Skip to the text

Articulus 24

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : POST QUINQUE AUTEM DIES.

1

2

POST quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam Judæis, et Tertullo quodam oratore, id est viro eloquente seu rhetore, qui esset advocatus, et verbis ornaret materiam, ut causa eorum rationabilior videretur. Eloquentia enim animam mollit, et ad consentiendum aures inclinat, nisi sapientia audientibus adsit atque justitia. Qui adierunt præsidem Felicem in Cæsarea adversus Paulum. Et citato Paulo, cæpit accusare Tertullus, dicens: Quum in multa pace agamus per te, id est, valde pacifice tuo vivamus regimine, et multa corrigantur per tuam providentiam. Præsidentis enim est, bona conservare, imo et in melius commutare, mala corrigere, et collapsa in pristinum statum reformare. Semper, id est omni tempore quo nobis præfuisti, et ubique in nostra provincia, suscipimus te, optime Felix, cum omni, id est plena, gratiarum actione. In primis rhetor iste judicis benevolentiam captat, eumque vehementer commendat, ut blandis alliciatur sermonibus, nec ab eis dissentiat quos suis beneficiis conspexerit adeo gratos. Ne autem diutius protraham te, id est, ne longiori te proœ-

3

4 mio occupem, quamvis multo amplius sis laudandus: nempe quum judex sis, multa habes peragere, nec vacat tibi vacare præludiis; oro, breviter audias nos pro tua clementia, id est propter tuam pietatem, si non ob merita nostra.

Invenimus hunc hominem pestiferum, id est animarum infectorem, in cathedra pestilentiæ residentem, et concitantem seditionem omnibus Judæis in universo orbe, avertendo quosdam eorum a lege patrum suorum ad novam legem: propter quod inter eos et alios in pristina lege manentes seditio oritur; et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum, id est unum de principalibus prædicatoribus evangelicæ novæque legis, quam non arbitramur nisi seditionis originem, sectam seu hæresim Nazarenorum, id est Christianorum: qui tunc a Jesu Nazareno, Nazareni a Judæis quodam vocabantur opprobrio. Postea vero in Judæa hæresis consurrexit quorumdam, qui Jesum esse Christum et Dei Filium de Virgine natum credentes, cum Evangelio simul legalia observarunt. Unde quum Judæi voluissent esse et Christiani, nec Judæi fuerunt, nec Christiani. Et isti hæretici, vocati sunt Nazareni. Qui etiam templum violare conatus est, inducendo in illud gentiles. Quod sibi mendaciter imposuerunt, quanquam conversi gentiles digniores fuerunt ingredi templum, quam infideles Judæi. Quem apprehensum, id est tentum et captum a nobis, secundum legem nostram judicare voluimus, damnando eum tanquam legis divinæ violatorem atque blasphemum. Superveniens autem Lysias tribunus cum magna vi, eripuit eum de manibus nostris: a quo Lysia poteris tu ipse judicans, de omnibus istis cognoscere veritatem. Quasi dicat: Ipse attestabitur verbis nostris.

Respondens autem Paulus, annuente sibi præside, dixit: Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. Non præmisit Apostolus verba mulcentia, sicut Tertullus, sed ipsa veritate fuit contentus. Neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem populi, neque in synagoga, neque in civitate. Et quamvis ista fecisset Apostolus, prædicando de Christo, non utique offendisset, quia et alii Apostoli, præsertim Petrus et Joannes, ante eum ista fecerunt, quibus et Christus præcepit: Eritis mihi testes in Jerusalem. Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, id est evangelicam legem et fidem ab aliis divisam, quam dicunt hæresim, sic deservio Deo Patri meo, qui per gratiam singularem et devotissimum cultum, est specialiter Deus et Pater meus, credens omnibus quæ in lege et in Prophetis scripta sunt, tanquam verbis divinitus revelatis aut scriptis, spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, videlicet resurrectionem futuram in die novissimo justorum et iniquorum. Ex quo elicitur, istos de Pharisæorum secta fuisse, non Sadducæorum, et quod Pharisæi instantius persecuti sunt Paulum, quam Sadducæi.

Post annos autem plures a mea ad Christum conversione, eleemosynam facturus in gentem meam, id est, Christianis in Jerusalem habitantibus allaturus collectas, eis a gentibus conversis missas, veni in Jerusalem, et oblationes et vota facturus ibidem in templo, secundum quod Jacobus et seniores Christiani cum ipso, mihi suaserunt. In quibus invenerunt me purificatum in templo, quia in hoc legalia observavi, et dies purificationis prædicavi: ut dictum est supra. [Non cum turba neque cum tumultu.] Et apprehenderunt me in templo, clamantes coram tribuno: Tolle inimicum nostrum.

Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, si accusatio ista deberet reputari idonea, quoniam accusator et accusatus simul coram judice debent consistere, aut ipsi, id est Judæi isti hic stantes, dicant si quid invenerunt in me iniquitatis: nam quæ mihi objiciunt, ex Asianorum habuerunt relatu; quum starem in concilio eorum in Jerusalem;

13

Act. III.

Ibid. I, 8.

14

15

17

Ibid. XI, 29, 30.

Ibid. XXI, 18-25.

18

Ibid. 26.

Ibid. 27 et seq.

19

20 nisi de una hac solummodo voce :1 Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.

Distulit autem illos Felix, non statim expediendo Judæos, certissime sciens de via hac : quia jam nomen Christianorum sibi innotuit, et multos esse Christianos cognovit; dicens : Quum Lysias tribunus descenderit, audiam vos, o Judæi. Jussitque centurioni custodiri eum, videlicet Paulum, et habere requiem, ut libere ingredi posset et egredi, nec quemquam prohibere de suis, puta discipulis Pauli, ministrare ei.

Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa. Fuit quoque, ut in Scholastica fertur historia, pulcherrima; et relicto viro priori, nupsit huic Felici. Et quoniam fuit Judæa, Paulum libenter audivit. Vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. Disputante autem Paulo de justitia, et castitate, et judicio futuro, tremefactus Felix, respondit. De his tribus Paulus disseruit, quoniam contra justitiam ex incontinentia Felix conjugem istam adeptus fuit. Quod et ipse cognoscens, non immerito contremuit, audito quod a Deo esset judicandus; sed non tetigit eum Spiritus Sanctus complete, nec convertebatur ad fidem, sed dixit : Quid nunc attinet loqui de his? quasi dicat : Non ideo te vocavi ut tractaremus de istis. Vade. Tempore enim opportuno accersam te. Simul et sperans quia pecunia ei daretur a Paulo : quem vidit spiritualem tot hominum patrem, a quibus putavit eum plurima collegisse. Propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo vir cupidus et voluptatibus deditus, atque ob id ad evangelicæ sapientiæ susceptionem indispositus et indignus.

Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Hoc de biennio conversationis Pauli in Cæsarea, non præsidentiæ Felix, Beda exponit. In Scholastica tamen historia dicitur, quod nondum fluxerant duo anni ex quo Paulus venit Jerusalem. Idcirco ibidem exponitur de biennio ab accusatione qua Judæi accusaverunt Felicem apud Neronem imperatorem, et biennio ab accusatione ista expleto, amotus est a præsidatu, et substitutus est ei Festus. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum, ut per hoc in fine præsidatus sui placeret Judæis.

Footnotes

  1. Act. xxiii, 6. ↩

Chapter 25 of 29