Articulus 2
EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM PRIMI CAPITULI.
VERBA Amos, qui fuit in pastoralibus Thecue. Amos interpretatur onustus, sive avulsus; Thecue vero, clangens tuba. Qui ergo onustus est, id est observantiis divinorum præceptorum subjectus, portans pondus diei et æstus, qui mortificatur pro Deo tota die, hic audit verba secreta a Deo, ita ut dicat cum Isaia:123 Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico. Omnis enim sanctus instinctus, omnis inspiratio sancta, omnis consideratio bona, est interna quædam Dei locutio, quia non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis.4 Talis quoque, conversatur et est in pastoralibus Thecue, id est in spiritualibus escis, in corporali opulentia Dei omnipotentis, per Scripturas et sanctos prædicatores atque doctores catholicos, quasi per tubam clangentis et populum erudientis. Potestque dicere: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuæ ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me.5 Vel est in pastoralibus, id est locis seu congregationibus Ecclesiæ, quæ per modum tubæ vocem suam exaltat, Deique verba enuntiat: in quibus utique locis fideles verbis et exemplis bonorum prælatorum aluntur, sacramentalibus quoque gratiis reficiuntur.
Dominus de Sion rugiet: id est, de Ecclesia per ora prædicantium terribiles comminationes effundet, dicendo illud in Luca: Væ vobis qui nunc ridetis;6 væ vobis divitibus; væ vobis qui saturati estis. Et de Jerusalem, id est de hac ipsa Ecclesia, dabit vocem suam, id est verba dulcis consolationis ac magnæ promissionis, dicendo: Vado parare vobis locum;7 et, Ubi ego sum, illic et minister meus erit; et,
Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.8 Hæc facit Deus quotidie. Sion interpretatur speculatio; Jerusalem autem, visio pacis. Ecclesia ergo contemplando divina dicitur Sion, et pacem habendo intusque cernendo, appellatur Jerusalem. Et luxerunt speciosa pastorum, id est decor et gloria eorum qui solo nomine sunt pastores (de quibus in Isaia habetur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam;9 canes muti desolati sunt et evanuerunt) : quia dum Christus per sanctos suos verosque pastores in Ecclesia loquitur, inutiles pastores confunduntur, tristantur, et inanes esse noscuntur. Et exsiccatus est vertex Carmeli, id est, mundana sapientia per inanem eloquentiam decorata, sterilis facta est, quemadmodum dicit Apostolus: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi.10
Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum. Primum peccatum, est motus passionum in appetitu inferiori, vel cogitatio mala; secundum, est consensus rationis; tertium, exsecutio operis. Quæ designantur per tres mortuos a Christo resuscitatos: primum, per filiam Jairi archisynagogi, quam suscitavit in domo;11 secundum, per filium viduæ extra civitatem, quia consensus rationis est extra et supra sensualitatem;12 tertium, per Lazarum clausum, quoniam opus malum tanquam lapis gravat et opprimit prævaricantem.13 Quartum peccatum est, non pœnitere de malo. Super tribus autem sceleribus Deus frequenter convertit, sed impœnitentem æternaliter damnat. Talis namque quum in profundum peccatorum venerit, contemnit, nec levat oculos suos, ut adspiciat cœlum;1415 sed claudit super eum puteus os suum. Unde et Christus non legitur quartum mortuum suscitasse, quia per corporalem suscitationem, spiritualis figurabatur. Damascus præterea interpretatur, bibens sanguinem. Sicque significat subversores aliorum, qui vitam spiritualem eorum quos fallunt, consumunt et ebibunt; qui prægnantes, id est animas in bonis fecundas, triturant in plaustris ferreis, id est, acutis versutiis, minis, seu tribulationibus destruunt, avertendo eas a Deo: propter quod dicuntur prægnantes Galaad, id est transmigrationis, quia recedunt a Deo, transmigrantes in montem vanitatis sicut passer, quæ ante hanc suam seductionem dicere poterant illud Isaiæ:1617 A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus. Quæ autem non seducuntur, addere possunt quod ibi adjungitur: Et peperimus spiritum.18
