Articulus 5
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII : AUDITE VERBUM QUOD LOCUTUS EST DOMINUS.
E XCITAT sanctus Propheta in hujus capituli exordio auditores. ad considerationem sollicitam. Non enim superficiali, intimorato, vagoque animo audienda sunt verba Dei sublimis, sed cum reverentia, metu et caritate. Audite verbum quod locutus est Dominus ad me super vos, id est de vobis, filii Israel. Et ne per filios Israel intelligerent decem tribus dumtaxat, subjunctum est : super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, id est super duodecim tribus. Mutatur autem persona loquentis, quum dicitur, Eduxi, quum ante de Domino fit sermo in tertia persona. Dicens :
Tantummodo vos cognovi, id est, vos solos cognovi notitia approbationis, vosque in populum peculiarem elegi, et magna ac specialia beneficia præstiti, ex omnibus cognationibus terræ, id est præ ceteris gentibus, quemadmodum fertur in Psalmo:1 Non fecit taliter omni nationi;2 et in Deuteronomio: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram, etc., quia dilexit vos Dominus.3 Unde et secundo libro Regum fassus est David: Quæ est gens ut populus tuus Israel in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum?4 Et firmasti populum tuum Israel in populum sempiternum. Verumtamen non puto præinducta verba Amos sic intelligenda, quasi tempore Israeliticæ plebis et veteris Testamenti, vel quando in deserto pergebant, non fuerint in toto mundo aliqui homines boni et prædestinati, Deoque cogniti modo præfato, nisi populus Israel, quum juxta Dionysium, multi gentilium ad Deum reducti sint ministerio angelorum. Sed ideo dicta sunt hæc, quoniam Deus non elegit tunc aliquam nationem seu integram plebem, nisi filios Israel. Decuit enim populum illum, de quo voluit Deus incarnari, speciali gratia decorari. Porro per nationem seu integram plebem, intelligo populum patriæ cujuslibet universum. Sic enim Moyses loquitur in Deuteronomio, dicens quod filii Israel erant omnibus populis pauciores.5
Idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Loquitur Propheta de toto populo Israel, id est de præteritis et tempore suo præsentibus, quasi de eisdem numero. Sed ad diversos necesse est verba ejus referri, quoniam sensus est: Quia vos præ ceteris cognovi, elegi, et beneficiis decoravi, ideo propter ingratitudinem vestram gravius vos affligam, et omnia peccata vestra ulciscar, tradendo vos Assyriis atque Chaldæis. Cui enim plus datum est, plus requiretur ab eo. Servus quoque sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis, teste Christo in Evangelio.6 Certum est autem, quod Dominus non tantum cognovit hoc modo eos quibus locutus est Amos. Et illos quos Deus tam specialiter elegit ac novit, non tam graviter castigavit, nec hostibus tradidit. Quæritur ergo, quomodo de istis injustis Dominus dixerit, Visitabo super vos omnes iniquitates vestras: quum supra in Osee locutus sit, Non visitabo super filias vestras, quum fuerint fornicatæ. Et per Ezechielem de populo isto testatur:7 Zelus meus recessit a te, non irascar tibi amplius.
Et respondendum, quod visitatio Dei est duplex, videlicet consolationis et punitionis.8 Visitatio autem punitionis est duplex, videlicet paternæ correctionis (de qua legitur: Quem diligit Dominus, corripit;9 flagellat autem omnem filium quem recipit), et judicialis damnationis atque pœnalis derelictionis, quæ frequenter incipit in præsenti, et perpetuatur in futuro.10 Et de ista potest intelligi quod ait nunc Dominus, Visitabo super vos. Multos namque filiorum Israel, maxime decem tribuum, tradidit hostibus, et nihilo minus reliquit eos in idololatria ceterisque indurari peccatis, sicque æternaliter eos damnavit. In Ezechiele vero et Osee loquitur Dominus de visitatione primo modo accepta. De talibus enim reprobis, qui non visitantur a Deo per virgam paternam, ipse ait in Psalmo: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum.11 — Verumtamen verba Dei hic posita, possunt accipi de visitatione paternæ correptionis in præsenti, ut sit sensus: Quia vos præ ceteris cognovi, dilexi, elegi; ideo non parcam vobis in præsenti, sed omnia vitia vestra nunc vindicabo, ut cessetis a malo. Ego enim quos amo, arguo12 et castigo. Nam ad hoc tradidit eos Dominus hostibus, ut qui per divina beneficia non corrigebantur, per humanæ crudelitatis emendarentur tormenta. Hinc secundo Machabæorum libro habetur: Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.13 Rursusque: Non sicut in aliis nationibus, patienter Dominus exspectat, ut eas, quum judicii dies venerit, in plenitudine peccatorum puniat;14 ita et in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. Propter quod nunquam quidem a nobis misericordiam suam amovet; corripiens vero, in adversis populum suum non derelinquit.
