Skip to the text

Articulus 23

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI TERTII : INTENDENS AUTEM IN CONCILIUM PAULUS.

INTENDENS autem in concilium Paulus, id est, Judæorum principes consulesque adspiciens, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. Conscientia secundum Thomam, non potentiam aut habitum nominat, sed actum : sicque in uno homine est conscientia una in genere, sed multæ in specie, secundum quod homo in variis actibus virtuosis, diversas in eis conscientias habet bonas. Itaque ait sanctus Apostolus, quod a tempore quo ad Christum conversus est, non fuerit sibi conscius de aliquo mortali peccato, imo in omnibus conscientiam bonam sortitus est : non tamen per hoc asserit se interim venialiter non peccasse; nec ista præsumptuose sive vane locutus est, sed opportune, ad gloriam Dei, veritatisque ostensionem et aliorum ædificationem. Nam et alibi fassus est :1 Nihil mihi conscius sum. Sic namque et alii Sancti justitias suas professi leguntur, ut patet de Samuele, David et Ezechia in libris Regum : quia et Christus ait : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.2345

Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi subditis suis, percutere os ejus, tanquam organum per quod verba præsumptuosa ac blasphema dixisset : et forsitan indignabatur occulte quod Paulus non exhibuisset sibi majorem reverentiam in loquendo, sed solum dixisset, Viri fratres, etc. Spiritualiter enim superbi, libenter patres et domini appellantur; et nomina quæ æqualitatem prætendunt, abominantur.

Tunc Paulus dixit : Percutiet te Deus, paries dealbate. Secundum Bedam et Rabanum, verbum illud prophetia est, non maledictio. Et in hoc Augustinum sequi videntur. Etenim Beda ait : Non perturbatione animi Paulus commotus hoc dixit, sed utique prophetando locutus est : qua figura pontificium illud legale, quod erat in similitudine parietis dealbati compositum, percutiendum esset ac destruendum, quum jam verum sacerdotium Apostolis Evangelium Christi prædicantibus advenisset. Et inde est quod ait, Percutiet te Deus; non ait, Percutiat : indicativo modo hoc ipsum futurum significans, non optativo maledicens. Unde in Scholastica historia dicitur : Forte prophetavit Paulus de abolitione sacerdotii Judæorum, dicens, Percutiet te Deus, paries dealbate : quasi dicat, Destruet sacerdotium tuum. — Verum his objici posset, quod si Paulus prophetando hæc protulit, tunc utique sensum verborum suorum intellexit (intelligentia enim est opus in visione6), nisi omnino improprie dicatur hæc prophetice protulisse, quomodo Caiphas prophetavit de Christo, Quia expedit unum hominem mori pro populo.7 Paulus autem in verbis his præfatum sensum propheticum non videtur intellexisse : non enim sciebat quod vir ille pontifex esset, sicut verba statim sequentia contestantur. Quomodo ergo loquendo ad eum, Percutiet te Deus, intellexit aut insinuavit pontificium Judæorum destruendum? Hoc tangendo, non reprobando, sit dictum. — Puto ergo beatum Apostolum apostolica auctoritate protulisse zelo justitiæ, futuram punitionem illius reprobi nuntiando : tanquam dicat, Percutiet te, id est, tuam impietatem vindicabit. Denique hoc modo Jeremias et alii

Sancti, frequenter contra adversarios suos locuti noscuntur. Videam, ait Jeremias, ultionem tuam ex eis. Vocando autem pontificem, parietem, notat eum fuisse hypocritam, quia et foris æquitatem prætendebat, et intus passionibus pessimis erat plenus. Juxta quem etiam modum Christus in Evangelio Scribis Pharisæisque ait: Væ vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris pulchra apparent, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.8

Et tu sedens in cathedra quasi episcopus, judicas me secundum legem, ut dicis, quamvis ita non sit, quum lex dicat innocentem non cædendum; et contra legem jubes me percuti, quum in lege dicatur, Innocentem non condemnabis. Vel sensus est: Secundum legem judicas me esse blasphemum, et tamen non jubes mihi pœnam infligi blasphemiæ: quia secundum legem, blasphemi sunt extra castra ducendi ac lapidandi.9

Et qui adstabant, dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis? quasi dicant: In hoc præsumptuosissime facis, et contra legem quam te perhibes æmulari, et contra propria verba quibus dixisti te omni bona conscientia conversatum.10 Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Quasi diceret: Si hoc scivissem, ad vitandum scandalum pusillorum, moderatius essem locutus, propter eum a quo est omnis potestas. Non tamen peccavit verba prædicta loquendo: nam æquitate instigante hæc dixit; et in quantum Apostolus, altioris fuit episcopatus ac dignitatis, quam antistes legalis. Apostoli namque fuerunt primi pontifices evangelicæ legis; et sicut sacerdotium novi Testamenti præferendum est sacerdotio veteris legis, sic et pontificium istud illi est pontificio anteponendum. Scriptum est enim in Exodo: Principem populi tui non maledices. Blande se excusavit Apostolus, ne illi in vitia laberentur.11 Sed pontifex iste principatum non habuit super Paulum, nec super quemquam credentium, qui Christi potestati subjecti, a legali dominatione fuerunt erepti.

