Skip to the text

Articulus 25

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : FESTUS ERGO QUUM VENISSET IN PROVINCIAM.

1-4

FESTUS ergo quum venisset in provinciam Judææ seu Syriæ Palæstinæ, cui præses fuit directus, post triduum ascendit Jerosolymam videre regiam urbem atque metropolim Judæorum, et forte ob alias causas, a Cæsarea Palæstinæ, de qua sæpe dictum est. Adieruntque eum principes sacerdotum, etc., ut Paulum ad eos transmitteret, volentes eum in via extinguere. Festus autem respondit servari

Paulum in Cæsarea, se autem maturius profecturum, id est tempore opportuno ad Cæsaream descensurum.

Deinde descendit Cæsaream, et sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. Quo adducto, circumsteterunt eum Judæi, qui cum Festo contra eum ab Jerusalem descenderant, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare. Paulo autem rationem reddente, dixit ei Fe-

6-12 stus : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi A de his judicari apud me? Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : quia et tribunal Festi, fuit imperatori subjectum; et ut aliqui dicunt, Paulus stetit apud quamdam sedem, quam Herodes paraverat Cæsari, si quando illuc veniret, ut resideret in ea, vel judices mitteret; ubi, utpote apud Cæsarem, oportet me judicari. Cæsarem appello. Quod ideo fecit Apostolus, ut prædicationi Romæ insisteret, et quia id Christus sibi prænuntiavit.1 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : B Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis.

Et quum dies aliqui transacti essent, Agrippa rex, filius Herodis Agrippæ ab angelo percussi, ut dictum est, et Beronice, quam Beda vocat sororem Agrippæ :23 quod secundum Hebræum idioma accipendum esse dicit Scholastica historia, quia fuit cognata Agrippæ; et aliqui asserunt quod fuit uxor ipsius, vel quasi uxor, quia maxime diligebat eam, habuitque nomen quod ea abuteretur; descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. Qui regi indicavit de Paulo, dicens : Adierunt me principes sacerdotum in Jerosolymis, postulantes adversus illum damnationem. Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina quæ ei objiciuntur. Lex ista valde rationabilis fuit et pia. Non enim leviter damnandus est aliquis, nec omni credendum spiritui, sed audienda est altera pars, et causa utriusque diligenter tractanda, responsio quoque partium advertenda.4 Quæstiones quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, scilicet Paulum, et de quodam Jesu defuncto, quem Paulus affirmabat vivere. Festus iste, tanquam homo gentilis, legem seu ritum Judæorum superstitionem quamdam putavit. Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, id est, vivus mitteretur ad imperatorem, et audiretur ab eo, jussi servari eum. Romani autem imperatores, ab Octaviano potentissimo imperatore, qui rempublicam maxime auxit, atque ob id Augustus vocatus est, nomen Augusti sortiti sunt. Agrippa dixit : Volebam et ego hominem audire.

Altera die quum venisset Agrippa et Beronice cum multa ambitione, id est cum grandi apparatu et fastu, jubente Festo adductus est Paulus, etc. De quo Paulo quid certum scribam ego Festus domino imperatori Neroni, non habeo, etc. Sine ratione enim, id est irrationabile, mihi esse videtur, mittere vinctum ad judicem, et causam ejus non significare verbis aut scriptis.

Footnotes

  1. Act. xxiii, 11. ↩

  2. Act. xii, 23. ↩

  3. 13-15 ↩

  4. I Joann. IV, 1. ↩

Chapter 26 of 29