Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI SECUNDI.

MOAB interpretatur, ex patre. Filia enim major ipsius Lot, quum esset inverecundior juniore sorore, de suo non erubescens incestu, tale imposuit filio suo (quem habuit ex proprio patre) nomen, quod omnibus innotesceret filium hunc de patre matris suæ progenitum, vocans eum Moab. Per quem hoc loco intelliguntur perversi, qui alios verbo aut exemplis aut aliis modis corrumpunt. De talibus enim loquitur Christus : Vos ex patre diabolo estis ; et Joannes in prima sua epistola, Qui peccat, ex diabolo est. Denique Idumæa interpretatur, terrena. Rex ergo Idumæorum, est rector propriæ carnis et sensualium affectionum : qui dominatur animo suo, et carnem suam crucifigit cum vitiis et concupiscentiis, implens illud Apostoli ad Romanos : Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Unde et alibi dicit : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum possidere vas

14

15

16

Osee xiv, 1.

Galat. v, 24.

Rom. xii, 1.

I Thess. iv, 3-5. suum in honore, et non in passione desiderii. Tunc ergo Moab incendit ossa regis Idumææ usque ad cinerem, dum perversus aliquis hominis virtuosi spiritualia ossa, id est virtutes, in nihilum redigit, inducendo eum ad culpam mortalem. De talibus Dominus ait ad Ezechielem : Subversores sunt tecum. Et Paulus in Actibus : Ex vobis ipsis exsurgent lupi rapaces, non parcentes gregi. Et Christus in Evangelio : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces ; et rursus, Omnes quotquot venerunt, fures fuerunt et latrones. Isti mortificant animas quæ non moriuntur, et vivificant animas quæ non vivunt, dum impios laudant, et justos condemnant.

Et mittam ignem æternæ damnationis in Moab, id est in hujusmodi subversores, de quibus verificatur illud Isaiæ ac Jeremiæ : Audivimus superbiam Moab ; superbus est valde. Quid enim superbius, quam alios ad illa inducere quæ Deus prohibuit? Et devorabit ædes Carioth, id est corpora congregationum hujuscemodi plebis, juxta illud Judith : Deus omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit eos ; dabit ignem et vermes in carnem ipsorum, ut urantur ac sentiant usque in sempiternum. Et in Psalmo : Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos. Carioth autem interpretatum est civitas, per quam collectio hominum designatur. Corpora vero nostra, sunt animarum nostrarum ædes seu habitacula. Unde et Petrus : Scio, inquit, quia velox est depositio tabernaculi mei. Et morietur morte æternæ reprobationis Moab iste seu populus tam malus et fallax, in sonitu et clangore tubæ, id est in sententia verborum Christi dicentis, Ite, maledicti, in ignem æternum ; et in tuba de qua dicit Apostolus, Canet tuba, et mortui resurgent incorrupti ; itemque, Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cœlo. Hæc enim tuba erit reprobis morte amarior, quamvis

Ezech. II, 6.

Act. XX, 29.

Matth. VII, 15.

Joann. X, 8.

Ezech. XIII, 19.

Is. XVI, 6; Jer. XLVIII, 29.

Judith XVI, 20, 21.

Ps. CXXXIX, 11.

II Petr. I, 14.

Matth. XXV, 41.

I Cor. XV, 52.

I Thess. IV, 15. per eam suscitentur ad vitam, et vitam infeliciorem, secundum quod ait Salvator : Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Et disperdam judicem de medio ejus, id est, superiores et principes talium condemnabo : quatenus judicium gravissimum fiat in his qui præsunt, et potentes potenter patiantur tormenta.

Joann. V, 28.

Sap. VI, 6, 7.

Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, id est, Ecclesiæ Christianorum, propter sua scelera toties repetita, non parcam ; eo quod abjecerunt legem Domini, et mandata ejus non custodierunt, id est, evangelicam legem et Christi mandata non impleverunt ingrati beneficiis Dei : quibus melius esset ignorasse viam veritatis, quam agnitam abjecisse. Deceperunt enim eos idola sua, videlicet aurum, argentum, venter, venus, ac ceteræ imagines delectabiles, resque deliciosæ ac formæ suaves, quas magis amant et attendunt quam Deum. De quibus in libro

II Petr. II, 21.