Consequenter inducit Amos sex exempla, ad ostendendum quod ultio populi a Deo illata, et per Prophetas annuntiata, sit justa: quatenus sicut exempla illa non fiunt, nisi certa causa exstiterit, ita non erit tribulatio, nisi per divinam justitiam rationabiliter inducatur seu dispensetur. — Primum exemplum est: Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis, id est, nisi ex consensu vel rationabili causa, aut ex amicitia? quasi dicat, Non. Hoc communiter verum est; interdum tamen contingit, quod alius cogat alium ad proficiscendum secum. Sed Propheta loquitur secundum communem cursum. Per hanc autem convenientiam duorum simul euntium, mystice designatur concordia Dei et Prophetæ ex Dei ore loquentis.
Secundum exemplum est: Numquid rugiet leo in saltu, id est inter arbores silvestres, nisi habuerit prædam, id est, nisi quum viderit aut adeptus fuerit animal quo vescatur? Quum enim patitur famem, mox ut viderit bestiam, dat rugitum: quo audito, territa bestia figit gradum, et capitur. Mystice, per rugitum leonis potest intelligi comminatio Christi (qui est leo de tribu Juda) per Prophetam:15 ad quam comminationem sequitur impiorum punitio, quemadmodum ad rugitum leonis prædæ voratio. Quidam tamen per leonem intelligunt dæmonem, qui tanquam leo rugiens circuit quærens quem devoret, semperque sitit animarum damnationem, et rugit ut eas deglutiat.16 — Tertium exemplum est, et redit in idem cum secundo: Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, id est de antro quo latitat, nisi aliquid apprehenderit, id est, nisi prædam cernat aut ceperit? quasi dicat, Non. Catulus iste potest intelligi vel Christus Filius Dei Patris, vel potestas adversa, sicut de leone jam dictum est.
A Quartum exemplum est: Numquid cadet avis in laqueum terræ, id est in rete super terram expansum, absque aucupe, id est sine artificio aucupis, qui fallit capitque volucres? Quidam aucupem accipiunt dæmonem, qui habentes alas virtutum et contemplationis interdum illaqueat, fallit, et ad peccati inducit ruinam. Alii autem per aucupem intelligunt Deum, qui impios comprehendit in laqueo pœnæ, juxta illud in Psalmo: Pluit super peccatores laqueos. Aliquando autem homines cadunt in laqueum culpæ propria inclinatione aut pravitate. Nam ut Origenes testatur, quamvis non essent diaboli, adhuc homines concupiscentiis pulsarentur. Dæmones tamen frequenter se miscent. — Quintum exemplum est: Numquid auferetur laqueus de terra, antequam quid ceperit? id est, rete ad capiendum aves expansum, non tollitur nisi aliquid comprehendat. Hoc communiter ita est. Per quod designatur, quod Deus non frustra aliquid inchoat, nec laqueos tormentorum impiis præparatos aufert, sed in eos projicit impœnitentes. Dæmon quoque non tollit laqueos tentationum, nisi ceperit aut vicerit aliquem. — Sextum exemplum est: Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? id est, tuba non clanget in urbibus, adversariorum adventum insinuans, quin cives trepidabunt. Per quod designatur, quod in domo Ecclesiæ constituti, terreri debent audita voce sacræ Scripturæ, vel denuntiationis propheticæ, quæ significatur per tubam.
Hæc omnia introducta sunt ad significandum quam rationabile sit quod infertur: Si erit malum in civitate, id est, malum pœnæ seu justa punitio non erit in populo, quod Dominus non fecit, id est, non induxit, seu fieri ordinaverit aut permiserit in culpæ vindictam, aut aliam rationabilem causam, quatenus inordinatio culpæ ordinetur per inflictionem pœnæ? Quod fit, dum peccator qui propriam voluntatem contra Dei justitiam secutus est, cogitur per justitiam Dei sustinere quæ propria abhorret voluntas. De hoc malo pœnæ Dominus ait apud Isaiam:17 Ego Dominus, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; et Christus in Evangelio, Sufficit diei malitia sua.18 Est autem triplex malum, videlicet malum naturæ, ut monstruositas, malum culpæ, et malum pœnæ. Quibus aliqui addunt quartum malum, scilicet malum fortunæ, quod tamen ad malum pœnæ reducitur.