Porro his dictis, cernens Apostolus quod omnes isti de concilio, concordes essent ad faciendum impetum contra eum, quum tamen inter se plurimum discordarent, decrevit malam eorum concordiam dissipare, et utilem inter eos divisionem conserere. Quemadmodum enim bonorum pax et unio bona est et plurimum utilis, sic impiorum concordia nocet, præsertim dum bono contrariantur communi, aut unus alteri cooperatur. Itaque sequitur: Sciens autem Paulus quia pars una eorum esset de secta et numero Sadducæorum, et altera Pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisæus sum, filius Pharisæorum. Non mendose hoc dixit, nam ante conversionem secundum Pharisæorum religionem sine querela est conversatus.12 Conversus vero ad Christum, adhuc observantias sectæ istius tenebat pro loco, causa et tempore, quantum evangelica lex permisit, sicut jam patuit. De spe et resurrectione mortuorum ego judicor, id est, a vobis condemnor, quoniam resurrectionem ex mortuis prædico, et futuram beatitudinem credentibus evangelizo. Et hoc iterum verum est. Allegavitque causam suæ dijudicationis in genere, non in singulari. Non enim dixit, De resurrectione et glorificatione Christi judicor, sed, De spe et resurrectione mortuorum, quorum et Christus fuerat unus, cujus resurrectionem prædicando, Judæorum incurrit offensam. Ex quibus elicitur, quod vicissim liceat uti honesta industria, et veritatem sapienter velare, ut mala majora vitentur.

Et quum hæc dixisset, facta est dissensio inter Pharisæos et Sadducæos, et soluta, id est divisa et disgregata, est multitudo concilii. Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, quia et animas hominum asserebant mortales;13 neque angelum, neque spiritum, id est immateriales substantias: in quo eorum maxima ruditas innotescit, quum et in libris Moysis toties fiat de angelis mentio.14 Pharisæi autem utrumque confitentur, videlicet resurrectionem mortuorum et angelos. Erant autem inter Judæos tres sectæ, videlicet Sadducæi, qui libros Moysis tantummodo receperunt; et Pharisæi, qui etiam libros Prophetarum susceperunt; et Essæi, qui fuerunt ceteris religiosiores ac meliores: unde nec Christum in Evangelio persecuti leguntur.

Factus est autem clamor magnus, quibusdam vociferantibus contra Paulum, et aliis inter se corrixantibus. Et exsurgentes quidam Pharisæorum, pugnabant gladio oris sui pro Paulo contra Sadducæos, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto. Et hoc verum fuit, quamvis non eo modo quo ipsi putabant. Quid si spiritus ei locutus est, aut angelus? quasi dicant: Non absurdum est hoc. Spiritum autem et angelum, vel pro eodem accipiant; vel spiritum pro anima defuncti, vel pro Spiritu Dei, quamvis fidem Trinitatis non habuerint, ut apparet. Et quum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne Paulus discerperetur ab eis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra, puta in turrim custodiæ captivorum.15

Sequenti autem nocte adstans ei Dominus Christus, qui post fletum consolationem infundit, ait:16 Constans esto.17 Qualis fuerit visio ista, non dicitur; sed puto quod imaginaria fuit atque in somno, angelo in persona Christi apparente ac admonente. Sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. Hoc enim a divina providentia est decretum: idcirco per comparationem ad eam, necesse est adimpleri, quamvis in se contingens sit. Tibi quoque et aliis plurimis expediet testificatio seu prædicatio tua in Roma.