Sapientiæ legitur : Creaturæ factæ sunt in odium et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Juda autem interpretatur confessio : per quem hic figurantur Christiani fide informi, qui ore, non moribus Domino confitentur. De quibus asseritur : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et mittam ignem infernalem in Juda, id est in prædictam ecclesiam malignorum, et devorabit ædes Jerusalem, id est corpora illorum Christianorum qui conformantur in vitiis illi Jerusalem super quam Dominus flevit ; cui et dixit : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas. Sunt enim plurimi nomine Christiani, qui zelatores justitiæ jugiter persequuntur.

Sap. XIV, 11.

Tit. I, 16.

Is. XXIX, 13; Matth. XV, 8.

Luc. XIX, 41.

Matth. XXIII, 37.

Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israel, etc. Per hoc significatur finalis damnatio Christianorum qui quamvis cœlestia, æterna ac divina cognoscant per fidem et scientiam acquisitam ; nihilo minus rebus temporalibus, mundanis atque carnalibus hærent et immerguntur, non pensantes illud Apostoli : Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Isti vendunt pro argento justum, dum pro fulgore sæcularis eloquentiæ vel mundanæ sapientiæ ostendendo aut præmiando, tradunt aut fallunt rectos corde, et pauperem pro calceamentis, dum pauperes opprimunt, quatenus opera sua vitiosa ac mortua, quæ recte per calceamenta signantur, excusent atque justificent.1 Sunt enim multi astuti et vani, qui simplicium et bonorum laudabilem vitam corrodunt, ne comparatione illorum, ipsorum vita sordescat. Istud quoque accipi potest secundum sensum in præcedenti articulo positum, de his qui propter pecuniam et vile emolumentum, causam justorum subvertunt, et pauperes opprimunt. Quocontra Moyses et Samuel profitentur, se a populo non munera accepisse, nec quempiam afflixisse.

7 Et viam humilium declinant. Tales sunt superbi, qui quum sint magni in oculis suis, inferioribus sociari dedignantur. Quocontra ait Scriptura : Quanto major es, humilia te in omnibus. Et Christus : Ego, ait, in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Porro qui veraciter sapiens est, humiles et abjectos, pauperes et simplices cordialiter veneratur, et sibi ipsi in proprio præfert corde : non ignorans quod pauperes et infirma atque abjecta mundi, et ea quæ non sunt, elegerit Deus ; et item, quod Christus talibus se assimilaverit, juxta quod ait in Psalmo, Ego sum pauper et dolens. Filius ac pater ejus ierunt ad puellam. Utinam talis incestus non esset in Christianis. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt. Hoc agunt usurarii et prædatores. Et vinum damnatorum bibebant. Hoc utique faciunt, qui infirmioribus imponunt aliqua crimina, propter quæ extorquent ab eis denarios, aliter eos damnarent, aut læderent, sive occiderent ; et pro pretio tali, optati vini voluptate fruuntur. De quibus verificatur illud in Deuteronomii cantico : Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.2