7 Quia non faciet Dominus verbum, id est factum notabile, necessarium vel utile sciri hominibus. Verbum autem frequenter pro re significata per verbum accipitur, quemadmodum Ezechias ait: Non fuit verbum in domo mea, quod non ostenderim eis.19 Quandoque vero accipitur pro interiori verbo seu conceptu mentali; aliquando autem pro verbo vocali. Nisi revelaverit secretum suum, id est factum tale, communi plebi incognitum, et naturaliter impræcognoscibile, qualia sunt futura contingentia, ad servos suos Prophetas: qui sunt amici Dei, ideo secreta sua revelat eis, tanquam familiaribus et amicis. Secundum Hieronymum, istud non est intelligendum de omnibus quæ Deus facit in cœlo, vel ante jam fecit, sed quæ in terra facturus est. Et puto quod maxime intelligatur de his quæ bonum communitatis concernunt. Sic enim mysteria Christi et Ecclesiæ, gestaque novi Testamenti prænuntiavit Vatibus veteris Testamenti. Processum quoque et statum militantis Ecclesiæ prænuntiavit Apostolis, præsertim Joanni in Apocalypsi. Tempore quoque legis naturæ revelavit Noe futurum diluvium, Abrahæ et Lot subversionem Sodomæ.20
Jacob quoque in Genesi filiis suis ait: Congregamini, ut quæ ventura sunt in novissimis diebus, annuntiem vobis.21 Verum non singula singulis revelavit Prophetis, sed aliquibus plura, aliis pauciora. Divisiones enim gratiarum sunt, idem autem Spiritus, secundum Apostolum.22 Porro in his patet clementia et providentia Dei. Ideo enim futura supplicia primo Prophetis, deinde per eos prænuntiat populo, ut emendetur, et ab imminentibus eripiatur tormentis. In quo ostenditur Deus habere providentiam actuum humanorum, et omnia remunerare.
Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? id est, si ad rugitum leonis homines et jumenta concutiuntur timore, multo amplius Deo jubente Vatibus ut prophetent, dignum est ut obediant. Itaque, Dominus Deus locutus est, id est, Prophetis annuntiavit occulta, et jussit ut ea patefaciant populo: quis eorum quibus Deus taliter est locutus, non prophetabit? id est, justum omnino est ut prophetent. Secundum Glossam, Amos iste quoniam pastor fuit, solitus timere leonem, timorem omnipotentis Dei, leonis rugitui comparat.23
Consequenter Deus volens universis judiciorum suorum contra Israel æquitatem ostendere, ait: Auditum facite, id est, manifestate, o Prophetæ, vel alii a Prophetis edocti, in ædibus Azoti, id est in domibus urbis Philistinorum sic dictæ, et in ædibus terræ Ægypti; et dicite: Congregamini, id est, convenite, o Azotii atque Ægyptii, super montes Samariæ. Potest per Samariam intelligi ipsa metropolis decem tribuum, vel tota provincia montibus plena. Et videte a locis sublimibus insanias multas, id est vitia idololatriæ, aliaque irrationabilissima scelera, quæ naturalis ratio detestatur, in medio ejus, puta Samariæ; videte quoque et calumniam patientes, id est pauperes et simplices quibus injuriantur potentes ac divites, in penetralibus ejus, id est secretioribus habitaculis Samariæ. Et nescierunt decem tribus facere rectum, dicit Dominus, id est opera bona et justa, quoniam excæcavit eos sua malitia. Sed ista ignorantia juris, seu desiderata, non excusat. De talibus loquitur Jeremias: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.24 Thesaurizantes iniquitatem, id est peccata peccatis adjicientes, et incessabiliter accumulantes, et rapinam, id est bona aliis violenter ablata, in ædibus, id est domibus suis, in quibus ista spoliata reponunt.
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Tribulabitur et circuietur terra, id est, plebs decem tribuum ab Assyriis affligetur et circumdata erit.25 Quod factum est tempore Salmanasar regis Assyriorum. Et detrahetur ex te fortitudo tua, id est regia dignitas seu potestas; vel, potentes tui, o decem tribus, superabuntur; et diripientur ædes tuæ, id est, habitacula tua spoliabuntur ac destruentur.
