Articulus 26
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : AGRIPPA VERO AD PAULUM AIT.
AGRIPPA vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso, id est, damus tibi licentiam te excusandi veridice. Tunc Paulus extenta manu, more concionantium, et ut verba ejus diligentius auscultarentur, cæpit rationem reddere, dicens : De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, me æstimo beatum, id est innocentem, vel beatitudinem quamdam adeptum, apud te quum sim defensurus me hodie : quia quum sis notitiam legis habens, coram te tanquam viro perito libentius respondeo; maxime sciente te omnia, saltem in genere, quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones. Propter quod, obsecro, patienter me audias.
Et quidem vitam meam, etc., qualiter a juventute inter Judæos in Jerusalem vixi, sciunt Judæi, quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus. Secta autem Pharisæorum, famosa atque notissima fuit. Connumerat quoque Apostolus se Judæis, dicendo, Nostræ religionis, videlicet Judaismi seu veteris Testamenti, loquens de se pro tempore juventutis suæ. Et nunc in spe repromissionis æternæ hereditatis, seu Christi et beneficiorum ipsius, quæ ad patres nostros facta est a Deo, qui ista Patriarchis et Prophetis revelavit atque promisit, [sto judicio subjectus;] in qua duodecim tribus nostræ, id est aliqui de duodecim tribubus Israel, nocte ac die servientes Deo, sperant devenire, ut bona promissa obtineant. Quod de conversis Judæis certum est veritatem habere. De incredulis quoque quodammodo verum est, quamvis inordinate deserviant, et in modo exspectandi bona promissa, multipliciter errent. De qua spe accusor a Judæis, o rex. Nam mihi imponunt, quod mendaciter assero spem istam in Jesu Nazareno partim impletam, pleniusque complendam quando electi per ipsum corporis et animæ glorificationem plenariam consequentur.1 Gratia namque et veritas per Jesum Christum facta est; et credentes in Christum, hereditatem cœlestem suscipiunt, a reatu originalis peccati eruuntur, ac varia gratiæ dona nunc capiunt. Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? id est, inter eos qui Moysis legem suscipiunt, non debet incredibilis reputari suscitatio mortuorum, quum quidam in lege potestate divina id egerint, ut Elias et Eliseus. Idcirco quod ego assero Jesum a Deo resuscitatum, non debet incredibile judicari.23
Et ego quidem existimavi me, etc. Hic resumit Apostolus modum suæ conversionis, patetque littera ex præinductis. Et per omnes synagogas puniens eos : non absolute per omnes, sed per omnes circa vel intra Jerusalem. Vidi super splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui simul mecum erant : ita quod claritas illa cœlestis videbatur splendore solis lucidior, eo modo quo stella Magis apparens, ceteris stellis fertur fuisse micantior, quia sic apparebat his quorum visui fuit propinqua.4 Denique claritas illa desuper fusa, fuit splendidior claritate solis recepta in terrenis corporibus, eisque subjective inhærente. Ex quo tamen non sequitur, quod fuit major luce solis quæ soli inhæret. Omnesque nos quum decidissemus in terram. Superius dictum est, quod Paulus in terram corruerit;5 hic vero adjicitur, quod omnes comites ejus in terram collapsi sint : utique præ timore et admiratione. Audivi vocem dicentem Hebraica lingua. Quod vocem audierit, supra jam dictum est, non autem quod fuit Hebraica.6
Saule, Saule, quid me persequeris? etc. Exsurge et sta supra pedes tuos. Hoc quoque Dominus loquitur Ezechieli :7 Fili hominis, sta supra pedes tuos, et loquar tecum. Per quod designatur, quod intellectu atque affectu mentali erigi debet ad Deum, qui divinarum revelationum secreta percipiet. Ad hoc enim apparui tibi ego Jesus Nazarenus, ut constituam te ministrum, id est evangelizatorem, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus, id est in quibus, apparebo tibi, id est, procedente tempore tibi revelabo, eripiens te de populis et gentibus, scilicet Judæis atque gentilibus, in quos ego nunc mitto te : aperire oculos, id est illuminare corda eorum, ut convertantur de tenebris ignorantiæ et peccati, præsertimque idololatriæ, ad lucem, quæ Christus est (qui ait, Ego sum lux mundi), ad lucem quoque evangelicæ veritatis, et de potestate Satanæ, cujus servi fuerunt, impie conversando, ad Deum : pœnitendo enim, et in Christum credendo, taliter convertuntur ; ut accipiant remissionem peccato- rum, et sortem, id est partem, inter Sanctos, videlicet dona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro, per fidem quæ est in me, id est, tendit et ducit ad me, et meam divinitatem sub ratione primæ veritatis habet pro objecto.
