Articulus 22
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : VIRI FRATRES ET PATRES.
VIRI fratres et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. Quum audissent autem quia Hebræa lingua loqueretur, magis præstiterunt silentium. Et dixit : Ego quidem sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in civitate ista, secus pedes Gamalielis, eruditus juxta veritatem paternæ legis, id est legis Moysis, quam pater meus et prædecessores mei servaverunt. Porro, secundum Bedam, parentes Pauli de oppido quodam Galilææ fuerunt : quo a Romanis capto, per dispersionem venerunt et habitaverunt Tarsum Ciliciæ. Filium autem suum Paulum miserunt Jerosolymam ob studia legis, qui a Gamaliele viro doctissimo ibidem instructus est. Æmulator legis, sicut vos omnes estis hodie. Sicut, notat hic similitudinem aliqualem, non totalem, imo nec magnam. Siquidem ante conversionem suam Paulus, dum persequeretur credentes in Christum, habuit æmulationem zelumque legis indiscretum et excæcatum, sicut et isti infideles Judæi; sed quando hæc dixit, æmulator fuit legis secundum spiritualem ipsius intelligentiam, non secundum litteram occidentem, juxta quam isti æmulabantur eam.1
Qui hanc viam, scilicet evangelicam fidem ac legem, persecutus sum usque ad mortem quorumdam, qui me procurante occisi fuerunt pro fide hac, quorum Stephanus fuit unus, alligans et tradens in custodiam, id est carcerem, viros ac mulieres, sicut princeps sacerdotum testimonium reddit mihi, etc.2
Factum est autem, appropinquante me Damasco, media die, subito de cœlo circumfulsit me lux copiosa; et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi :
Saule, Saule, quid me persequeris? etc.
Ista supra exposita sunt et descripta.3 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem ejus qui loquebatur mecum, non audierunt. Unde quod capitulo nono ait Lucas, Vocem quidem audientes, expositum est ibi de voce Pauli, non Christi.4 Beda tamen hoc loco innuit, utrumque de voce Christi intelligendum, ita quod sonum confusum audierunt. Ideo supra dixit Lucas, Vocem quidem audientes, non autem vocis seu verborum distinctionem. Estque istud simile voci de qua legitur in Joanne. Quum enim Christus in Evangelio dixisset, Pater, clarifica Filium tuum; venit vox dicens : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Cujus sonum quidam confuse audientes, dixerunt tonitruum factum esse; alii qui distinctius perceperunt, dixerunt (quod verum est), Angelus ei locutus est.5 Et quum non viderem præ claritate luminis illius, sicut qui soli intendit, impeditur in visu alterius rei, ad manum deductus, veni Damascum.
Ananias autem... dixit mihi :6 Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, qua vult homines fidem Christi suscipere, et videres Justum, id est, Christum inspiceres sive cognosceres, quando apparuit tibi in via, et maxime infra triduum quo in Damasco cæcus fuisti, non comedens neque bibens:7 tunc enim raptus fuit ad tertium cœlum;8 et audires vocem ex ore ejus : quia testis eris illius ad omnes homines, eorum quæ vidisti et audisti, etc.
Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, id est ecstasim quamdam incidere præ elevatione mentis in Deum, sum, tam impetuose contra Paulum mosicut in propheticis visionibus fit alienatio a sensu exteriori. Istud contigit Paulo quum a Damasco redisset in Jerusalem :9 de quo reditu dictum est supra. Et videre illum, scilicet Christum, dicentem mihi. Visio ista fuit in spiritu, et imaginaria erat, angelico famulatu exhibita, sicut et illa quam sibi in Apocalypsi factam describit S. Joannes.10 Festina et exi velociter ex Jerusalem, quoniam non recipient habitatores ejus testimonium tuum de me. Et dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per manus aliorum per synagogas eos qui credebant in te. Et quum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego adstabam.11 Quasi dicat : Ista possunt eis sufficere ad credendum quod non nisi a Deo conversus et missus sum. Et dixit Christus ad me : Vade, quoniam ego ad nationes longe mittam te.
Audiebant autem Judæi eum, scilicet Paulum, usque ad hoc verbum cum silentio. Quo audito, impatientia superati, eo quod diceret se divinitus missum ad gentilium conversionem, reprobatis, obstinatis et derelictis ipsis Judæis, qui gentiles velut canes spernebant, et levaverunt vocem, dicentes. Fervor et impetus animi, facit in magnam prorumpere vocem : nam causa aucta, augetur effectus. Tolle, o tribune, de terra, id est de hominum communione, ejusmodi deceptorem. Non enim fas est eum vivere. Isti incorrigibiles verba Pauli verificaverunt, quibus jam dixit sibi a Christo prænuntiatum quod testimonium suum nequaquam reciperent.12 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem : per quæ omnia animorum suorum turbulentiam et furorem monstrarunt, jussit tribunus induci eum in castra, videlicet in turrim de qua jam dictum est, et flagellis cædi et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.13 Suspicabatur enim tribunus, quod non nisi ob gravem excessum, tam impetuose contra Paulum moverentur.
B
C
D
Et quum adstrinxisset eum loris seu funibus vel catenis, dixit adstanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum, utpote civem urbis illius, indemnatum, id est de nullo excessu secundum processum et ordinem juris convictum, licet vobis flagellare ? quasi dicat, Nequaquam. Magnis enim privilegiis gaudebant ubique cives Romani, inter quæ unum fuit, ne ante judiciariam culpæ ostensionem aliqua pœna afficerentur. Quo audito, centurio accessit ad tribunum, dicens : Quid acturus es ? quasi dicat : Magno te exposuisti periculo, quoniam Romani imperatoris incides iram, si quæ egisti perceperit. Hic enim homo civis Romanus est. Accedens autem tribunus, dixit : Dic mihi, si civis Romanus es ? At ille dixit : Etiam. Respondit tribunus : Ego multa summa pecuniæ civilitatem hanc assecutus sum, id est, cum magna eam emi pecunia. Et ait Paulus : Ego autem et natus sum. Non quod Paulus natus sit Romæ, sed quia pater ejus legatis Romanorum honorifice obviavit, tam reverenter se et sua eis exhibuit, quod civilitatem hanc sibi largiti sunt, pro ipso et pro filiis suis, antequam Paulus esset natus. Idque divina factum est ordinatione pro commodo Pauli, qui hanc civilitatem allegavit : non quod pro Christo pati et mori paratus non fuerit, sed quia humana industria potuit uti ad excutiendum se de hostium manibus, ut amplius fructificaret in mundo. Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum erant torturi. Tribunus quoque timuit, postquam rescivit, id est, vere cognovit, inquisitione diligentiore peracta, quia civis Romanus esset, et quia ligasset eum, timens de hoc apud Romanos accusari.
Postera autem die, volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium Judæorum, et producens Paulum, statuit inter illos.
25
26
27
28
29
30
Footnotes
Chapter 23 of 29