B Hæc itaque mala operati sunt Christiani. Sed quid fecerit eis Christus, subjungit. Ego autem exterminavi Amorrhæum, id est diabolum, a facie eorum, id est ab oculis cordis, quos excæcavit diabolus antequam illuminarentur a Christo. Salvator namque fortem armatum vicit, ligavit, et vasa ejus diripuit.3 Propter quod ait in Joanne : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.4 Amorrhæus interpretatur, amarus, vel loquens, aut famosus : per quod significatur diabolus, hostis noster acerbissimus, crudelissimus, et omnium nequitiarum amaritudine adimpletus, jugiter mala inspirans, et fallaciter loquens, famosus propter malitiæ magnitudinem. Cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus : quia in naturalibus valde excellens est, quæ in ipso integra (secundum Dionysium) permanserunt ; imo principe dæmonum nullus angelus in naturalibus donis sublimior est. Ad quod pertinere potest illud Ezechielis : Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei.5 Et fortis ipse quasi quercus. Non enim est potestas super terram, quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret, ut dicitur ad Job.6 Unde et Christus appellat eum fortem armatum. Non ergo simus securi, incircumspecti, aut intimorati, aut propriis viribus innitentes, sed misericordiæ Christi. Quomodo enim caro fragilis, homo mortalis, huic quercui prævaleret, a qua videtur, et quam videre non potest? Et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter, id est, opera ejus destruxi, et quos sibi incorporaverat, rapui et converti, omnemque superbiam ejus devici. Unde in prima epistola Joannis legitur : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.7 Et Salvator : Ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.8 Christus ergo vicit diabolum. Et nos eum virtute Christi conterimus, dummodo virtus dominicæ passionis seu meritum et gratia Christi nobis communicetur, applicetur, seu infundatur ad hoc. Quod fit, si caritate et jugi oratione conjungimur Christo.

Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, id est, de sæculari conversatione per gratiam vos retraxi, et ad amorem cœlestium corda vestra erexi : quemadmodum ait Apostolus, Eripuit nos de præsenti sæculo nequam.9 Et eduxi vos in deserto sæculi hujus, de virtute in virtutem, quadraginta annis, qui secundum Hieronymum, sunt numerus pœnitentiæ et doloris, per quem tempus pœnitendi signatur.10 Et suscitavi de filiis vestris in Prophetas. Multis enim Christianis contulit Christus gratiam prophetiæ. Et de juvenibus vestris Nazarœos, id est sanctificatos, quales præcipue sunt, qui ab adolescentia jugum Dei super se portant, atque in innocentia permanentes, renuntiant sæculo, ingredientesque claustra, Deo in omni sobrietate ac puritate ministrant :1112 quales fuerunt S. Bernardus, B. Thomas, et alii multi, qui creduntur nunquam peccasse mortaliter. Numquid non ita est, filii Israel ? id est, nonne beneficia ista præstiti vobis, o Christiani? Et propinabatis Nazarœis vinum. Hoc agunt, qui prædictos carnali pietate aut venenata pravitate conantur ab abstinentiæ et sobrietatis rigore avertere, ut mollius vivant. Et Prophetis mandabatis dicentes : Ne prophetetis. Hoc faciunt, qui a prædicatoribus et doctoribus verbum Dei audire, et increpari non volunt : qui dicunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.13

Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno : id est, terribiliter increpabo et judicabo; et sicut parturiens loquar, dissipabo, et absorbebo simul.14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam : id est, nullus judicium meum subterfugere poterit; nec sua virtute, velocitate, aut sapientia poterit quis salvari.15 Non enim in tibiis viri beneplacitum erit Deo; et, Non salvatur rex per multam virtutem;16 et, Stultus factus est omnis homo a scientia sua.17 Propterea apud Jeremiam contestatus est Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;18 sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et tenens arcum non stabit, id est, dolosus et insidiator peribit : quoniam simulatores et callidi provocant iram Dei, qui apprehendit astutos in astutia eorum.19

Footnotes

  1. Luc. xI, 21, 22; ↩

  2. Deut. xxxii, 33. ↩

  3. Matth. xII, 29. ↩

  4. Joann. xII, 31. ↩

  5. Ezech. xxxi, 8. ↩

  6. Job xLI, 24. ↩

  7. 1 Joann. III, 8. ↩

  8. Joann. xII, 32. ↩

  9. Galat. 1, 4. ↩

  10. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  11. Matth. XI, 29. ↩

  12. Thren. III, 27; ↩

  13. Job XXI, 14. ↩

  14. Is. XLII, 14. ↩

  15. Ps. CXLVI, 10. ↩

  16. Ps. XXXII, 16. ↩

  17. Jer. X, 14. ↩

  18. Jer. IX, 23, 24. ↩

  19. Job XXXVI, 13; v, 13. ↩

Chapter 5 of 16