines. Illa ergo præcepta quæ determinant præcepta moralia quoad Deum, assignando speciales modos et ritus cultus divini, cærimonialia nominantur; quæ vero determinant præcepta moralia quantum ad homines, assignando speciales modos servandi justitiam inter homines, judicialia appellantur. Ad cærimonialia autem præcepta pertinebant oblationes et sacrificia legis. Quum autem præcepta moralia sint immediate de actibus justitiæ, ad caritatem Dei et proximi ordinatis, manent et obligant in evangelica lege; præcepta vero cærimonialia, quoniam figurativa erant Christi et mysteriorum ipsius ac cultus novi Testamenti, in nova lege non obligant, nec Evangelio divulgato fuerant observanda. Nam veritate veniente ac patefacta, cessat figura: et si adhuc observarentur, hoc esset ipso facto asserere Christum nondum venisse. Præcepta demum judicialia non erant sic figurativa: idcirco in lege nova possent servari, si ab aliquo, cujus est leges condere, instituerentur.
Footnotes
Chapter 22 of 29