Mittit ergo Dominus ignem suæ vindictæ, in domum Hazael, id est eorum qui alios ita subvertunt; qui devorat domos Benadad, id est congregationem consentientium, sequentium, vel cooperantium malo. Et conteram vectem Damasci, id est fortitudinem præfatorum animas manducantium, seu sanguinem aliorum bibentium. Dicit autem Haymo, quod servus Abrahæ Damascus Eliezer, condidit urbem Damascum in campo ubi occisus est Abel.19
Et disperdam habitatores de campo idoli, id est homines terrenos, in campo idoli, id est in latitudine mundi, in quo idola vanitatis ac falsitatis coluntur: dum alii in suis sophismatibus jugiter occupantur et gloriantur, aliorum deus venter est, aliorum, aurum aut venus; alii cum stultis vanisque cogitationibus quasi cum idolis ludunt, non advertentes illud Joannis: Custodite vos a simulacris; et illud Michææ, Væ vobis qui cogitatis inutile.20
Insuper, per punitionem Tyri (quæ interpretatur angustia), figuratur eorum damnatio qui non ambulant in latitudine caritatis, nec dicere possunt cum Apostolo,21
Cor nostrum dilatatum est;22 sed frigore invidentiæ constringuntur, et privato amore sic coarctantur, quod non quærunt nisi quæ sua sunt, non communicantes proximis dona Dei sibi concessa.23 — Per punitionem vero Edom (quæ interpretatur rubens vel sanguinea), figuratur damnatio hominum sanguinolentorum, qui in operibus carnis et sanguinis volutantur, rubent et inflammantur: et maxime infidelis Synagoga, quæ fratrem suum, id est primitivam Ecclesiam ex Judaismo conversam, persecuta est usque ad sanguinem.24 De quibus ait Christus in Isaia: Adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea; itemque in Evangelio: Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, etc.25 De talibus cantamus in Psalmo: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Verum ut ait Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.2627 — Postremo, per punitionem filiorum Ammon (qui interpretatur populus meus, vel populus mœroris), intelligitur damnatio impiorum Christianorum, qui sunt populus Dei per fidem, non per caritatem et opera, qui sine veste nuptiali venire præsumunt ad militantis Ecclesiæ nuptias. Quos certum est inordinatis mœroribus affici: quoniam contristantur in quibus contristandum non est, utpote propter præsentis vitæ adversa; et non contristantur in quibus tristandum est, scilicet propter sua et aliorum peccata, et cetera animæ nocumenta peccatum consequentia. Et præsertim contristari debemus de hoc, quod Deum sanctum, pium ac liberalissimum, toties inhonoramus, beneficiis ejus ingrati, et coram præsentia majestatis ejus intimorati.28
Moralitatem autem hujus capituli per singula verba, propter prolixitatem vitandam, non prosequor, præsertim quum sententia moralitatis hujus sæpe jam posita sit.29
Footnotes
-
Is. l, 5. ↩
-
Ps.xlxi, 22. ↩
-
Matth.xx, 12. ↩
-
II Cor. iii, 5. ↩
-
Ps. xxii, 1, 2. ↩
-
Luc. vi, 24, 25. ↩
-
Joann.xiv, 2; xii, 26. ↩
-
Joann.xiv, 21, 23. ↩
-
Is. lvi, 11, 10. ↩
-
I Cor. i, 20. ↩
-
Marc. v, 22 et seq. ↩
-
Luc. vii, 11 et seq. ↩
-
Joann. xi, 1 et seq. ↩
-
Ps. xliii, 22. ↩
-
Prov. xviii, 3. ↩
-
Is. xxvi, 17, 18. ↩
-
Ps. x, 2. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Gen. iv, 8. ↩
-
Mich. ii, 1. ↩
-
Ps. lxviii, 16. ↩
-
II Cor. vi, 11. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
Is. lxiii, 3. ↩
-
Matth. xxiii, 35. ↩
-
I Cor. xv, 50. ↩
-
Ps. liv, 24. ↩
-
Philipp. iii, 19. ↩
-
1 Joann. v, 21. ↩
Chapter 3 of 16