Quoniam tamen non omnes de decem tribubus perituri erant, subjungitur (utitur quoque Amos parabola sumpta ex suo officio) : Hæc dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculæ, id est parvas paucasque reliquias; sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria, id est provincia illa, ita quod pauci eorum evadent sævitiam Assyriorum, in plaga lectuli et in Damasci grabato : id est, isti qui corporaliter habitabant in Samaria, habitabant, id est animo quiescebant, in plaga, id est regione, lectuli, id est regis ac populi Syriæ : quia Phacee rex Israel et populus ejus vel etiam posteri, in Rasin26 rege Syriæ et populo ejus confidebant, quos conducerunt ad pugnandum contra Juda tempore Achaz; sicque in eis et in grabato Damasci, id est populo urbis illius, quasi in lecto quiescebant, magnam in illis habendo fiduciam. Sic exponit Hieronymus. Alii autem exponunt sic : In plaga lectuli, id est, prædicti ab Assyriis eruentur, et morabuntur seu erunt, postquam evaserunt, in regione Juda, quæ dicitur lectulus propter templum situm in ea, quod erat quasi lectus Sponsi cœlestis.27 Unde secundo Paralipomenon scriptum est, quod quidam eorum ad exhortationem Ezechiæ venerunt Jerusalem et ad cultum Dei conversi sunt.28 Aliqui vero ad Damascum fugerunt, ut dicunt : ideoque subjungitur, In Damasci grabato.
Audite, o Prophetæ, revelationes prophetales auribus cordis, et contestamini, id est, cum attestatione seu firmiter prædicate eas, in domo Jacob, id est familia decem tribuum descendentium de semine Jacob, dicit Dominus Deus exercituum. Quia in die quum visitare cœpero prævaricationes Israel super eum, id est, quum per regem Assyriorum Salmanasar cœpero peccata decem tribuum vindicare in eas, visitabo super altaria Bethel, id est, sacrilega altaria facta in urbe nomine Bethel, destruam per Assyrios; et amputabuntur cornua altaris principalis aurei vituli, qui positus fuit in Bethel, et cadent in terram:29 Assyrii namque omnia loca et fana idolatriæ decem tribuum destruxerunt. Et percutiam domum hiemalem cum domo œstiva, id est, omnes domos earum, tam illas in quibus manebant tempore hiemali seu frigido, quam illas in quibus æstivo tempore morabantur, per exercitum Assyriorum demoliar. Quamvis enim Assyrii ista fecerunt mala intentione et cum gravi peccato, Deus tamen juste induxit eos ad hæc, tanquam ad rem bonam seu justam punitionem. Potentes autem et divites decem tribuum, duas domos habebant : unam hiemalem, respicientem ad austrum, unde calidus ventus exsurgit; aliam æstivalem, versam ad aquilonem, unde frigidus nascitur ventus : ut secundum varietatem temporum, apta ac delectabilia habitacula inhabitarent. Et peribunt domus eburneæ : qualem legitur Achab ædificasse.30 Dicuntur autem eburneæ, quoniam quædam structuræ de ebore factæ, erant in eis. Et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus. Assyrii enim plurimas domos subverterunt.
Footnotes
-
Galat. I, 4. ↩
-
Ps. cxlvii, 20. ↩
-
Deut. vii, 6, 8. ↩
-
II Reg. vii, 23, 24. ↩
-
Deut. vii, 7. ↩
-
Luc. xii, 48, 47. ↩
-
Osee iv, 14. ↩
-
Ezech. xvi, 42. ↩
-
Prov. iii, 12. ↩
-
Hebr. xii, 6. ↩
-
Ps. lxxx, 13. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
II Mach. vi, 13. ↩
-
Ibid. 14-16. ↩
-
Apoc. v, 5. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Is. xiv, 6, 7. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Is. xxxix, 2, 4. ↩
-
Gen. vi, 7; xviii, 20; xix, 13. ↩
-
Gen. xlix, 1. ↩
-
1 Cor. xii, 4. ↩
-
Amos i, 1. ↩
-
Jer. iv, 22. ↩
-
IV Reg. xvii, 3-6. ↩
-
IV Reg. XVI, 5. ↩
-
III Reg. xii, 39. ↩
-
II Par. XXX, 11. ↩
-
III Reg. xii, 32. ↩
-
III Reg. xxii, 39. ↩
Chapter 6 of 16