Deinde Lucas describit quemadmodum quadraginta circiter Judæi voto se adstrinxerunt, quod nec biberent neque comederent donec occiderent Paulum. Ideo consuluerunt pontifici ut faceret eum adduci ad se, ad inquirendum de veritate, et ipsi in via interficerent eum. Nec est difficultas in textu. Quod quum audisset filius sororis Pauli, puta insidias istas, venit et annuntiavit Paulo, qui per centurionem direxit nepotem suum ad tribunum, ut hæc insinuaret eidem. Quo facto, tribunus commisit cognato Pauli ne alicui proderet quod hæc sibi intimasset. Et nunc parati sunt Judæi suscipere Paulum insidiose, exspectantes promissum tum, quo eis dixisti quod adhuc mitteres eis Paulum ad examinandum. Verum, ut Beda hic ait, non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.18 Nam et supra quamvis Paulus hostias obtulerit, caput raserit, nudipedalia exercuerit, et Judæus factus sit; vincula tamen quæ prædicta fuerant, non evasit. Et isti quamvis consilia cogitent, voveant, insidias tendant; servatur tamen Paulus, quatenus Romæ (sicut dictum erat) Christo testimonium reddat.19 Sciendum quoque, quod sicut juramentum servandum non est si desint comites ejus, veritas, justitia, atque judicium seu discretio; ita et de voto rite tenendum.

Tribunus ergo convocatis duobus centurionibus, dixit eis: Parate milites ducentos, ut eant usque Cæsaream, forte pedestres, et equites septuaginta, et lancearios ducentos, a tertia hora noctis incipiendo, tribus scilicet horis jam evolutis, seu tertia hora post mediam noctem. Vel sumitur horarum istarum distinctio secundum diversas vigilias noctis. Et jumenta præparate, videlicet equos, seu alia bruta ad ferendos homines apta, ut imponentes milites Paulum jumento, forte et socios ac discipulos ejus aliis jumentis, salvum perducerent eum ad Felicem præsidem. Tot quippe homines pugnatores misit tribunus cum Paulo, ne ei quid fieret a Judæis: quod etiam nocte peregit, ut lateret, et seditio vitaretur. Scribens tribunus ei præsidi epistolam hæc verba continentem: Claudius Lysias optimo præsidi Felici

16-22

23

24

26

10

11

12-15

27

Act.xxi,38.

28

29

30 salutem.20 Videtur tribunus iste binomius fuisse. Virum hunc, scilicet Paulum, comprehensum a Judæis, et interfici ab eis incipientem: tam graviter enim inceperunt eum affligere, quod mors mox secutura videbatur; superveniens cum exercitu eripui, cognito quod Romanus esset. Quando tribunus eripuit primo Paulum, nondum sciebat quod esset Romanus, imo putavit quod esset Ægyptius. Verumtamen ita scribit, quasi tunc id novisset, ad ornandum tenorem epistolæ, et ut videatur honorare Romanos: apud quos timuit accusari quod Paulum civem Romanum indemnatum ligasset, ac flagellari jussisset. Volensque scire causam quam objiciebant illi Judæi, deduxi eum in concilium eorum. Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, videlicet, an legalia essent servanda, an Messias venisset, et an Jesus Nazarenus esset Messias; nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. Et quum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei, mi-

31

33

35 si eum ad te, denuntians et accusatoribus ejus Judæis, ut dicant apud te ea quæ sibi objiciunt. Vale.

Milites ergo per noctem deduxerunt Paulum in Antipatridem. Antipatris civitas est Palæstinæ, nunc diruta, quam Herodes Ascalonita rex Judææ, ex patris sui nomine appellavit. Quum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. Cui præses dixit: Audiam te quum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum. Prætorium est domus majorum, ubi ad tractandum conveniunt. Est enim domus prætorum, id est præceptorum, secundum Bedam. O Felix præses, quam vere felix fuisses, si agnovisses qualis et quantus fuerat iste tibi directus, et manibus tuis ad tempus subjectus! quam humiliter eum suscepisses, et quam reverenter tractasses, sicut Cornelius centurio Petrum! Et nunc quia id non novisti, neque per Paulum converti meruisti, quem tamen pro tua conversione vicissim orasse non ambigo, miser potius quam felix fuisti.

Footnotes

  1. I Cor. IV, 4. ↩

  2. Matth. v, 16. ↩

  3. I Reg. xii, 3; ↩

  4. II Reg. vi, 21; ↩

  5. IV Reg. xx, 3. ↩

  6. Dan. x, 1. ↩

  7. Joann. XVIII, 14. ↩

  8. Matth. xxiii, 27. ↩

  9. Lev. xxiv, 14-16. ↩

  10. Jer. xi, 20. ↩

  11. Rom. xiii, 1. ↩

  12. Philipp. iii, 5, 6. ↩

  13. Exod. xxu, 28. ↩

  14. Exod. xxii, 28. ↩

  15. Act. xxi, 34. ↩

  16. Tob. III, 22. ↩

  17. Act. xxiii, 11. ↩

  18. Prov. xxi, 30. ↩

  19. vers. 11. ↩

  20. Act. xxiii, 26. ↩

Chapter 24 of 29