Unde non fui incredulus cœlesti visioni, putando eam phantasticam, sed omnibus annuntiabam ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, contemptis bonis variabilibus et caducis, digna pœnitentiæ opera facientes : ut scilicet tanto majora ac strenuiora essent pœnitentiæ opera, atque ex præcordialiori contritione prodeuntia, quanto plura et enormiora fuissent peccata. Sic et Joannes Baptista hortatur : Facite, inquiens, dignos pœnitentiæ fructus.8 Auxilio autem Dei adjutus, sto in culmine virtutum immobilis usque in hodiernum diem, testificans minori atque majori, quod Jesus sit Christus, et sine conversione ad ipsum nulli sit salus, nil extra dicens quam ea quæ Prophetæ sunt locuti, id est, in nullo ab illis discordans : imo ea dico impleta, quæ ipsi prænuntiaverunt implenda. Si, pro quia, passibilis Christus fuit. Nam eum pro mundi salute passurum dixerunt Prophetæ. Si primus ex resurrectione mortuorum, id est inter mortuos suscitatos primus, non tempore, sed dignitate et causalitate, et quia propria virtute se ipsum suscitavit, quamvis non secundum idem convenerit ei mori, et suscitari a mortuis. Verbum istud superiori plenius fuit expositum capitulo. Lumen annuntiaturus est populo Judæorum et gentibus. Hoc enim prænuntiaverunt Prophetæ, hoc prædicaverunt Apostoli, quod Christus sit lumen hominum universorum : lumen utique corda illuminans, evangelicam sapientiam docens, ad felicitatem veram perducens. De quo Simeon justus professus est :9 Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium; et Isaias, Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam;1011 itemque Joannes, Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.1213
Hæc loquente eo, scilicet Paulo, Festus voce magna dixit : Insanis, Paule. Multæ te litteræ ad insaniam convertunt. Quemadmodum stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, ita et filiis hujus sæculi stultitia videtur sapientia Dei.14 Rursus, irrationabilis excessus visus est Festo viro gentili, quod Paulus tot supernaturalia prædicavit, quod captivitatis et vinculorum suorum quasi immemor factus, de puritate conscientiæ suæ coram Deo, de resurrectione mortuorum, de communi hominum salute fecit sermonem.
Et Paulus : Non insanio, inquit, optimum Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. Mirum videri potest, quod sanctus veridicusque Apostolus, virum infidelem gentilem, optimum nominat. Sed optimus, id est valde bonus erat, loquendo de bonitate morali, quantum ad virtutes acquisitas ac naturales, sicut et multi gentilium eminenter boni fuisse leguntur, ut Hector et Julius. Unde de Hectore refert Philosophus, quod potius videbatur filius dei quam hominis. Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor, non pavens, ut moris est aliquibus, qui si cum aliqua eminenti persona loqui debeant, contremiscunt. Latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. Non adulatorie, sed veraciter locutus est ista Apostolus, quia Agrippa imbutus fuit lege et ritibus Judæorum. Rumor quoque miraculorum, documentorum mysteriorumque Christi et discipulorum ipsius, ad eum copiose pervenit. Et ut refert hic Beda, Agrippa rex in concione quadam ad Judæos habita fertur dixisse : Si de religionis auxilio præsumitis, quum urbem jam Romanam discipuli Jesu repleverint, haud sine nutu Dei putamus illam crescere religionem.
Agrippa autem dixit ad Paulum : In modico, id est pro parte, me suades fieri Christianum. Et Paulus : Opto apud Deum et in modico et in magno, non tan-
24
25
26
28
29
19
20
22
23 tum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie tales fieri qualis et ego sum, scilicet Christianos omnino, exceptis vinculis his, id est, dempto quod non essent vinculati ut ego. Sed quum vinculatum esse, ut fuerat Paulus, fuerit maxime meritorium, quare id excepit Apostolus? Et respondendum, quod illud excepit, non quia in se malum, aut quia non meritorium, sed sub ratione pœnæ dumtaxat, ut scilicet quid pœnale secundum se. Sic enim optandum non fuit, sed per relationem ad fructum multiplicem.
Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo iste, si non appellasset Cæsarem.
Footnotes
Chapter 27 of 29